Tertio, ex eodem c. adnotandum est, [art. 9] testatore mandante monasterium construi in certo loco, vbi construi demum non possit, arbitrio executoris, & Episcopi, alibi construendum esse. quod hic notant Doct. & probatur: hic enim testator constituerat, monasterium debere construi in praedio, quod dicebatur Piscenas, & id ad Xenodochi Thomae quondam Episcopi iura peruenit, teste diuo Gregorio, libro Epist. 3. Epist. 8. eandem assertionem coadiuuat tex. insignis in l. legatum. ff. de vsufruct. lega. ex quo pecunia legata ciuitati ad spectaculum, quod in ea fieri minime licebat, adhibito consilio heredum, & primorum ciuitatis, in aliam rem conuerti debet. ad idem est notab. decisio in Auth. de Eccle. titu. §. si quis in nomine magni Dei. collatio. 9. vbi, si testator aliquem e Sanctis haeredem instituerit, aut legatum ei reliquerit, eiusque Sancti nullum oratorium in ea vrbe, nec in eo territorio inueniatur, legatum debetur Ecclesiae ciuitatis, in qua testator domicilium habuit. quem text. commendat Ias. in §. ex maleficijs. Insti. de actio. numer. 45. Bald. in l. si quis ad declinandam. C. de Episco. & Clericis. columna quarta, dicens, ex hoc relictis a testatore mille, vt pro male ablatis, & exoneranda eius conscientia, distribuantur, si solum sit compertum, quingenta esse male ablata, reliqua quingenta in piam causam eroganda esse. idem Abbas in capitulo tua. isto titulo, columna secunda. Alex. & Vincent. in l. 1. §. fi. ff. ad legem Falcid. dicentes idem esse, si quis [art. 10] mandet pro male ablatis construi oratorium, praescripta eius forma, & in id opus consumi aureos mille, nam eo constructo, quod superest, non debetur haeredi, sed piae causae. ex dict. l. legatum. Non enim censetur satisfactum voluntati testatoris, qui laesam habet conscientiam ad illam vsque quantitatem, & ideo maxima est coniectura, ipsum voluisse totam illam summam in piam causam conuerti. Secus vero esset, si testator iusserit construi oratorium certe formae, & ad id designauerit mille aureos, nam quod supererit constructo oratorio illo, ad heredes pertinet, cum ita sit voluntati testatoris satisfactum. Ange. Paul. Alexand. & Vincent. in dict. §. fina. & post eos Carolus Ruinus, consilio 75. libro secundo, vbi ad haec omnia, quae modo diximus ex d. l. legatum. quandam elegantem adducit interpretationem, quae caute & diligenter est examinanda. Ex quibus infertur intellectus ad illam conclusionem vulgo receptam, quae diffinit, [art. 11] legatum pro dote, aut causa dotis alicuius puellae, conditionale censeri, non purum: & ideo non debere, nisi matrimonium sequatur. l. Publius Maeuius. in princip. ff. de condit. & demonstra. l. si ego. in prin. ff. de iure doti. l. tali. & l. promittendo. eo. tit. Barto. per tex. ibi in l. Titio centum. §. Titio genero. colum. 2. ff. de conditio. & demonst. idem Bart. in l. 2. §. fin. ff. de iure dot. Cuius opinio communis est, secundum Paul. Castren. in d. §. Titio genero. colum. 3. Alexan. consil. 42. numero 2. lib. 7. Cornel. consil. 229. volum. 4. Bald. Nouel. de dote. 6. parte. priuileg. 50. explicant idem Nouel. dicta 6. parte. priuileg. 76. Bald. in l. generaliter. C. de Episco. & Cleric. nume. 9. idem Bald. consil. 249. volumi. 4. Barto. consilio 200. Bald. in l. legatum. C. de condi. inser. Abb. consi. 92. volum. 2. Bal. in l. sancimus. C. de nupt. Laurus a Palatijs in tract. de statutis excluden. foeminas. col. 39. Albertus Brunus in eodem tract. 6. artic. qu. 3. & 7. & articu. 11. q. 3. & Aymon Sauilli. consilio 101. qui omnes id procedere opinantur, nisi ex coniecturis contrarium ex mente disponentis deprehendi possit. Et tamen praefata communis opinio ita locum sibi vendicat, vt non secuto matrimonio legatum illud haeredi competat cum onere simili ad id expendendum in piam causam. ita Bald. Nouel. de dote, parte 6. priuileg. 77. ni refragetur presumpta testantis voluntas. quod hic Panormitanus explicat columna vltima. Tandem duo ex praemissis deducenda sunt: Primum, legatum pro dote, aut causa dotis alicuius puellae, censeri conditionale, non purum. Secundum, quod non secuto matrimonio legatum redit ad haeredem cum onere expendendi in simile pium opus eam quantitatem. Vtrunque vero procedit, nisi contrarium ex testatoris mente deprehendi valeat, quemadmodum praecitati autores explicarunt: quorum quidem mens & sensus manifestius lectori exponetur, si hic quaedam ad id pertinentia subijciamus. Ex priori etenim conclusione poterit perpendi, an legatum illud, Lego Titiae puellae centum, vt nubat, sit conditionale, vel purum. Nam Bal. Nouellus in dicta 6. parte, priuilegio 76. scribit, esse hoc legatum purum, non conditionale. citatque Bald. huius opinionis autorem in l. legatum. C. de condit. inser. quo in loco non potui apud Bald. hanc conclusionem percipere. Idem tamen Bald. in dicta l. generaliter. numero 9. palam tenet, quod Nouellus adnotauit. Rursus idem Bald. ibi colum. penult. tenet in hoc casu, quod non secuto matrimonio legatum ad haeredem reuertatur. Ego sane hoc legatum existimo sub modo conceptum fuisse: atque ideo in eo locus erit his, que de modis seruandis adnotantur in capit. verum. de condit. apposi. & in l. quibus diebus. §. Termilius. ff. de cond. & demonstr. Sic sane post huius operis secundam editionem comperi Emanuel. a Costa, virum plane doctissimum in lib. 2 de conditio. ca. 22. a Bald. Nouel. discessisse. Quo in loco, & si fateatur Bartol. sententiam communem esse, plures tamen adducit autores contrariam tenentes: sequitur tandem Bartol. opinionem, scribens eam non probari in dicto §. Titio genero. Quod neruose simul ac diligenter probat. Imo videtur Bar. refragari Iurisconsultus in d. §. Titio genero. vers. sed cum ante nuptias. ex quo plane deducitur, legatum esse non conditionale, vbi pro dote legatur. Quia haec Iurisconsulti responsio procedit, vbi legatur pro dote contractis iam sponsalibus. quemadmodum explicarunt Bald. in l. si plures. numero 26. C. de condi. inser. Imol. & Cuma. in d. §. Titio. idem Cuma. consi. 107. quos recte sequutus est Emanuel ipse in d. ca. 22. num. 5. Sed & si legatum istud, de quo haec agitur disputatio, non sit conditionale, nec omnino purum, sed modale: tunc profecto locus erit, vt modo dicebam, illi controuersiae, an modus mistus casu deficiens, faciat deficere, ac resolui relictum? Etenim communis sententia probat ex hoc, legatum non deficere, imo ad legatarium pertinere. Nam ita visum est glo. in l. 1. C. de institutio. & substitutio. & alijs, quorum opinionem communem esse fatentur. atque ideo tenendam Alex. numero 5. & Corn. colum. penul. in d. l. 1. idem asseuerat, & concedit Corn. in l. 1. C. de his, que sub mod. quae probari videtur in l. pater. §. Tusculanus. ff. de legat. 3. l. Lucius. 2. §. quisquis. in 1. ff. de lega. 2. & in l. si Titio. ff. de leg. 1. Haec eadem opinio etiam placuit Bar. in d. l. 1. C. de inst. & substitu. secundum quam sententiam constat maximus effectus, quod legatum pro dote modale iudicetur. Sed aduersus hanc opinionem communem quidam tenuerunt, praesertim Ang. Ful. & Dec. num. 11. in d. l. 1. C. de institu. & substitu. Corne. in d. l. 1. col. vlti. C. de his, quae sub mod. cuius equidem quaestionis disputationem late tradit Emanuel a Costa in d. c. 22. nume. 7. qui existimat, non satis responderi posse Papiniano, qui in d. §. Titio. vers. ante nuptias, inquit, mortuo Titio ante nuptias legatum manere penes haeredem testatoris. Quod Imo. ibi plane concedit. Et sane qui Bartol. intellectum in dicto §. Titio. sequi velit, facillime communem opinionem defendet. Siquidem Bart. intellexit, Iurisconsultum in dict. versi. ante nuptias. loqui de legato dotis conditionali. & deinde in vers. sed cum ante. speciem mutasse, & agere de legato dotis conditionali. & deinde in vers. sed cum ante. speciem mutasse, & agere de legato modali, aut simpliciter puro. Quae tamen interpretatio maximam habet difficultatem. Idcirco modo communem opi. admittimus saltem, vt eam in praxi seruandam fore admoneamus. Bartoli vero distinctionem non omnino probamus: denique opinamur, aptiorem esse intellectum ad responsa Iurisconsulti, quem ex Bal. in dicta l. si plures. adduximus, quamuis adhuc maneat indissolutus obex, quem communi sententiae obiecimus. Sed etsi legatum pro dote modale sit, non omnino purum, nec conditionale: id ad heredes transmitti mortua puella ante matrimonium censet Bal. Nouellus de dote. 6. part. priuileg. 71. numero 2. Contrarium iure defendit Emanuel a Costa: ac tenendum esse in consulendo & iudicando asseuerat in dicto capit. 22. numero 11. ex autoritate Petri, Cyni, & Bald. in dict. l. generaliter. Bald. in dicta l. si plures. numero 25. sensit Bar. in l. quibus diebus. §. Termilius. numero 13. ff. de condictio. & demonstrat. ex quibus satis constat, legatum alicui puellae pro dote, siue vt nubat, relictum, etiamsi modale sit, non transmitti ad eius haeredes, si ea mortua fuerit, antequam nupserit: imo si oblata cautione legatum acceperit, id erit ea mortua ante matrimonium, testatoris haeredibus restituendum, in quo antiqui & iuniores conueniunt, vt scribit Corne. in consi. 229. nu. 4. lib. 4. Nam & si communis opinio, cuius paulo ante meminimus, vera sit, & obtinet, vbi casus contingit in persona alterius. l. si fundum per fideicommissum. §. 1. ff. de legat. 1. Quod si legatarius ipse, cui modus personalis est iniunctus, decedat, modus omnino defecit, nec legatum debetur. Quemadmodum deducitur ex Bartol. in d. §. Termilius. Socyn. in l. si Titius statuas. num. 8. Imol. in l. in testamento. 2. in princip. ff. de condit. & demon. notant omnes in l. 1. C. de instit. & substitu.