Ex Cap. Indicante.

  • SVMMARIVM.
  • 1 Qualiter in hoc capite intelligantur illa verba, Nudis verbis iussit venundari.
  • 2 Legatum relictum Ecclesiæ diuæ Mariæ, cui Ecclesiæ ex pluribus debeatur.
  • 3 In legatis cuius sit electio, legatarij an hæredis.
  • 4 In legato dubio an comprehendatur, quòd maximum, an quod minimum est, & quid in legatis pijs.
  • 5 Perpensa l. Titia. §. Seia. de aur. & argent. legat.
  • 6 Seruus legatus fugiens, cuius industria & sumptibus sit inquirendus, hæredis an legatarij.
CAP. INDICANTE.
VERBA huius capitis sunt apud diuum Greg. lib. Epistol. 12. Epistola 30. ad PetrũPetrum Subdiaconum Siciliæ, quāquam, si diligenter perpenderis, videbis, non oportere nimis anxiè perscrutari intellectum
1
horum verborum, Nudis verbis. possunt enim intelligi nuda verba à testamento, vt Abb. & alij hîc intelligunt magis communiter, ita, vt hæc fœmina voluerit decedere intestata, vel nuda hæc verba dicuntur, eò, quòd hoc legatum fuerit factum absque scriptura. Ioan. Imol. Anto. & Barb. colum. 1. Nuda etiam verba intelligo à solennitate Iuris Ciuilis, non à solennitate Iuris Canonici. cap. relatum. in 1. cap. cùm esses. isto titu. Sic etiam & quartò possunt hæc verba appellari nuda ab illis superstitiosis legandi modis, quos antiquum Ius Ciuile probauerat, quorumq́ue meminit l. 1. in prin. C. cōmucommu. de lega. §. sed olim. Insti. de lega. vbi Theophi|lus Prisca cuiusque modi verba refert. Ex his igitur hoc caput intelliges, tametsi glo. addiderit huic c. similem Iuris Ciuilis decisionem in l. fi. C. de fideicom. & immeritò, cùm lex illa habeat peculiarem, & frequentissimo Doct. calculo probatum intellectum, vt procedat, quando hæres conuentus à legatario ex minus solenni testamento, negauit, factum fuisse legatum, & demum delato ei iuramento opposuit legatum fuisse factum in voluntate minus solenni: hoc etenim casu soluere cogitur hæres legatum verè relictum, quamuis in testamento minus solenni. ita gloss. ibi. quam eius interpretes passim approbant, quod altiùs repetārepetam in d. c. cùm esses.
Glo. magna quærit, facto testamento, & relictis decem aureis Ecclesiæ diuæ Mariæ,
2
cui in eo loco sint tres Ecclesiæ dicatæ, cui earum debebitur legatum? & respondet, pauperiori: hoc tamen procedit, nisi exaliquot coniecturis contrarium appareat testantem voluisse. Abb. Imol. & Doctor. hîc. Quid enim, si vna ex his Ecclesijs erat intra propriam testatoris parœciam. l. quæ conditio. §. final. ff. de condi. & demonstra. vbi Bart. aut in aliqua earundem Ecclesiarum frequentiùs ipse solebat orare. arg. l. qui semisses. §. fi. ff. de vsur. Quòd si distingui non possit Ecclesia pauperior, nec illa, de qua testator senserit, scribit Cynus in l. 1. C. de sacrosanct. Eccles. legatum hoc tanquam incertum perire. l. si quis seruum. §. si inter duos. ff. de legat. 2. quod falsum est, nam præmissa lex non procedit in legatis pijs, sicuti in pręcedenti cap. diximus. Et ideò Hostien. Anton. Abb. Imol. & communiter Doctor. asserunt, Episcopum posse in hoc dubio legatum istud integrè concedere illi Ecclesiæ, quam is maluerit eligere. ex c. 1. de parœcijs. tametsi Barb. hîc. col. 3. opinetur, esse hoc legatum inter prædictas Ecclesias diuidendum æqualiter. per text. in c. cùm quis. §. 1. de sepultu. lib. 6. Cuius opinio mihi iure verior videtur aduersus communem.
Eadem glo. quærit ad intellectum text. qui meminit legati cuiusdam
3
scutellæ argenteæ, quid, si testator plures argenteas scutellas haberet, cui competeret electio? & respondet, electionem esse hæredis. l. legato generaliter. §. 1. ff. de leg. 1. vbi probatur, electionem hæredis esse, si testator legauerit incertum de certis, nempe Stichum seruum, cùm plures Stichos seruos haberet. quod etiam notat Constanti. Harmenopulus libro 5. titulo 10. Nam & idem est, si legetur genus, & id non erat in hæreditate, licet secus esset, si ex eo genere aliqua esset in hæreditate species, quia tunc eligit legatarius, & erit exemplum, si testator dixerit, lego vnum de seruis meis. l. 3. ff. de vino, tritic. & oleo lega. d. l. legato generaliter. & §. generaliter. Institu. de legat. notat Henri. hîc. quibus adiungendum erit, eum, cui electio competit, debere in eligendo æquitatem obseruare, ita, vt hęres deterius non eligat, nec legatarius id, quod melius est, accipiat. Constant. Harmenopu. in d. tit. 10. quod in dict. §. 1. probatur, vbi gloss. & Doct. & in d. §. generaliter. scribunt hæc omnia in dubio procedere. Nam si verba executionis legati dirigantur ad legatarium, vel hæredem eius, omninò erit eligendi ius. Cæterùm in alternatiuis legatis, electio erit legatarij. gloss. in l. Lucio. ff. de legat. 2. quam Imol. hîc dicit notab. & magistram. Iaso. in l. planè. §. fin. ff. de lega. 1. ad finem. & in proprio loco sequuntur eam Bar. & Docto. communiter. Hæc autem omnia locum habent, vbi electio
4
datur legatario, vel hæredi in his rebus, quarum aliquam expedit, potiùs non habere. In his verò rebus inanimatis, quarum nulla inutilis est legatario, in legato dubio comprehenditur, & legata censetur minima res. l. nummis. ff. de leg. 3. l. apud Iulianum. §. scio. ff. de legat. 1. l. semper in obscuris. ff. de regul. iur. Imol. & Docto. in d. l. legato generaliter. §. 1. vbi Are. colum. 2. & 3. dicit, hanc opinionem esse communem, ex quo videtur huius gloss. responsum falsum esse, nisi dixerimus in legatis pijs id comprehẽdicomprehendi, quod maius sit, non quod minus. l. Titia. §. Seia. ff. de aur. & argen. legat. vbi Bart. hoc notat, dicit illum text. singul. Roma. singu. 515. idem Abb. hîc fina. colum. cui accedit Barba. num. 12. dicens, hanc opinionem esse communem. Contrarium tamen conatur defendere & probare Dec. in d. l. semper in obscuris. & ante eum Bal. Nouel. de dote. par. 6. priui. 73. Imol. & Iaso. in l. si ita sit scriptum. colum. vltim. ff. de lega. 1. imò etiam in obscuris legatis pijs, quod minimum est, comprehendi, non autem quod maximum est. quorum sententia probatur in capitu. ex parte. de censibus. vbi votum soluendi diuo Iacobo, & eius Ecclesiæ ministris, vnam mensuram tritici, intelligitur de minima mensura, non de maxima, cessante consuetudinis interpretatione. nec Abb. intellectus ad illum text. placet, nec procedere potest, vt optimè animaduertit Deci. Cui etiam suffragatur
5
d. §. Seia. pro communi opinione passim adductus, quia ibi argentea imago intelligitur legata ea ratione, quòd in templo illo solùm erant aureæ & argenteæ imagines. Vnde voluntas testantis ex ea consuetudine colligitur, nẽpenempe testatorem ipsum voluisse argenteam imaginem legare, non autem auream: quo fit, vt ibi potiùs probetur Dec. & Nouelli sententia, quàm communis: siquidem ex argenteis & aureis imaginibus lex illa statuit argenteam deberi. libet tamen Iurisconsulti verba referre: Seia testamento ita cauit. Si mihi per conditionem humanam contigerit, ipsa faciam: Sin minus autem, ab hæredibus meis fieri volo, iubeo́uibeoque signum Dei ex libris centum in illa sacra æde, & in patria statui, cum subscriptione nominis mei. Quæsitum est, cùm in eo templo non nisi aurea aut argentea sint do|na, hæredes Seiæ vtrum ex auro, an argento signum ponere compellendi sunt, an æreum? Respondi secundum ea, quæ proponerentur, argenteum ponendum. Hactenus Iurisconsultus, qui attenta hac illius tex. lectione, non probat communem sententiam. quod obiter adnotauit Carol. Molin. de contract. q. 20. nu. 212. Aliter tamen ex castigationibus Holoandri, & ex Pandectis Florentinis l. illa legitur. Quæsitum est, cùm in eo templo non nisi aut ærea, aut argentea tantùm sint dona, hæredes Seiæ vtrùm ex auro an argento signum ponere compellendi sunt, an æreum? Respondi secundum ea, quæ proponerentur, argenteũargenteum ponendum. Quam lectionem agnoscit Barb. hîc, num. 12. & cæteri, qui ex illo text. communem opinionem deducunt. Hęc igitur sententia, vti frequẽtiorifrequentiori calculo recepta, erit in iudicio recipienda, licet res ista sit disputatione digna. Potest etenim caput illud ex parte, de censib. intelligi ex benigna interpretatione Rom. Pontif. ne videantur personę Ecclesiasticæ inhiare lucris temporalibus tanquātanquam exactores, cùm illud votum factum ab initio fuerit gratuitò à pluribus, qui proprio patrimonio id soluere debent.
Quærit pręterea glo. seruo legato fugiente, an ab hærede, an
6
legatario sit quærendus? qua in re primùm id constat, seruum legatum eo tempore, quo erat in fuga, quærendum esse industria & expensis hæredis. l. cùm seruus. in princi. ff. de leg. 1. vbi gloss. & hîc idem notant. quod tamen est intelligẽdumintelligendum, si seruus ita longè abest, vt si legatarij expensis quærendus esset, legatum esset inutile. Bar. Pau. & Alex. in d. l. cùm seruus. Abb. & Doct. hîc, arg. l. si res. ff. de leg. 1. Secundò, notādumnotandum est, eum seruum, qui post testamentum, & ante testantis obtium effectus sit fugitiuus, expensis legatarij quęrendum esse. l. si seruus legatus. in princi. ff. de leg. 1. quia hæres rem legatam tradere tenetur eo loco, in quo à testatore relicta sit. Nec opinor teneri hæredem hoc in casu ad præstandam operam in quærendo seruo, ex eadem ratione, cùm & Constan. Harmeno. in Græca Iuris Ciuilis Epitome, libro 5. tit. 10. scribit in hac specie, legatarium cogendum esse seruum legatũlegatum quærere, non autem hæredem. tametsi gloss. & Doct. in d. l. cùm seruus. velint, hæredem expẽsisexpensis legatarij debere hunc seruum fugitiuum quærere. Quòd si seruus legatus fugam arripuerit post mortem testatoris sine culpa hæredis, cauebit hæres de restituendo eum legatario, si ad eius potestatem peruenerit. gloss. in d. l. cùm seruus. & hîc. Nec tenetur præstare operam ad inquirendum eum seruum. Alex. in d. l. cùm seruus. Bar. Angel. & Imol. in l. cùm res. in prin. ff. de leg. 1. in hoc tamen diuersum notant Cum. & Castren. in d. l. cùm res. dicentes, hæredem debere diligentiam & operam exhibere ad quærendum seruum, expensis tamẽtamen legatarij. quorum opinio deduci potest à l. seruo legato. §. fi. ff. de leg. 1. idem notat Bar. contra Accur. ibi, in l. si quis seruum. ff. de leg. 2. idem asserunt Aretin. & Iaso. in d. l. cùm res. vbi Alexan. Imo. tandem fatetur, hanc opinionem vulgò receptam esse.
Loading...