AD ILLVSTRISSIMVM, AC REVERENDISSIMVM DOMINVM, DOMINVM FERNANDVM VALDESIVM, HISPALENSEM ARCHIEPISCOPVM summum in Caroli Cæsaris hæreditarijs prouincijs de fidei Catholicæ negotijs cognitorem, censoremq́ue diligentissimum: Didaci Couarruuias Toletani, Regij in Granatensi prætorio Iudicis, in Commentarios de Testamentis. Præfatio.

QVANQVAM MAXIME SCIREM, PRAESVL AMPLISSIme, illustrissime́illustrissimeque Princeps, magnis te, & his grauissimis, Reipublicæ nostræ curis atatque negotijs impeditum esse, non sum veritus tibi magistratuum omnium antistiti laborum meorum primitias, de Sponsalibus & Matrimonijs Epitomen, summo certo́certoque animi iudicio dicare. Is enim es, qui studiosos omnes, honestas, ac publico regimini admodum vtiles disciplinas magno fauore prosequeris: qui prudentissimum exploratissimum́exploratissimumque consilium, & in rebus gerendis dexteritatem nactus, propensissimo affectu, iuris vtriusque consultissimos viros maximo in honore habueris, eos́eosque ad publica munera ingenti omnium applausu euexeris, benigne́benigneque susceperis, si quid ex priuatis vigilijs tuo nomini consecratum fuerit. Fit enim ea ratione, vti facilius acti labores, & hi in re literaria, nostra́nostraque Juris Pontificij & Cæsarei professione omninò indefessi obliuioni tradantur: nec ocio indulgere commodè posset is, cui hæc scribendi alea feliciter cesserit. Expertus equidem ipse sum, postquam iam ante annum opus illud exacto diuturno Iuris studio & continuæ lectionis exercitio, tuo nomini altissimo nuncupatum emisi, plausibilius quàm par meis studijs fuerit, tui nominis ergô ab omnibus susceptum fuisse. Quamobrem periculum priuati studij industriæ́industriæque facturus, nec laboribus frangor, nec assiduis meditationibus cedo: quin Heroicas virtutes tuas eodem animi iudicio considerans, in Gregorij Noni tractatum de Testamentis breuem quandam interpretationem concinnare, eam́eamque amplissimæ tuæ dignitati nuncupare constitui, non ignarus quantum hinc decoris & ornamenti eisdem lucubrationibus sit accessurum. Nec tamen ab institutis animum auertam, reuerendissime Præsul, quòd magno Christianæ Reipublicæ commodo Hispalensis Archipræsulis dignitate Caroli Cæsaris nutu insignitus, eodem iudicio omnibus ipsius Cæsaris regnis, ac prouincijs, summus de rebus fidei censor à Pontifice Maxi. electus, nullum ocium habiturus esse videaris, quo possis quandoquandoque hosce nostros Commentarios legere. Scio etenim ea te præditum benignitate, eo́eoque animo ergame affectum esse, vt planè inter tot, ac tanta negotiorum vndique confluentium examina his nostris, vel tantillum temporis sis præstiturus. Quòd si id minimè contigerit, nec tamen hoc coniectari possum, quæ tua humanitas est, illud tandem cōsequarconsequar, erit́eritque mihi pro impari munere satis iustum præmium, quòd liber hic candido animo à viris & doctis & acerrimo ingenio præditis, manibus versabitur, beneuolo́beneuoloque iudicio eam, quam opto, censuram accipiet: vnde mihi illud nec præter spem obueniet, vt cauere possim, ne ad eundem lapidem offendens, iterum corruam. Huius sanè audaciæ eo liberius timorem excussi, quòd certò sciam tibi molestum esse, quenquam à tuo præclarissimo conspectu timore auerti. Nostrum enim est excelsam tuam dignitatem reuerenter adire: tuum verò alacri, atque iucundo vultu nos ipsos admittere. Ea namque comitate Augustum Cæsarem imitaris, qui libellum ipsi trepidè porrigenti, qui manum nunc proferret, nunc retraheret. Quid, inquit, an putas te dare assem elephanto? quasi molestum esset optimo principi, quòd timeretur. Eo́Eoque magis venia dignus sum, Præsul reuerendissime, quòd hos qualescunque labores tibi obtulerim, cùm ob meam erga te plurimam ac perpetuam obseruantiam, meum́meumque tibi deditissimum animum: tum ob tuam clementiam, benignitatem atatque animi candorem, quibus virtutibus ita emines, vt iure ac meritò tota Hispania te ipsum suspiciat ac veneretur. Verùm si hac quoque in parte Catonum aliquis & is rigidus in me censor insurgat, meum́meumque conatum accuset, satiùs esse, inquiens, culpa vacare, quàm deprecari: grauiter ac molestè ferat, me nondum senem, sed in ipsa iuuenili ætate ausum esse interpretis officium assumere, quem potiùs iure optimo deceret ex aliorum scriptis, vel mediocrem eruditionem adquirere: ea excusatione me tueri nitar, pro viribus & facultate fecisse, quo magnis laboribus, non absque propriæ valetudinis graui periculo, continuis viginti annis in hac Juris vtriusque disciplina absoluerim ea, quæ alioqui si consuetis ocijs vacandum esset, perpensa humani ingenij imbecillitate, atque prolixa perplexa́perplexaque interpretum traditione, triginta annis minimè confecissem. Hoc verò studiorum compendio paulò diligentiùs vti eò propensius deliberaui, quòd vita breuis, ars verò longa sit: ea́eaque ratione oporteat hæc nostra studia ita disponere, vt summo labore quantò breuior esse possit, hæc ipsa legalis professio efficiatur. Si verò & hac excusatione minimè satisfecerim, hi certè mihi veniam dabunt, qui sciunt quòd hominis est errare: atque hi præcipuè, qui & ipsi hisce scribendi, edendi́edendique scripta fluctibus fuerint aliquando agitati. Jngenui siquidem animi est, vulneribus, atque ipsa plerunque morte velle Reipublicæ literariæ prodesse. Atque his tandem rationibus, quibus me ipsum tutari conabor, veluti tutissimum asylum constanter adijciam tuum amplissimum nomen, cui hæc ipsa meritissimè dedicaui. Accipe igitur, Illustrissime Princeps, hæc nostra qualiacunqualiacunque tuo nomini consecrata, quæ tuis auspicijs tuta obtrectatorum calumnijs fore speramus. Vale. Ex Granatensi prætorio idibus Martijs. Anno 1554.

Loading...