Secundò respondeo, communem sententiam intelligendam esse in statutis, non autem in Iure communi, quòd testes requirat optimæ opinionis: nam in statutis prædicta verba sunt accipienda in sensu, quem Angel. & cæteri probant, vt aliquid additum sit legi communi: ita Alciat. dicto numero 9. & est ex mente omnium, qui hanc quæstionem attingunt.