Qua in re gl. in d. §. Seia. ideò credidit substitutionem fideicommissariam in illis verbis intelligi reciprocè factam, quia testator prohibuerat alienationem illorum bonorũ, qua ratione visus est velle integram rem, aut integra bona substituto restitui, & ad hoc factam censeri reciprocam fideicommissariam substitutionem inter institutos. Hic tamen intellectus communi omnium cōsensu reprobatur, ex eo, quòd Iurisconsultus in d. §. Seia. ad eius decisionem non considerauit prohibitionem alienationis, sed illam substitutionem vltimò morienti factam. vnde Dyn. Bart. Albe. & Castren. in d. §. Seia. illum text. intelligunt in substitutione fideicommissaria, non in directa, in qua procedere existimant dict. l. vel singulis. idem notat Alexan. in l. penul. C. de impub. & alijs substit. cùm directa substitutio ex coniecturis non inducatur. l. iubemus. C. de testament. quæ quidem ratio non omninò sufficiens est, siquidem directa substitutio quandoque ex coniecturis colligitur. l. iam hoc iure. ff. de vulgari. sicuti & fideicommissaria coniecturis deducitur à testantis intentione. l. fideicommissa. §. hæc verba. ff. de legat. 3. l. vnum ex familia. §. vltim. ff. de legat. 2. ex quibus constat difficilem esse quæstionem istam, quam ideò sequentibus conclusionibus expediendam esse decreui.