Est tamen necessaria, vt actio vtilis absenti sine cessione acquiratur ex notarij acceptatione ipsius donatarij ratihabitio. Bald. in l. nec ei. §. satisdatio. q. 6. ff. de adoptioni. Idẽ notant Albe. in l. illud. C. de sacro. eccle. & ibi Paul. de Cast. colum. 2. Alexan. in l. quod meo. colum. 2. ff. de acquir. possessio. Paul. Parisi. in dict. consil. 77. nu. 26. libr. 1. latè Andre. ab Exea. in Rub. de pact. num. 188. optimus text. in d. l. si ego. ff. de negot. gest. Quorum quidem opinio in Franciæ regno constitutione Regia comprobatur. teste Carolo Molinæ. in dict. Alex. cons. 31. & in additionibus ad Dec. in l. contractus. num. 22. ff. de regul. iur. ipsa verò lex manifesta est inter Francisci primi constitutiones. nu. 133. Paul. dicto consilio 195. col. 3. Deci. cons. 198. colum. 2. & cons. 226. in quo Pau. & Deci. expressim notant, ante ratihabitionem absentis, posse dictam donationẽ, quam notarius absentis nomine acceptauerit, cuiusq́; ratione, ficta traditio facta fuerit per constitutum, omnino tolli, si per donatorem alteri fiat, & rei donatæ traditio in secundũ donatarium secatur. idem Deci. in l. contractus. nu. 16. ff. de reg. iuris. Curt. Iun. consi. 55. col. 3. argumento l. quoties. C. de rei vendica. quam opinionem sequitur Galiaula in Rubr. ff. de verbo. obligatio. fol. 12. col. 2. dicens ita respondisse in quadam controuersa quæstione. idem Socinus in l. 1. §. si iusserim. col. fi. ff. de acquir. posse. Et omnium latissimè Andr. Tiraquel. in tracta. de constitut. 3. parte. limita. 30. nume. 8. & 51. quo in loco pluribus autoribus citatis asseuerat opinionem præcedentem in vers. est tamen necessaria. quam ex Baldo, Paul. Alberico, & alijs adnotauimus veram esse, eamq́ue frequentiori calculo probari. Eandem opinionem tenet Alberic. in l. non enim. ff. de adoptionibus. col. 1. & Alciat. eā esse communem asseuerans in cap. cùm contingat. de iure iurand. nume. 234. licèt Corne. in dicto consil. 50. & consilio 2. libro 4. colum. 2. probare conetur, per stipulationem notarij acquiri absenti actionem vtilem, etiam ante acceptationem: nec reuocari posse prædictam donationem, etiam nondum sequuta ratihabitione, quod est notandum: nam & idem tenent Ant. Rube. consilio 117. numero 4. & Galiaula in d. Rubric. conclusione 12. atque esse hanc opinionem communem fatetur Carolus in dict. l. contractus. numer. 22. Hi verò, qui ab eo citantur, non tenent in specie opinionem istam: sed quòd facta absenti donatione stipulante notario, sola reuocatio donatoris minimè impediat donatarij acceptationem. quod item tenet Paulus Castrens. in dicto consil. 195. colum. 3. versicu. prætereà non interest. Bald. in l. cùm à socero. versicu caue tibi. C. de iure doti. Deci. consilio 58. colum. 2. & d. consil. 226. in fine. Alexand. Are. & Ias. in dicta l. qui Romæ. §. Flauius. & alij, quorum Andre. Tiraqu. meminit in dicta limita. 30. num. 49. ex quibus dubio procul communis opinio in hunc sensum deducitur, quòd nomine absentis stipulante notario, etiam ante ratihabitionem, hoc ius quæritur absenti, vt nec donatio, nec venditio reuocari possit, sola voluntate donatoris aut venditoris. Idem & nos tradidimus libro primo variar. Resolut. capit. 14. numer. 11. licèt Andre. Alciat. in dict. capit. cùm contingat. numer. 238. existimet, ante acceptationem absentis posse donationem reuocari ab eo, qui donauit, etiamsi stipulatio notarij in fauorem absentis præcesserit. Verùm si donatarius tempore donationis præsens sit, & taceat, scribit Dec. in Rub. C. de pact. minimè valere donationem. idem asserit Tiraquel. in l. si vnquam. C. de reuoc. dona. verbo, libertis. nu. 54. Est enim necessaria ipsius donatarij acceptatio, quod falsum est: cùm hæc sit donatio expressa ex parte donantis, nec sit tacita, nec præsumpta, & ideò sat erit præsentem donatarium tacere. l. qui patitur. ff. mandati. nec gl. in d. l. illud. exigit aliud quàm præsentiam donatarij, qui tacens consentire censendus est in his, quæ ad eius vtilitatem spectant. d. l. qui patitur. Vnde sufficit præsentia sola ipsius, cui donatio fit. Ang. cons. 183. colu. 2. Curt. Iun. in Rub. C. de pact. 1. col. & Francis. Purpur. ibi, & idem in l. rogastis. §. 1. ff. si cert. pet. nu. 64. Galiaula in Rub. ff. de ver. obl. fol. 5. col. 1. Ex quibus constat, donationem, quæ hodie fieri potest pacto nudo. ex l. si quis argentum. C. de dona. posse fieri præsenti, & tacenti, nec talis est donatio præsumpta, sed expressa. contra Dec. in d. Rub. & in cons. 245. col. pe. & in l. senium. col. 4. C. qui testam. facere poss. & eundem in l. semper. qui non prohibet. ff. de reg. iur. & Are. in l. 2. col. 2. ff. de legat. 1. & Alcia. in Rub. ff. de verb. obligat. num. 3. Et esse opinionem Ang. communem asserit Cur. Iuni. in d. Rub. C. de pact. & Andre. ab Exea. in Rubr. de pact. nu. 98. & Alciat. d. num. 3. & Ias. in ea Rub. de verbo. oblig. col. 3. idem Alcia. in Rub. C. de pact. quam etiam Soc. sequitur consil. 112. colu. 4. vers. aliquando. vol. 1. Illud profectò prætermittendum non est, quòd Paulus Castr. in d. consil. 195. lib. 2. colum. 3. scripserit, donationem absenti stipulante notario factam, & ideò ab initio validam, minimè posse à donatario acceptari post mortem donatoris, quia iam alteri, id est hæredibus donantis res est acquisita, atque ideò in pręiudicium iuris alteri quęsiti, donationis acceptatio fieri nequit. hoc ipsum probatur in l. si ego. §. si res. ff. de iure dotium, & in leg. secunda. §. sed si quis. ff. de donat subscripsere Paulo in hac specie Anthoni. Rube. consilio 133. Chassanæ. consil. 7. nu. 38. &. Andre. Tiraquel in tract. de constitu. limi. 30. numer. 73. Quibus minimè accedendum esse censeo, quippè qui existimem eorum sententiam falsam esse ea ratione, quòd ante acceptationem absentis præfata donatio quo ad donatorem omninò perfecta sit, nec reuocari ab eo possit, licèt absenti quæsita non sit. c. si tibi absenti. de præbe. in 6. l. Aristo. ff. de donatio. l. per fundum. ff. de seruit. rusti. prædi. Et fatentur expressim idem Paulus Castrens. in d. consil. 195. Ant. Rube. cons. 117. num. 4. Corne. & Galiaula paulò antè citati, sentiunt, ac præmittunt Doct. quorũ ipse memini d. lib. 1. variar. resolut. c. 14. num. 11. Ergo & quo ad donantis hæredes perfecta donatio censebitur, cùm hi defuncti personam repræsentent. l. 2. §. ex his. ff. de verborum obligatio. Quamobrem hęredes isti non poterunt donatario acceptanti refragari, imò donationi stare tenebuntur, sicuti & defunctus teneretur. Non obstat d. l. si ego. §. si res. nam ibidem agitur de donatione conditionali, & ad alium effectum, quem ipse explicui in d. c. 14. numero 16. Similiter in l. 2. §. sed si quis. tractatur de mādato ad donandum, quod morte mandantis expirat. Hîc verò disputamus de donatione pura, cui nulla conditio apposita fuerit. Nec item refert, quòd ante acceptationem fuerit in re donata ius alteri quæsitum, quia id procedit, quando ex titulo speciali esset dominium rei donatæ in alterum translatum, vt in singularem successorem. l. quoties. C. de rei vendic. tradunt Deci. in dict. consil. 226. & alij à me nominatim relati superius. ver. est tamen necessaria. non idem erit, vbi ante acceptionem dominium translatum fuerit in successorem donatoris vniuersalem, qui saltem actione personali tenetur omninò contractus, & donationes à defuncto factas, exactè seruare. Hinc etiam diffiniri poterit altera quæstio huic similis, quam Tiraquell. tradit in dict. limit. 30. numero 73. & 74. scribens ad eius decisionem, non posse donatarij hæredes, etiam viuente donatore acceptare donationem defuncto facta absenti, notario pro eo stipulante, & accipiente constitutum: ex eo quidem, quòd hæres nō possit quo ad possessionem ratificare factum nomine defuncti, quamuis eo viuente id actũ fuerit. l. 3. §. acquirere. ff. de bonor. poss. l. si is, cui. & l. bonorum. ff. rem rat. habe. Ange. in l. eius, qui. col. 2. ff. si cert. pet. idem quod Tiraq. notat etiam Anto. Rub. in l. non solùm. §. morte. num. 59. ff. de noui oper. nuncia. qui hac in re citat Paul. Cast. in d. consi. 195. qui in admodum diuersa specie loquitur: ipse verò hanc sententiam probo quo ad possessionem, & dominium ex ea acquirendum: etenim mortuo donatario ante acceptationem, fateor ex hęredis ratihabitione, nec dominium nec possessionẽ acquiri. Dominium quidem in defunctum translatum non est, quia mortuus est, priusquàm ratum haberet, quod eius nomine gestũ fuit: nec item possessio, vnde hæres eius acquirere sola ratihabitione eam non poterit. dicto §. acquirere. eadem ratione nec dominium, quod præcedente possessione acquirendum est. At quantum ad hoc, vt donatio valeat, nec reuocari possit à donante, vtq́; actio vtilis sine cessione acquiratur, opinor posse hæredes donatarij ratam habere acceptationẽ notarij nomine defuncti factam. Nam in re, quę ad hæredes pertinet, poterit hæres ratũ habere, quod nomine defuncti fuerit actum. l. si sine. §. si procurator. ff. rem rat. hab. Dyn. in reg. ratum. pe. q. de regu. iur. in 6. Deci. in l. eius, qui. §. placebat. col. vlti. & Cur. Iunior col. 4. ff. si cer. peta. post alios ibi Bart. in l. bonorum. & in d. l. si is, cui. ff. rem rat. hab. Ex quibus infertur in quæstione hac posteriori tradita per And. Tiraqu. eius responsionem veram esse in his donationibus, quæ ad earũ vim requirunt præcisè possessionem & traditionem, cùm ea minimè cōtingat per ratihabitionem hæredis, mortuo iā donatario.