Eadem glo. quærit ad intellectum text. qui
meminit legati cuiusdam
† scutellæ argenteæ,
quid, si testator plures argenteas scutellas haberet, cui competeret electio? & respondet, electionem esse hæredis. l. legato generaliter. §.
1. ff. de leg. 1. vbi probatur, electionem hæredis
esse, si testator legauerit incertum de certis,
nempe Stichum seruum, cùm plures Stichos
seruos haberet. quod etiam notat Constanti.
Harmenopulus libro 5. titulo 10. Nam & idem
est, si legetur genus, & id
nōnon erat in hæreditate,
licet secus esset, si ex eo genere aliqua esset in
hæreditate species, quia tunc eligit legatarius,
& erit exemplum, si testator dixerit, lego vnum
de seruis meis. l. 3. ff. de vino, tritic. & oleo lega. d. l. legato generaliter. & §. generaliter. Institu. de legat. notat Henri. hîc. quibus adiungendum erit, eum, cui electio competit, debere in eligendo æquitatem obseruare, ita, vt hęres deterius
nōnon eligat, nec legatarius id, quod
melius est, accipiat. Constant. Harmenopu. in
d. tit. 10. quod in dict. §. 1. probatur, vbi gloss. &
Doct. & in d. §. generaliter. scribunt hæc omnia
in dubio procedere. Nam si verba executionis
legati dirigantur ad legatarium, vel hæredem
eius, omninò erit eligendi ius. Cæterùm in alternatiuis legatis, electio erit legatarij. gloss. in
l. Lucio. ff. de legat. 2. quam Imol. hîc dicit notab. & magistram. Iaso. in l. planè. §. fin. ff. de lega. 1. ad finem. & in proprio loco sequuntur eam Bar. & Docto. communiter. Hæc autem omnia locum habent, vbi electio
† datur legatario, vel hæredi in his rebus, quarum aliquam
expedit, potiùs non habere. In his verò rebus
inanimatis, quarum nulla inutilis est legatario, in legato dubio comprehenditur, & legata censetur minima res. l. nummis. ff. de leg. 3. l.
apud Iulianum. §. scio. ff. de legat. 1. l. semper in
obscuris. ff. de regul. iur. Imol. & Docto. in d. l.
legato generaliter. §. 1. vbi Are. colum. 2. & 3. dicit, hanc opinionem esse communem, ex quo
videtur huius gloss. responsum falsum esse, nisi
dixerimus in legatis pijs id
comprehẽdicomprehendi, quod
maius sit, non quod minus. l. Titia. §. Seia. ff. de
aur. & argen. legat. vbi Bart. hoc notat, dicit illum text. singul. Roma. singu. 515. idem Abb.
hîc fina. colum. cui accedit Barba. num. 12. dicens, hanc opinionem esse communem. Contrarium tamen conatur defendere & probare
Dec. in d. l. semper in obscuris. & ante eum Bal.
Nouel. de dote. par. 6. priui. 73. Imol. & Iaso.
in l. si ita sit scriptum. colum. vltim. ff. de lega. 1.
imò etiam in obscuris legatis pijs, quod minimum est, comprehendi, non autem quod maximum est. quorum sententia probatur in capitu. ex parte. de censibus. vbi votum soluendi
diuo Iacobo, & eius Ecclesiæ ministris, vnam
mensuram tritici, intelligitur de minima mensura, non de maxima, cessante consuetudinis
interpretatione. nec Abb. intellectus ad illum
text. placet, nec procedere potest, vt optimè animaduertit Deci. Cui etiam suffragatur
† d.
§. Seia. pro communi opinione passim adductus, quia ibi argentea imago intelligitur legata ea ratione, quòd in templo illo solùm erant aureæ & argenteæ imagines. Vnde voluntas testantis ex ea consuetudine colligitur,
nẽpenempe testatorem ipsum voluisse argenteam imaginem legare, non autem auream: quo fit,
vt ibi potiùs probetur Dec. & Nouelli sententia, quàm communis: siquidem ex argenteis
& aureis imaginibus lex illa statuit argenteam
deberi. libet tamen Iurisconsulti verba referre
: Seia testamento ita cauit. Si mihi per conditionem humanam contigerit, ipsa faciam:
Sin minus
autem, ab hæredibus meis fieri volo, iubeóuibeoque signum
Dei ex libris centum in illa sacra æde, & in patria statui, cum subscriptione nominis mei. Quæsitum est,
cùm in eo templo non nisi aurea aut argentea sint do|
na, hæredes Seiæ vtrum ex auro, an argento signum
ponere compellendi sunt, an æreum? Respondi secundum ea, quæ proponerentur, argenteum ponendum.
Hactenus Iurisconsultus, qui attenta hac illius
tex. lectione, non probat communem sententiam. quod obiter adnotauit Carol. Molin. de
contract. q. 20. nu. 212. Aliter tamen ex castigationibus Holoandri, & ex Pandectis Florentinis l. illa legitur. Quæsitum est, cùm in eo templo non nisi aut ærea, aut argentea tantùm sint
dona, hæredes Seiæ vtrùm ex auro an argento
signum ponere compellendi sunt, an æreum?
Respondi secundum ea, quæ proponerentur,
argenteũargenteum ponendum. Quam lectionem agnoscit Barb. hîc, num. 12. & cæteri, qui ex illo text.
communem opinionem deducunt. Hęc igitur
sententia, vti
frequẽtiorifrequentiori calculo recepta, erit
in iudicio recipienda, licet res ista sit disputatione digna. Potest etenim caput illud ex parte, de censib. intelligi ex benigna interpretatione Rom. Pontif. ne videantur personę Ecclesiasticæ inhiare lucris temporalibus
tanquātanquam exactores, cùm illud votum factum ab initio fuerit gratuitò à pluribus, qui proprio patrimonio id soluere debent.