Secundo apparet, Iuramentum [art. 2] praestitum alicui expresso nomine proprio, in re tamen ad dignitatem pertinenti, ad successorem dignitatis transire, quod probatur ex praecedentibus, & ex his quae statim subijciam, maxime ex c. veritatis. de iureiur. vbi cauetur, iuramentum praestitum in re, quae ad dignitatem attinet, habenti illam dignitatem, vires etiam habere respectu illius, & successorum in eandem dignitatem: qua in re, ni fallor, errat gloss. ibi communiter recepta, secundum Imol. dicens esse necessarium in iuramento fieri mentionem successorum, vt illud iuramentum transeat in successores illius cui praestatur. Eodem pacto errant Ant. Card. Abb. & Doct. in d. c. veritatis. exigentes ipsius saltem dignitatis expressam mentionem, vt iuramentum extendatur, aut potius deducatur ad successores in dignitatem. Quibus ego non assentior, quippe qui ex hoc canone videam frequentissime colligi, actum aliquem ex coniecturis deprehendi, ad dignitatem pertinere. At quae maior huiusce rei coniectura esse poterit, quam quod actus ipse fiat praetextu rei ad dignitatem pertinentis? Vnde repetitio iuramenti quo ad successorem necessaria non est, quia adhuc qui iurauit & viuit, iuramenti religione adstringitur, tametsi non inficiet, iurantem ratione feudi teneri renouare inuestituram a nouo domino. & recognoscere se eius feudatarium esse. cap. longinquitate. 12. q. 2. c. 1. ยง. praeterea. de prohi. feu. ali. per Fred. notant Bald. Henr. & Card. in d. c. veritatis. Hinc etiam falsum est, iuramentum ex parte eius cui prestatur, personale esse, licet id asserant Bal. Fulg. & Rom. in l. sed si hac. ff. de in ius vocan. quibus accedit, etsi dubius, maxime Curtius Iunior in l. si quis maior. nu. 25. C. de transactionib.