Quinto, haec conclusio, quam ex hoc Innocentij tertij responso colligimus, comprobatur [art. 4] ex Iurisconsulto in l. quod principi. & in l. Augustae. ff. de legat. 2. vbi, quod Augusto relinquitur, dignitati relictum esse censetur: quod vero Augustae, non dignitati, sed personae legatur: nulla sane alia ratione quam quod expresso vtrobique nomine dignitatis, alijs argumentis coniectamur discrimen maximum subesse: cum dignitas eo nomine significata propria sit Augusti, non tamen Augustae, quae inde hoc nomen habet, quod vxor Augusti sit. Et id Bart. animaduertit in d. l. quod Principi.