Item illud adnotandum est, filium a patre haeredem institutum, adeuntem haereditatem absque beneficio inuentarij, eiusque confectione omissa, posse legitimam portionem deducere ex legatis. gloss. in dicta authent. hoc amplius. gloss. in authent. sed cum testator. C. ad legem Falcid. omnium consensu receptae, vt Alexan. asserit in l. scimus. §. penult. & ibi Ias. in §. vltimo. C. de iure deliberand. Corne. consil. 180. columna septima. volum. quarto. & Roderic. Suarez. in dicta l. quoniam in prioribus. septima ampliatio. idem Alexander consilio 67. libro quarto. vbi Carolus Molinaeus eandem opinionem approbat, & communem esse itidem scribit Didacus a Segura in repetitio. l. vnum ex familia. §. sed si fundum. numero 165. ff. de legatis secundo. similis glossa in authentica de haereditat. & Falcid. §. si vero non fecerit. verbo, lucrari. Ias. in dicta l. scimus. in principio. Regia l. septima. titulo vndecimo. parte sexta. ita tamen, vt ratione legitimae legata diminuantur: sic vero diminuta soluantur vltra vires haereditarias. Bartolus post Cynum, in dicta authentica, sed cum testator. idem Paulus, Baldus, & Angelus Aretinus in dicta l. scimus. §. penult. Corne. in eadem l. si vero. Bald. in l. 1. numero 3. C. de bonis auct. iudic. possid. Corne. in dicto consilio 180. Suarez in dicta ampliat. 7. ad finem. quibus addendum erit, quod ipse tradam in capit. Raynutius. §. 11. in fin. Caeterum, vt ingenue fatear, praedicta Bartol. verba, dubium sensum habere videntur: nam si filius ex legatis non confecto inuentario, indistincte legitimam portionem detrahere posset, frequenter omitteret eius confectionem, vt ex bonis haereditarijs secrete legitimam caperet, & iterum legata diminueret, deducta portione legitima. Quod si dixeris hanc praesumptionem in filio minime locum habere, id aperte conuincitur: nam & in eo locum habet text. in authent. de haered. & Falcid. §. hinc nobis. Deinde Bartol. caeterique frequentissime hoc praemittunt, dicentes, filium legata soluturum, etiam vltra vires haereditarias, deducta tamen legitima portione: non enim quicquam filius haeres solueret ex proprio patrimonio vltra vires haereditarias, si praedicta iuris praesumptio in eo cessaret. Quamobrem, ni fallor, Bart. & sequacium opinionem eo pacto intelligendam esse opinor, vt si filius haeres probauerit legitimis probationibus haereditatis quantitatem, eandemque certam & definitam, legatis tamen vel aequalem, vel minorem, possit sane ex legatis legitimam deducere portionem, eaque deducta, legata ipsa per eam deductionem diminuta soluere teneatur, tametsi quantitatem haereditatis excesserint. Sed etsi minime probauerit filius haeres certam haereditatis quantitatem, allegans tamen non esse in haereditate bona, quae sufficiant legatorum, nedum legitimae portionis solutioni, soluet omnino integra legata, nulla facta legitimae portionis deductione, cum haereditas praesumatur opulenta, ac sufficiens, nisi contrarium vel conscripto repertorio, vel legitimis probationibus apparuerit, ex illa opinione, quam aduersus Bartol. probaui. in l. si constante. in principio. ff. soluto matrim. 1. quaestio. Si vero sententia Bartol. ibidem verior ac probabilior cuiquam visa fuerit, is necessario in hac, quam tractamus; quaestione, dicet, filium haeredem ex legatis posse portionem legitimam deducere, atque ita legata per hanc deductionem diminuta soluturum.