Septimo, clericum beneficium ecclesiasticum habentem, proprio testamento non posse disponere de bonis occasione ecclesie acquisitis. text. in hoc cap. cum in officijs. etiam si illa bona acquisierit occasione reditus ipsius beneficij. text. in c. relatum. in 2. isto tit. vbi Abb. idem Abbas latius in c. cum esses. eod. tit. in Relectione. num. 23. Cuius opinio omnium consensu recepta est, omnes etenim iuris vtriusque professores hoc verum esse iure fatentur, licet Paluda. in 4. sentent. distinct. 15. q. 3. argum. 6. clericis permittat libere testari de reditibus beneficij, quod manifeste conuincitur per dicta iura, & communem sententiam, quae procedit non tantum in reditibus collectis ex beneficio, sed etiam in rebus emptis pecunia, quae ex eisdem reditibus fuerit collecta. Barba. in c. inquirendum. de pecul. cler. num. 7. Stephan. Bertran. cons. 259. vol. 2. quod probatur in d. c. relatum. & in hoc cap. & id passim sentire videntur Doctores.