Est tamen dubitatio insignis, vtrum † fœmina possit esse testis iure Pontificio in hoc testamento? Et Iure ciuili constat fœminam non posse testem esse testamento. l. qui testamento. §. mulier. ff. isto titu. §. testes. Instit. eo. glos. in c. forus. de verbo. signifi. verb. fœmina. etiamsi honestissima sit. Regia l. 17. titul. 16. part. 3. Abb. verò in huius c. lectione. 1. col. & Ancha. asserunt sat esse ad solennitatem huius tex. hos testes, vel viros, vel fœminas esse: quorum opinio communis est, secũdum Io. Crot. in tract. de testib. par. 1. nu. 10. cùm hæc decisio testamenti solennitatem ad ius gentium reduxerit, quo quidem iure non distinguitur testimonium fœminæ à testimonio viri. Quæ quidem ratio non satis applaudet ex eo, quòd pręter solennitatem iuris gentium exigat hic tex. presbyterum. Vnde nō omninò sufficiens est iuris gentium solennitas: nec mulier testis esse poterit. Corne. in Auth. quod sine. 2. col. C. ist. tit. Dec. in c. 3. de testib. col. pen. & in l. 2. ff. de reg. iu. nu. 31. Maximè refragatur communi sententiæ tex. hic requirens, non duos quos cunque testes, sed idoneos, quo fit, vt probabilior sit opinio, quæ etiam Iure Canonico ab his testamentis fœmineum testimonium excludit. cui subscribunt Alex. consi. 70. col. pe. & consi. 77. 2. col. vol. 2. Albert. Brun. in tract. de correct. & relax. solennit. & formæ. fol. pe. q. 8. & Tiraquel. 9. l. connub. nume. 45.