Secunda ipsius Ant. decisio [art. 3] expedita est, secundum Ias. in d. ยง. ex imperfecto. nu. 11. vbi ipse eam sequitur, & in d. l. 1. lectione. & repet. idem Alex. consi. 41. volum. 1. cum caput testamenti conficiat, nec hereditas ex eo adiri possit. l. si nemo. ff. de reg. iur. Ego puto contrariam sententiam veriorem esse fauore piae causae, sequorque in hoc Anani. consil. 28. colum. 3. & Antoni. Rube. consil. 72. col. 2. Imol. in c. quae in Ecclesiarum. de consti. col. pen. Albert. Bru. de potentia formae, fallentia 31. quibus adstipulatur Regia l. 21. titu. 1. par. 6. quae expressim probat, legata pia omnino valere, etiamsi testamentum, in quo fuere relicta, sit inualidum quoad haeredis institutionem. Id vero quod obijcitur haereditate non adita pia legata non esse soluenda, non est omnino certum, sicuti nos tractabimus in c. Raynaldus. ad fin. isto titu. & maxime iure Regio vltima haec opinio aduersus Antonium erit probanda. ob. l. 1. tit. 2. lib. 5. ordina. in fine.