PRAETER alia quae circa executionem vltimarum voluntatum scripsimus in capit. 2. huius tituli, illud hic adnotare libet, & necessum est, [art. 1] non tantum ad Episcopum pertinere curam hanc exequendi extremam morientium voluntatem, ita vt heredes, aliósue testamentarios executores moneat, & compellat executionis officium peragere, quod hic probatur, & in capit. tua. & in c. Ioannes. isto titu. verumetiam iudicem ciuilem eandem facultatem habere adhuc in legatis pijs: hoc etenim munus est mixti fori. Abb. & Barbat. hic colum. 1. & 2. text. in Auth. de eccles. titu. §. si quis autem aedificationem. collat. 9. melior in l. haereditas. ff. de petit. haeredi. quem hic dicit singularem esse Barb. colum. 2. imo ex eo probat, nemine petente officium iudicis exerceri posse circa executionem legati pietatis causa relicti. Roman. in Authenti. similiter. C. ad legem Falcid. speciali 20. vltimarum voluntatum. Hinc denique permissum [art. 2] est omnibus hominibus petere, vt legata pia soluantur, atque executionem deducantur, si viderint aduersus testatorum voluntatem, vel ex haeredis, executoris, aut certe iudicis segnitie quicquam attentari. textus optimus in l. nulli. in fine. C. de episco. & cleric. & in dict. Authen. de eccles. titu. §. si autem qui hoc facere. quem dicit singul. Aret. in c. cum olim. de testibus. & Romanus consilio 69. Regia l. 7. titulo 10. part. 6.