Egregia verò dubitatio
† hîc sese insinuat,
num filius hæres negligens legata pia soluere,
amittat legitimam illam portionem, quæ sibi à lege defertur. Sunt enim, qui existiment
ex hac negligentia etiam legitimam illam partem à filio amitti, ex eo, quòd in capit. licet. de
voto. filius priuatur legitima portione, & primogenio, quia opus pium à patre sibi iniunctum exequi noluit. Item, qui monitus bis à
iudice recusat soluere pia legata, etiam ante
annum, priuatur lucris ex
testamẽtotestamento ad ipsum
pertinentibus. Authen. licet. C. de epis. & cleric. Auth. de ecclesi. titu. §. si autem qui hoc facere iussi sunt. Hæc verò decisio in filijs quoad
legitimam locum habet: siquidem Nouella
Iustiniani, quę legitimam portionem filiorum
excipit, in legatis pijs minimè procedit. Nam
lucrum quod ab hærede negligente aufertur,
per eandem constitutionem substitutis, coniunctis, aut legatarijs defertur: at illud quod
tollitur ab hærede ob segnitiem exequendi
legata pia, distributioni Episcopi offertur, vt
in dict. Authent. licet. igitur dispositio Iustiniani in d. Auth. hoc amplius. legatis pijs minimè conuenit. His tandem rationibus hanc
opinionem asserunt Archid. & Domi. in c. Syluester. 11. quæst. 1. Ioan. And. Hostien. Ant. Ancha. & esse communem testatur Imol. hîc. Sed
contrarium probabilius est. Primò, quia in dicta Authent. hoc amplius. fit mentio legatæ libertatis, & filius negligens in libertate concedenda ex testamento patris, non amittit legitimam: igitur non exequens pia legata, portionem istam minimè perdit, & tamen legatum libertatis pium est. l. 1. §. si
autẽautem. C. de com.
ser. manu. & ibi Bald. Ias. illum text. dicens esse
meliorem iuris in l. 1. §. si quis ita. num. 15. ff. de
verbor. obligatio. latè Euerar. in Topicis. cap.
22. Ad id etiam facit, quòd in iuris vtriusque
locis, quibus punitur dilatio exequendi legata pia, nullibi fit mentio legitimæ portionis.
Sed id tantùm sancitum est, lucrum testamentarium hæredibus, aut executoribus auferri:
portio autem legitima non est lucrum, sed
quasi debitum
patrimoniũpatrimonium. l. si quis legatum.
§. fina. vbi gloss. celebris hoc asserit. ff. de falsis.
probat l. vltima. §. non enim. & ibi gloss. C. de
codicil. notat Ias. in l. eum qui. C. de inoffi. testamen. Præterea, si præcedens opinio vera esset, contingeret sæpissimè portionem legitimam filio relinqui, non leui adiuncto grauamine, quód est contra tex. in l.
quoniāquoniam in prioribus. C. de inoffic. testamento. Quamobrem
vltimæ huic sententiæ subscribunt Cardin.
Abb. Imol. Barb. hîc numer. 10. Bald. in d. Authen. hoc amplius. numer. 7. & Syluest. verbo,
testamentum 2. q. 10. optimè Didacus à Segura in l. 3. §. fi. de libe. & posthum. fol. 7. colum. 1.
ex hoc scribens, filium, cui pater in his regnis
reliquit tertiam & quintam bonorum partem, differentem exequi parentis vltimam voluntatem per annum integrum, quintam partem amittere, non tertiam, quæ lege Regia
pars est legitimæ portionis. Hanc etiam vltimam opinionem sensit hic Bernard. in vltimis
verbis. dicit eam
cōmunemcommunem Ioannes Cirier. de
Primogenitura, libro tertio, quæstio. 6. & eam
sequitur Carolus Molin. in consuetud. Paris.
titulo primo. §. 8. in gloss. tertia, quæstion. tertia. Non oberit huic sententiæ textus in dicto
capitulo, licet. quia illa decisio procedit in voto facto à parente, quod filius exequi noluit,
& ob id priuatur tota hæreditate, atque etiam
legitima: cùm hæreditas esset indiuidua, regnum, inquam. tex. in constitutione Frederici, titulo de prohibend. feudi alien. per Frederic. quo fit, vt id sit peculiare in voti executione omissa. Baldus in dicta Authenti. hoc amplius, colum. 2. Docto. in dicto cap. licet. qui in
hoc conueniunt frequentius, vt asserit Roderic. Suares in repetitio. l. quoniam in prioribus. C. de inoffic. testament. fol. 5. colum. 4.
sed ipse compertum habeo, filium grauari
nōnon
posse quoad legitimam portionem, etiam fauore pietatis, vt aliquod onus pium subire teneatur. cap. fina. 17. quæstio. quarta. & id etiam in voto notat Alberic. in dicta l. quoniam
in prioribus. in principio. Barthol. Brixiens.
|
quæstio. venereali 37. siue voti executio consistat in conditione potestatis, casus, vel mista.
Doctores in dicta l. quoniam in prioribus. vbi
Roderic. Suarez in prima ampliatio. glo. Bart.
Paul. Alex. & alij magis communiter in l. si pater. C. de institut. & substitut. Regia l. 17. titul.
primo. & l. 11. tit. quarto. parte 6. ex quibus constat, à portione legitima prorsus excludi quancunque conditionem, siue sit conditio à casu,
à filij potestate, vel mista. Vnde non placet Ioan. Andr. Henric. & aliorum opinio, qui in dicto capit. licet. existimant conditionem voti
adimplendi à legitima portione non excludi,
si pendeat à potestate filij, quod
admittẽdumadmittendum
non est.