EX CAPITE RELATVM, IN PRIMO.

SVMMARIVM.

  • 1 Causa piorum legatorum etiam apud iudicem secularem, tractanda est iuxta Canonicas sanctiones.
  • 2 Testamentum principaliter ad pias causas factum minus solenniter, etiam quoad legata profana validum est.
  • 3 Legata pia an peti possint ex testamento minus solenni, facto tamen principaliter ad aliam quampiam causam.
  • 4 Non est necessarium in testamento ad pias causas testes esse rogatos.
  • 5 Fœmina potest esse testis in testamento causa pietatis facto.
  • 6 An præsumatur nulla præmissa probatione in casu huius Canonis testes esse legitimos.
  • 7 Tractatur elegans Angeli opinio, an testes præsumantur idonei.
  • 8 In legatis pijs duo testes sufficiunt eius qualitatis, quam in testibus Canones communiter exigunt.
  • 9 Testamentum imperfectum ratione voluntatis, etiam ad pias causas, non valet.
  • 10 Legata pia debentur ex testamento perfecto, ratione voluntatis, quamuis ad legata profana processum à testatore non sit, impediẽteimpediente morte.
  • 11 Testamentum à notario scriptum, dictante testatore, & testibus præsentibus, an sit iterum legendum ipsi testatori, & testibus.
  • 12 Vltima voluntas propria manu defuncti scripta pietatis causa seruanda est, licet non sit coram testibus publicata.
  • 13 Legata pia possunt ab hærede laico peti, etiam coram iudice ecclesiastico.
CAPVT RELATVM, in primo.
QVAMVIS Iure ciuili, ac Pontificio in testamentis certus testium numerus, & ordinatio maior requiratur regulariter: tamen vltima voluntas, quæ pietatis causa fit, duos tantùm testes exposcit, quod in hac decretali decisum est in fauorem piæ causæ, sicuti plura alia in Iure sunt statuta eadem ratione, quæ Roma. tradidit in repet. Authen. similiter. C. ad leg. Falcid. Catelli. Crot. in memorialib. dictione absenti. & dictione, anima. & dictione, apices. neque libet ea omnia hîc repetere: cùm sit satis pietatis causa legata coram duobus tantùm testibus legitimè deberi. Cui assertioni adstipulatur text. in l. hac consultissima. §. ex imperfecto. C. isto titu.
Hæc verò decretalis diffinitio primò intelligitur, vt non tantùm procedat coram iudice ecclesiastico, sed & coram ciuili & seculari. Nam quoties
1
apud secularem iudicem est controuersia de legatis pijs, iudicium ferendum est Iure Canonico ad amussim seruato, non Iure Ciuili, licet is iudex non sit quo ad temporalia Romanæ Ecclesiæ subiectus. Abb. & Doct. hîc Bart. in l. 1. colum. 1. & in repe. col. pen. C. de sacrosanct. eccles. vbi Salyc. & Ias. 1. lectione, num. 36. & in 2. num. 29. Fortu. de vlti. fin. illati. 15. colum. 7. ex tex. & ibi sæpissimè notatis in cap. Ecclesia. de constit.
Secundò, hic tex. procedit, si testamentum principaliter fiat causa pietatis: tunc enim coram duobus testibus factum
2
valet, etiam quo ad reliqua legata in eo relicta Laicis, nulla ex causa pietatis: alioqui testamentum principaliter factum alio quàm pietatis respectu minus solenniter, nullum erit, non tantùm quo ad principale, sed etiam quoad legata pia in eo contenta. Ant. in c. quod Clericis. de for. compet. col. 6. Saly. in Authen. cassa & irrita. C. de sacrosanct. eccles. q. 9. Socin. consi. 5. volum. 3. Alex. consi. 177. viso themate mihi diligenter exhibito. col. 3. vol. 2. qui vtranque Anto. decisionem sequuntur. Ego verò eas distinguam, ne confusione quadam obruantur. Prima etenim ex eo procedit, quòd principale trahat ad sese accidentia, vt in hac ipsa specie probat tex. in Authent. quod sine. C. isto titu. quo probatur, in testamento valido speciali iure, & fauore filiorum, legata extraneis relicta etiam valida fore. & ita hanc Antonij opinionẽopinionem sequuntur Corne. consi. 278. vol. 1. Alex. cons. 41. vers. quinto. 1. vol. & consil. 103. vol. 4. col. 4. Carol. Rui. consi. 1. num. 11. vol. 2. & alij paulò antè citati. Nec ab eo dissentientem aliquem se legisse, fatetur Ias. in l. hac consultissima. §. ex imperfecto. num. 10. C. isto titu. Ipse verò ibi, & in l. 1. C. de sacros. eccles. in 1. lectio. nu. 22. & in relect. num. 29. hanc sententiam reprobat, inducens tex. in d. §. ex imperfecto. vbi testamentum minus solenne inter liberos valet: non tamen quoad extraneos in eodem testamento honoratos. Cui inductioni minimè satisfecit Salycetus in d. 9. q. & si maximè id efficere tentauerit. Hanc etiam opinionem, quam Ias. tenet, pręmittit Paul. consil. 97. vol. 1. & dicit veriorem esse Albert. Bru. de potent. & eff. formæ. fallentia 31. addit tamen esse primam opinionem magis communem. Sed nihilominus ipse opinor nihil Antonio obesse decisionem d. §. ex imperfecto. cùm in eo quoad extraneos reprobetur minus solennis voluntas: quoad liberos verò admittatur, quādoquando extranei principaliter cum liberis simul fuerunt hæredes instituti, vel admixti ipsis liberis in principali testantis dispositione, ex l. fin. C. famil. ercis. & Constantino Harmenopulo Epitomes libr. 5. titu. 5. c. 3. Vnde si filij essent hæredes instituti in minus solenni testamento simul cum extraneis, institutio extraneorum esset nulla. In cęteris verò legatis in eodem testamento dimissis, dispositio valeret. Regia & celebris l. 7. titu. 1. part. 6. quæ verum illius §. ex imperfecto. expressit intellectum, quamuis plerique ex præcitatis refragentnr.
Secunda ipsius Ant. decisio
3
expedita est, secundum Ias. in d. §. ex imperfecto. nu. 11. vbi ipse eam sequitur, & in d. l. 1. lectione. & repet. idem Alex. consi. 41. volum. 1. cùm caput testamenti conficiat, nec hęreditas ex eo adiri possit. l. si nemo. ff. de reg. iur. Ego puto contrariam sententiam veriorem esse fauore piæ causæ, sequorq́ue in hoc Anani. consil. 28. colum. 3. & Antoni. Rube. consil. 72. col. 2. Imol. in c. quæ in Ecclesiarum. de consti. col. pen. Albert. Bru. de potentia formæ, fallentia 31. quibus adstipulatur Regia l. 21. titu. 1. par. 6. quæ expres|sim probat, legata pia omninò valere, etiamsi testamentum, in quo fuêre relicta, sit inualidum quoad hæredis institutionem. Id verò quod obijcitur hæreditate non adita pia legata non esse soluenda, non est omninò certum, sicuti nos tractabimus in c. Raynaldus. ad fin. isto titu. & maximè iure Regio vltima hæc opinio aduersus Antonium erit probanda. ob. l. 1. tit. 2. lib. 5. ordina. in fine.
Tertiò, hic tex. est intelligendus, etiam
4
si hi duo testes non sint rogati: in his enim legatis pijs iurisgentium tantùm solennitas sufficit, quæ non exigit rogari testes. Io. And. Ant. Abb. Imol. & Doct. hîc Bart. in l. 1. c. de sacros. eccles. nu. 76. & Bald. ibi in fine. Paul. consi. 75. & consil. 327. volum. 1. Corne. consi. 278. vol. 1. quorum opinio communis est, secundũsecundum Marcum Ant. in §. sed hæc quidem. nu. 35. Instit. eo. Soci. in reg. ver. testes. Ludo. Rom. in Authen. similiter. C. ad l. Falcid. in 11. speciali. Paul. Paris. consil. 24. col. 2. vol. 3. Cui opinioni accedit gl. communiter recepta in l. fi. §. in omni. verb. excepto. C. de codicil. dicens, testamentum inter liberos coram duobus testibus valere, ex d. §. ex imperfecto. etiamsi illi testes non fuerint rogati. Et quamuis Barbat. hîc colum. 4. Nicol. Boëri. decis. 34. & Roman. in d. speciali 11. probare velint, oportere in casu huius c. testes esse rogatos. per ist. text. ibi requisitos, eorum tamen sententia refellitur, eo quòd testes appellet hic Canon requisitos necessarios ad testamenti probationem.
Quartò, ex eadem ratione
5
consequitur, in testamento ad pias causas, posse fœminam esse testem. glos. in Authen. quod sine. C. eod. communiter ibi probata, dicens, in testamento facto inter liberos, fœminam testem legitimum esse, ac sufficere duos testes, etiamsi masculi non sint. & ita hunc intellectum ad istius capi. conclusionem approbant Felin. & Deci. in capitu. 3. de testibus. idem Deci. in l. 2. ff. de regul. iur. numer. 28. Paul. Parisi. consilio 327. volum. 1. incipien. Dubium facit in suprascripto puncto. Alber. Brun. in statutis. verb. testamentum. & esse hanc communem fatentur Barbat. hîc num ero 6. Roma. in d. Authent. similiter. 16. speciali. Crottus in tracta. de testibus. part. 1. numero 8. Marcus Anton. in §. testes autem. numero 12. Instit. eodem. eamq́ue Doctor. asserunt in l. 1. C. de sacrosanct. eccles. etiam si refragentur Frederi. consilio 217. Roman. Barbat. & Crottus, ea ratione, quòd hic text. legitimos testes exigat. Sed tamen legitimi hi sunt censendi, quibus iure gentium fides adhibetur. Nec est admittenda Marci Anton. concordia, dum opinionem Frederi. intelligit, quando vterque testis esset fœmina. communem verò, quando ex his duobus testibus alter saltem masculus esset: nil etenim refert sint duo hi testes fœminæ: quandoquidem earum testimonium integrum censetur. Ius equidem ciuile fœminas exclusit à testimonio testamentario, eo quòd ad solennia veteres nec seruum, nec fœminam, nec peregrinum admittebant. l. qui testamento. §. seruus. & §. mulier. ff. isto titu. l. 2. ff. de regu. iur. l. curent. ff. de testibus. non quòd imbecillis, & inconstans fœmina sit: cùm ex ea ratione in nullis actibus esset admittendum eius testimonium. c. forus. de verb. signifi. Et tamen in contractibus, & alijs actibus admittitur. Hinc ergo fit, vt in testamentis, quæ citra solennitatem fiunt, fœmina testis esse possit, quod Viglius adnotauit in §. testes. nume. 3. Institu. de testam. addens ex Aulo Gell. lib. 6. c. 7 antiquissimo iure nullius testimonij ius mulieribus fuisse. Quæ sanè prohibitio in testamentorum solennibus, paucisq́ue alijs actibus permansit, siquidem & in criminali causa ad testimonium fœmina admittitur. l. 2. ff. de accu. Regia l. 17. tit. 16. par. 3. saltem Iure ciuili gl. in d. c. forus. notant DD. in c. quoniam. de testi. Deci. in d. l. 2. nu. 27. Tiraq. 9. lege connub. nu. 49. Vbi n. 46. cōmunemcommunem huius c. intellectum sequitur. illud autem hîc prætermittendum non est in quibuscunque testamentis monachos legitimos testes censeri, etiam absq;absque licentia prælati: sicuti responderunt Signorol. consi. 157. Areti. consi. 159. Bald. consi. 22. libr. 1. idem Bald. in l. 1. C. de sacro sanct. eccles. in repet. num. 43. Ias. in Authen. ingressi. C. de sacros. eccles. col. 3. Card. consi. 97. Lauren. Sylua. in consi. 16.
Quintò oportet in
6
huius capitis interpretatione illud tractare: an qui contendit testamentum ad pias causas factum coram duobus testibus firmum iure esse, probare debeat eos duos testes idoneos ac legitimos, ab omniq́ue suspicione alienos prorsus esse. qua in controuersia Paulus Parisius nouissimè consil. 24. volu. 3. colum. 3. opinatur, probandam esse hanc testium qualitatem, nec eam à iure in casu, & specie huius testamenti præsumi. Nam, vt ipse argumentatur, quando lex requirit testes idoneos esse, per nomen superlatiuum, non præsumitur hæc qualitas testium, nisi probetur. Ang. in l. 2. §. idem. ff. quemadmo. testamen aperi. Imol. in l. 1. §. si quis neget. eo. titu. num. 10. Deci. consil. 321. col. pen. Alexand. consi. 82. col. 2. vol. 1. idem traditur in tract. de testi. Ioan. Crot. nume. 393. quam opinionem sequitur, eam esse communem professus Alci. de præsum. reg. 3. præsum. 2. num. 9. & eam tenet Hippo. sing. 187. & in l. si quis nec quæstio. ff. de quæstionib. num. 153. Hic verò canon requirit duos testes legitimos: igitur necessum erit probare, testamentarios testes idoneos, optimos, & ab omni suspicione alienos esse.
Veruntamen ego ab hoc intellectu planè discedo, quippè qui sciam ex frequentissima omnium traditione, in testamẽtotestamento ad pias causas iurisgentium probationem sufficere, nec aliam qualitatem in testibus exigi, quàm | quæ ex ipso iure gentium insit. Hæc verò præsumitur. c. dudum. de præsum. l. cùm pater. §. rogo. ff. de lega. 2. gl. in c. 1. de scruti. gl. in l. fi. ff. quod met. cau. tex. in l. omnimodò. C. de inoffic. testamen. maximè in testibus, qui legitimi præsumuntur: si aduersus eos nihil obiectum sit. c. præsentium. de testib. c. testimonium. gl. in c. 1. eod. titu. l. si quis testibus. & in Authen. si dicatur. C. eodem titul. Vnde etiam si legitimos testes eos hîc accipiamus, qui ex lege nullum patiantur defectum, præsumptio adhuc locum sibi vendicat, vt donec contrarium probetur, eos legitimos esse censeamus. Non obstat quod Paul. Parisi. assumit ad probandam eius interpretationem, id enim potest pluribus modis tolli. Sunt sanè qui contrariam sententiam sequantur: nèmpe Ioannes de Ligniano, Franciscus à Ramponibus, & Barbat. in c. tertio loco. de probationib. penult. fol. Curt. in tractatu de testibus. conclus. 35. idem Curt. consi. 55. colum. 4. Felin. in c. cùm Ioannes. de fide instrum. nume. 44. quorum opinio ex inferius dicendis quandoque constabit.
Secundò respondeo, communem sententiam intelligendam esse in statutis, non autem in Iure communi, quòd testes requirat optimæ opinionis: nam in statutis prædicta verba sunt accipienda in sensu, quem Angel. & cæteri probant, vt aliquid additum sit legi communi: ita Alciat. dicto numero 9. & est ex mente omnium, qui hanc quæstionem attingunt.
Tertiò, adhuc in statutis opinor non esse communem sententiam seruandam, si vtantur pisa statuta verbis huius cap. quoniam testes legitimi censentur, qui ex l. admittendi sunt ad testimonium. argum. l. legitima. ff. de pact. quilibet autem testis præsumitur à lege idoneus & legitimus, vt dixi: ergo non erit necessarium hanc qualitatem probare.
Quartò, vt veram huius quęstionis definitionem semel constituamus, proculdubio existimo Angeli opinionem non ita temerè esse accipiendam, sed tunc demum, quando lex, canon, vel statutum, ratione illius qualitatis, quam exprimit, illos testes admittit, qui alioqui iure non essent admittendi: atque in hac
7
specie ipse Angel. huius assertionis autor loquitur, & plerique alij, qui hactenus eius sententiam defendere sunt conati: nempe Imola, & Hippol. Nec in hoc casu erit satis allegare præsumptionem iuris, nisi qualitas ista probetur, ex mente Angel. & sequacium: cùm ius non præsumat hanc qualitatem: licet contrarium notetur in dict. tract. de testib. nume. 396.
Hæc verò constitutio non
8
admittit duos tantùm testes, alioqui non sufficientes, ex eo, quòd habeant hanc qualitatem probatissimæ vitæ, integræ famæ, & opinionis: sed fauore pietatis, cuius causa testamentum factum fuit, ac denique ista qualitas non est præcisè probanda, cùm non fuerit causa inducens Romanum Pontificem ad huius capitis decisionem. Sic cùm Iurisconsultus in l. Lucius. ff. de testam. milit. requirat in vltima militis voluntate probationes legitimas, Accurs. eas interpretatur, quæ ex duobus testibus constent, & actibus humanis communes sint. idem Accursius in l. milites. C. de testament. milit.
Ex quo sextus ad id ist. text. constat intellectus, vt planè legitimos testes in testamento ad pias causas exigamus, omissa Iuris ciuilis solennitate, iurisgentium probationem secuti, adiunctis ei qualitatibus, quas iura Pontificia communi omnium actuum testimonio addiderunt. Hîc etenim colligitur, hos duos testes ita integræ fidei esse oportere, vt communi probationi Iure Canonico sufficiant: quod colligi poterit ex notatis in c. testimonium. de testib. & ex alijs Iuris Canonici locis. quam interpretationem à dict. gloss. l. Lucius. deducere libuit, quia maximè congrua est. quibus addo Corne. consi. 166. volum. 3.
Septimus huius capit. intellectus erit,
9
vt pietatis causa valeat testamentum imperfectum respectu solennitatis, non tamen imperfectum respectu voluntatis. Cuius rei exemplum præmitto. Testator graui affectus morbo disposuit plurima circa propriũproprium testamentum, dicens ita velle testari, & cùm esset notarius vocandus, & testes, coram quibus illa omnia testator rata, & firma censeret, vti proprium testamentum: iusserat enim ipse, aut animo destinauerat vt notarius, & testes vocarentur, quò actus ille solenniter ageretur: tādemtandem ante hanc ipsius voluntatis perfectionem, mortem obijt ipse testator. Respondit Oldra. consil. 119. etiam quoad legata pia hanc dispositionem effectum non habere. idem Alber. in l. hac consultissima. §. si quis autem. C. isto tit. Barb. hîc, num. 24. Ancha. in c. 2. nu. 10. & in c. præcedenti. q. 9. Imol. consil. 91. Anani. consil. 57. Paul. Cast. consil. 101. idem consi. 451. vol. 2. Deci. in c. 1. num. 15. de fide instru. Ias. in consil. 196. lib. 2. Guid. Pap. consi. 55. Guliel. Benedi. in c. Raynutius. verb. testamentum. 1. num. 71. Paul. Parisi. consi. 24. volum. 3. num. 11. Roderi. Xuares in l. quoniam in prioribus. C. de inoff. testam. in vltima parte. q. 4. quorum opinionem sequuntur eam dicentes communem esse Aretin. in l. si is, qui. col. 2. ff. isto titu. expressius Ias. consi. 155. colum. 3. volum. 4. Dec. consil. 159. & consil. 488. idem notat Paulus Castr. consi. 307. volum. 1. Thomas Grammati. decis. 62. & Nicolaus Boërius decis. 93. colum. vlti. explicat eandem sententiam Carolus Ruinus consil. 1. 2. volum. numer. 21. & sequenti. idem Paul. Paris. consi. 146. volum. 4. nec ab hac opinione est in praxi recedendum, secundum eundem Carolum Ruinum, consil. 7. numer. 8. volum. 3. & probatur isthæc opinio in l. fideicommissa. §. quoties. ff. de legat. 3. Quoties, inquit Iurisconsultus, quis exemplum testamenti | præparat, & prius decedit, quàm testator, non valent, quasi ex codicillis, quæ in exemplo scripta sunt, licet verba fideicōmissifideicommissi scripta habeant. Item, ad idem est egregia Iurisconsulti decisio. Ex ea, inquit, scriptura, quæ ad testamentum faciendum parabatur, si nullo iure testamentum perfectum esset, nec ea, quæ fideicommissorum verba haberent, peti posse. l. ex ea. ff. isto titu. Accedit præterea Azonis sententia, qui existimat, contractum minimè perfectum esse, quando contrahentes ab initio voluerunt per notarium illam conuentionem ad publicam scripturam redigendam esse: quod Accursius retulit, in l. contractus. C. de fide instrumen. & licet Azonis opinio non sit à Docto. recepta, eam tamen adducimus, quia expressim probatur Regia l. sexta, titulo quinto, parte quinta.
Octauus intellectus dictat,
10
hanc constitutionem procedere, quando testamentum esset perfectum ratione voluntatis, quoad legata pia, licet quoad cætera legata voluntas manserit imperfecta: animo siquidem deliberato coram idoneis testibus, non cogitans, nec intendens aliam solennitatem adhibere testator incepit condere testamentum: & cùm pietatis causa aliqua legasset, velletq́;velletque alia disponere, mortuus est: ex hac voluntate deberi pia legata adnotauit Bart. in l. in testameto. ff. de fideicommis. libert. Abb. in capit. 1. notab. 3. & ibi Barba. de succes. ab intest. Alexand. in d. l. hac consultissima. §. ex imperfecto. C. isto tit. Imol. in l. si quis. 2. colum. ff. eod. Ias. in dicto consi. 155. 4. volum. Deci. dicens hanc opinionem communem in dicto consil. 159. colum. 2. quasi hoc ipsum fauore pietatis sit inductũindicutum. Obstat tamen huic opinioni tex. in d. l. si quis. Si quis, inquit, cùm testamentum faceret, hæredibus primis nuncupatis, prius quàm secundos hæredes exprimeret, obmutuisset, magis cœpisse eum testamentum facere, quàm fecisse. Varus digestorum libro primo Seruium respondisse scripserit, itaque primos hæredes ex eo testamento non futuros. Labeo tunc hoc verum esse existimat, si constaret voluisse plures eum, qui testamentum fecisset, hæredes pronunciare. Ego nec Seruium puto aliud sensisse. Hactenus d. l. vbi gl. communiter recepta idem esse ait in testamento facto inter liberos. & esse hanc opinionem communem fatetur Corne. consil. 49. vol. 1. 2. colum. & in dicta l. si quis. Areti. dicens idem esse in testamento ad pias causas. Ego à priori sententia non discedo, cùm maioris sit priuilegij pia causa, quàm inter liberos dispositio, extra portionem legitimam eis iure debitam. Bartol. in l. 1. C. de sacrosanct. eccle. numer. 74. Abb. in d. c. 1. Alexand. in l. pactum quod dotali. C. de pact. fi. colum. Vnde quamuis sit vera opinio glos. in dicta l. si quis. quam in d. §. ex imperfecto. sequitur Ias. post alios col 2. non erit confestim falsus hic octauus intellectus. Quinimò eleganter consulendo tractat Paul. Castrens. consil. 307. volum. 1. esse perfectum testamentum ratione solennitatis, si testatore dictante scriptum sit, & ad finem deductum coram sufficienti testium numero, ad id vocatis ipsis testibus, licet totum testamentum simul non sit lectum coram eisdem. & subdit ipse Paul. hoc testamentum
11
ita repertum in protocollo notarij, à quo, vt à notario scriptum fuit testatore dictante, posse in publicam formam auctoritate iudicis redigi, vel præsentium testium depositione publicè iudicis etiāetiam autoritate scribi, vt deinde fidem faciat, etiamsi ab initio per nuncupationem absque notario factum fuerit hoc testamentum. Poterat enim absq;absque scriptura vltima hæc voluntas probari ex sola nuncupatione testatoris coram testibus facta. Igitur nihil refert, coram ipsis testibus lectum non fuisse id testamentum. Ea namque lectio requiritur, quando absentibus testibus scriptum fuit testamentum: non autem quando ipsis testibus ad id vocatis scripta fuit vltima voluntas, quod ipse Paulus explicat.
Oportet tamen expendere, an vera sint ea, quæ in præfato responso continentur. Ex eo manifestè apparet, non esse necessarium, testamentum dictante testatore scriptum coram testibus legitimis, iterum ipsi testatori, & testibus legi, quando actus ipse testandi à testatore perfectus ita fuit, vt nihil ei addere tunc proposuerit: nec eiusdem actus probatio scriptura fit, sed ipsorum testium depositione. quod præter Paulum notant Alexand. in dict. §. ex imperfecto. nume. 3. Andreas Pisanus, & Nicolaus Neapol. in dict. l. fideicommissa. §. quoties. Carol. Ruin. consil. 1. num. 22. idem consi. 12. nume. 15. & sequen. vol. 2. sensit Paul. Castren. in consi. 75. volum. 1. in responsione ad d. l. fideicommissa. §. 1. Cuius verba retulimus superiùs in præcedenti intellectu. Nam ille §. procedit eo casu, quem ibi notauimus. Vel aliter potest intelligi, vt procedat, quando testator ipse rogauit notarium, eumq́ue vocari fecit ad scribendum testamentum: tunc enim donec scriptum testamentum lectum fuerit coram testatore, & testibus, imperfecta est eius voluntas, & ideò nec testibus probari poterit, cùm ex lectionis defectu præsumatur voluntatis imperfectio. ex Bald. in Authen. quod sine. C. ist. ti. Paul. in d. l. si quis. quorum sententiam sequitur, dicens communem esse Caro. Rui. cons. 1. vol. 3. nu. 21. tex. optimus in l. hac consultissima. §. at cùm humana fragilitas. C. qui test. face. poss. idem ipse Carol. notat consi. 12. ad fi. 2. vol. Ego tamen fateor illam esse frequentiorem sententiam, qua probatur à Doct. publicum notarij instrumentum vt fidem faciat, legi oportere ipsis testibus, & contrahentibus, postquam scriptum sit, etiam eisdem præsentibus: & ita præter proximè citatos asserunt Ioan. Andre. in Speculo. titul. de instrumen. edit. §. ostenso. versic. illud. nume. | 15. in additione incipienti, verior est. Anto. nume. 12. Abb. num. 3. Feli. num. 17. & Dec. num. 14. in cap. 1. de fide instru. idem Abb. in c. cùm P. tabellio. eod. titu. num. 4. Barto. Bald. & alij in d. l. fideicommissa. §. quoties. Bald. in l. statutis. C. de senten. ex breuicul. recit. idem in l. 1. numer. 21. C. de fide instru. & iure hast. fis. lib. 10. Lanfran. Orianus in cap. quoniam contra. §. de interlocutorijs. num. 14. idem cautum est in pragmaticis huius regni sanctionibus, folio 166. & idem statuit Maximilianus Cæsar, apud Germanos, in quadam constitutione, quę continetur Tomo primo artis notariatus, pagin. 116. pro qua opinione à Doct. adducitur text. in d. §. quoties. qui minimè id probat, cùm ibidem actus imperfectus fuit, non ex defectu lectionis, sed quia scriptura ad testamentum parabatur ante eius contestationem, id est, prius quam testes scirent quænam esset voluntas testantis: nec enim ipsis præsentibus testator scripta dictauerat. Sic etiam eodem pacto loquitur Imperator in d. §. at cùm humana fragilitas. atque eadem ratione in d. l. si quis. testamentum fuit imperfectum, non ex eo, quòd semel testibus præsentibus, & intelligentibus scriptum, coram eisdem lectum non fuerit: sed quia nondum eius ordinationem testator perfecerit, vt ex eo textu constat. Nec Accursius in dict. §. quoties. communem opinionem probat: quippè qui sentiat, satis esse testamentum à tabellione scriptum fuisse præsentibus testibus & intelligentibus, quid notarius ex voluntate testantis scriberet, multò minus coadiuuat eandem opinionem tex. vbi Bart. notat in l. contractus. C. de fid. instru. nam paulò pòst dicemus qualiter id intelligatur. Vnde hac in controuersia sequor frequentissimam omnium opinionem, eamq́ue Regia sanctione probatam, non ex eo, quòd ante scripturæ lectionem actus sit imperfectus quoad agentis voluntatem: sed ob defectum huius solennitatis, quæ seruanda est ob publicam vtilitatem, nempe, vt fraudes tabellionum euitentur, vt certior sit eorũeorum publica fides, & ita communem sententiam intelligo quidquid alij pro eius intellectu scripserint. Verùm, ne quæstio ista, quæ obiter se huic examini obtulit, ex autorum perplexo catalogo, obscuram habere apud me decisionem videatur, statim assertiones sequentes subijcio.
Prima equidem asserit, testamentum nequaquam probari per scripturam à notario dictante testatore, & testibus præsentibus ordinatam, si post ordinationem lecta non fuerit testatori, & testibus, quam cōclusionemconclusionem communem esse constat ex his, quos adduximus superiùs: & procedit hæc sententia, etiam in contractibus, cæterisq́;cæterisque actibus, qui geruntur à tabellionibus: quod prædicti Doct. fatentur. Nec quidquam refert, an is actus necessariò ac præcisè scripturam exigat: nam vtcunque sit, vbi fit alicuius actus instrumentum ad eius probationem, oportet id legi testibus, & ipsis eundem actum agentibus, vt postmodum fides instrumento adhibeatur, licet is actus non esset necessariò per scripturam conficiendus, Decio auctore in d. c. 1. de fide instrum. nume. 14. & idem sentiunt ferè omnes, qui communi opinioni adhærent. tametsi Abb. in dict. c. 1. num. 3. & Felin. ibi: num. 17. & idem Abb. in c. cùm P. tabellio. eo. ti. existiment, instrumentum integram fidem habere, quamuis semel coram contrahentibus & testibus scriptum, minimè fuerit eisdem lectum, si is actus pręcisè ad eius valorem scripturam non exigat. Quibus apertissimè præter alia obstat Regia constitutio, cuius paulò antè meminimus. Illud verò non est omittendum, minimè præsumi, à notario lectum fuisse instrumentum testibus, & contrahentibus, vt notat Feli. in d. c. 1. num. 17. Bald. in dict. l. fideicommissa. §. 1. idem in l. si quis. ff. de testam. l. quæcunque. §. vlt. ff. de publi. in rem actio. idem præmittunt omnes, qui communem opinionem sequuntur, nisi in instrumento dictum fuerit à notario. Actum coram me, & testibus infrascriptis: tunc enim ex his, vel similibus verbis, ex quibus perfectio actus colligitur, præsumitur lectũlectum fuisse instrumentum illud, ex eodem Bal. in dictis locis. & in Auth. quod sine. C. isto tit. & ibi Doct. Bart. in l. sciendum. colum. vlti. ff. de verbo. obligat. quem Doct. ibi sequuntur. idem Bart. in d. l. si quis. Ias. in l. si ita scriptum. col. 3. ff. de leg. 1. dicens idem pręsumi ex sigillo tabellionis eidem scripturæ apposito, post Bald. in l. 1. C. de fide instrumen. & iure hast. fisc. libr. 10. numer. 22. Hac ergo prima conclusione pręnotata manifestum est, non esse omninò verum id quod ex Paul. Castrens. adnotauimus. in versicul. quinimò.
Secunda conclusio. Testamentum à notario ex voluntate testatoris coram legitimis testibus scriptum, omninò inter liberos, & eorum fauorem per eam scripturam probatur, licet lectum non fuerit ipsi testatori & testibus. argu. §. ex imperfecto. l. hac consultissima. C. isto titul. vbi Ias. in hac specie 2. col. probat hanc conclusionem. hic enim actus perfectus est, nec testator obijt dum ageretur ante perfectionem: tantùm igitur deficit solennitas illa lectionis, quæ præcisè inter liberos non est exigenda. idem notant Bart. in d. l. fideicommissa. §. 1. Anani. consil. 57. Ias. consil. 61. volum. 1. idem consil. 155. volum. 4. quorum opinio ex eo etiam probatur, quòd prædicta scripturæ lectio ad solennitatem pertinet, vt modò dicebam. Sunt tamen qui contrariam conclusionem potius sequantur, quos Deci. refert, & sequitur consil. 488. nume. 15. versi. præterea. Ipse tamen eodem numer. versicu. non obstat, hanc secundam conclusionem probauerat. In quo est aduertendum, nos id, quod in hac | parte asserimus, intelligere eo casu, quo actus ad finem vsque deductus fuit, nec in futurum à testatore suspensus. Idem id opinamur verum esse in scriptura à notario scripta ipso testatore dictante, vel ex eius voluntate, ipsis etiam testibus præsentibus, quibus rationibus ab alijs Doctorum assertionibus, quæ in contrarium adduci poterunt, nostra hæc omninò distinguitur. Quo fit, vt plerique ex nostris ex confusione hallucinentur.
Nec illud omittendum est, satis esse constare ex ipsa scriptura, & testimonio notarij, id scriptum fuisse ex voluntate testatoris, vt in cæteris contractibus, & actibus similibus præsumitur. Nam quod Ias. in d. consi. 155. ad finem, ex aduerso allegat, nihil obstat. Id enim procedit ad probandam commissionem ipsi notario à iudice factam, vt aliquod officium exerceret: tunc enim non probatur hæc commissio ipsiusmet notarij testimonio. Bald. in l. iurisiurandi. colum. 3. C. de testib. cuius opinio communis est, secundum Ias. in d. consi. 155. Dec. in c. quoniam. num. 45. de proba. & in consi. 160. col. 4. & in praxi seruanda, secundum Guido. Pap. decis. 126. Sed quoad probandum, vel pręsumendum tabellionem contractum ex voluntate contrahentium scripsisse, eius testimonio fides exhibetur. ex glo. & Bald. ibi in d. l. iurisiurandi. tex. in l. si quis decurio. C. de fal. & id passim Doctor. fatentur. Maximè Iasonis obiectio tollitur ex eo, quod Bald. opinio communis in d. l. iurisiurandi locum habet, quoad commissionem generalem alicuius officij, non quoad commissionem actus alicuius particularis: ea etenim probatur eiusdem notarij testimonio, vt scribit Deci. consil. 42. colum. 2. post Areti. consil. 39. colum. vlti. & Bart. in l. ex sententia. ff. de testam. tut.
Tertia conclusio. Nihil refert, non esse lectum testamentum à notario iussu testatoris scriptum coram testibus, si per legitimos testes testantis nuncupata voluntas probetur. Nam si scriptura ad probationem non adducitur, minimèvideo cur sit tractandum de eius solennitate. Et ita hanc opinionem veram esse existimant Paul. Castren. Nicol. Neapo. Andr. Pisa. Alex. & Caro. Ruin. quos expressim nuncupauimus superiùs, versic. quinimò, & versic. oportet. quibus suffragatur glos. in l. hac consultissima. C. qui testa. facere poss. §. sed quia. dicens, testamentum à notario iussu testatoris scriptum coram sex testibus, per eam scripturam non probari, cùm imperfecta & minus solennis sit vnius testis defectu: posse tamen probari per eosdem testes, & notarium, qui integrum testium numerum facit. quam glos. Docto. communiter sequuntur, vt asserunt nouiores ibi, & Caro. Rui. d. consi. 1. volum. 2. nume. 12. ad idem l. Domitius Labeo. ff. isto titu. Nec oberit huic tertiæ conclusioni, quod opinantur quidam eam reprobantes, & maximè ipse Caro. parum sibi constans in d. cons. 1. volum. 2. nu. 21. & in d. consi. 12. volu. 2. nempe testatorem, qui notarium ad scribendum testamentum vocauerit, eum animum, & eam voluntatem habere, vt nolit ipsum actum perficere, nec perfectũperfectum censere, donec tabellio eam scripturāscripturam ipsi testatori & testibus legerit: Hæc enim ratio falsa est ex Cyno, Paul. Castren. & alijs in l. hac consultissima. §. per nuncupationem. C. isto tit. ex quibus vel admittenda non est hæc argumentatio. Testator notarium ad testamentum scribendum vocauit, ergo necessariò scriptura mita exigit, vt aliter testari noluerit, vel procedit, vbi ex certis quibusdam coniecturis, vel expressè constat hanc fuisse voluntatem testatoris, non aliter testari, nec perfectum censere testamentum, quàm per scripturam à notario in forma publica confectam & ordinatam. l. contractus. & ibi Barto. & alij. C. de fide instrument.
Nonò, ex præmissis deducitur, legata pia valida esse, si relicta sint in eo testamẽtotestamento, quod coram duobus testibus dictatum fuit, & scriptum iussu testatoris, qui aliam solennitatem non prædixerat, tametsi lectum coram testibus non fuerit, præmoriente testatore. quod erga liberos notauit Anani. consi. 57. in fin. & Ias. in d. §. ex imperfecto. 2. colum.
Decimò, ex ratione
12
huius text. apparet verum esse quod Bar. scribit in l. fideicommissa. §. 1. ff. de lega. 3. & in l. si is qui testamentum. ff. isto tit. dicens vltimam voluntatem propria ipsius disponentis manu scriptam, ita, vt hoc dubium non sit, quoad liberos seruandam esse, etiamsi non sit coram testibus, aut notario nuncupata: atque idem erit in legatis pijs, sicuti existimant secuti Barto. opinionem, Corne. in Authent. quod sine. per text. ibi. C. isto tit. Deci. & Ias. in dictis consilijs. Zasius cons. 6. num. 25. vol. 1. Alex. in d. §. ex imperfecto. idem Alexand. consi. 4. col. 3. volu. 7. Imol. & Areti. dicens hanc opinionem esse communem in d. l. si quis. colum. 2. optimus tex. in l. fin. C. fami. ercisc. qua in re præ cæteris vltimam hanc assertionem à præcedentibus distinxit eleganter Corne. in d. Authent. quod sine. vbi sensit, illam constitutionem habere locum in legatis pijs, vt modò diximus, eum, & alios citantes: tametsi contrarium notauerint Ias. in d. Authen. quod sine. Areti. consi. 64. col. pen. Alex. cons. 76. col. vlti. 3. vol. quorum opinionem sequitur dicens communem esse Socinus iunior consi. 189. num. 74. volu. 2. quibus maximè suffragatur tex. in Authen. de testa. imperfect. §. si autem. quo fit, vt mallem ipse huic opinioni, quàm præcedenti subscribere, ni fauor piæ causæ à præcipiti iudicio auerteret.
Glossa vltima egregiè probat legata
13
pia posse etiam coram iudice ecclesiastico peti ab ipso hærede Laico ex verbis huius cap. quod notant Abb. Imol. & Barbat. hîc, 2. colum. ad|uersus Ancha. in qua controuersia non oportet immorari: cùm causa pia sit tractanda, iuxta iuris Pontificij constitutiones, & ideò nimirum si eius cognitio & definitio ecclesiasticis iudicibus iure competat.
Loading...