Tunc tamen non poterit certò sciri, an hæc legatorum solutio vires hæreditatis excesserit, quod videtur Cyni, Bartoli, & Doctorum opinioni aliqua ex parte refragari. Oportet autem aduertere, quid Regia Partitarum constitutio verè hac in quæstione senserit: nam licet communis opinio, quam ex Accursio retuli, eam possit pati declarationẽ, quam Cynus, Bart. & alij frequenter comminiscuntur, Regia verò lex ita communem opinionem probat, vt seclusa Bart. declaratione, filius hæres legitimam portionẽ, prius quàm legata, deducat ex bonis, quæ constiterit in patris hæreditate, eo mortuo mansisse, nec legata soluere tenebitur, nisi quatenus possint, deducta legitima solui ex bonis hæreditarijs. Ea siquidem lex statuit apertè filium hæredem non confecto inuentario, legitimam portionem posse deducere eo modo, quo hæres conficiens inuentarium, Falcidiam è legatis deduxisset.