Ipse quidem opinor, ludos causa exercendarum virium tunc clericis saltem constitutis in sacris licere, quoties hi ludi non sunt communi hominum iudicio periculosi ad vulnera, vel mortem, quod ex multis probatur, quæ notari solent in c. 1. & c. sententiam sanguinis. ne cleri. vel mona. & in c. 1. de torneament. Atque hæc dicta sint de his, qui operā dederunt rei licitæ: & tamen censentur irregulares propter culpam commissam in non præcauendo ea quæ poterant homicidio causam dare. Nec tamen † culpa leuissima in hoc casu est sufficiens ad irregularitatem: sicuti probat text. in c. quæsitum. de pœn. & remiss. vbi Panor. hoc notat & Gonsalus à Villadiego de irregularit. c. de percussore. col. 7. Rauẽna in d. c. quæsitum. Angel. in ver. irregularitas. §. 3. Syluest. in verb. homicidium. 2. colum. 2. & in §. 23. & licet glo. in cap. significasti. in primo, de homicid. teneat, culpam leuissimam eius, qui rei licitæ operam dabat, imputari ad irregularitatem: exempla tamen, quæ illi opinioni aptauerunt Hosti. & Ioan. Andr. potiùs pertinent ad culpam leuem, quàm ad leuissimam, atq; ita ipse opinor veriorem esse opinionẽ Abb. qui eam intelligit, vbi culpa leuissima contigerit in omittendo: nam si in committendo contigisset, sufficeret ad irregularitatem. tex. optimus ad hoc in c. consuluisti. 2. q. 5. & ibi glo. quibus accedit, quòd leuissima culpa contingens in committendo, ad leuem culpam pertinet, gl. in l. lege Cornelia. ff. ad Syllani. cuius nos meminimus in Epitome ad quartum Decret. 2. part. capi. 6. §. 8. numero 13. posset etiam leuissima culpa sufficere ad irregularitatem, licet ad omissionem pertineret, vbi quis mercede conductus teneretur ad diligentiam exhibendam. quod probatur ex ratione text. in l. qui mercedem. & ibi Bart. ff. locat. Bart. & Paul. in l. domus. ff. eod. titu. ex quibus constat, teneri eum de leuissima culpa, qui mercede conductus tenebatur ad diligentiam adhibendam. sic & in hac specie irregularitatis visum est Syluest. in dic. verb. homicidium. 2. §. 15. secundum quæ sunt intelligenda quæ tradita fuere ab Anania, in cap. dilectus. de homicid. colum. vlt. & versi. considera.