Non obstat prima ratio, non enim sat est cessare rationem legis in particulari actu, vt cesset ipsa lex, quæ data non est ad aliquam particularem finem: imò eius ratio continua est, non momentanea. Quam ob rem huius legis decisio non cessat, licet eius ratio particulari casu cesset: sed est necessarium cessare rationem † legis in communi, & vniuersaliter. text. in Clemen. ad nostram. de hæret. c. etsi Christus. de iureiur. Fortuni. in dict. illat. 15. & 16. quod & nos scripsimus in Epitome quarti lib. decretalium. 2. parte, cap. 6. §. 9. numero 8. Cùm ergo ratio legis in præsenti quæstione non cesset vniuersaliter, non perit ipsa legis virtus.