In his igitur ecclesiasticis [art. 2] reditibus id iuris habent clerici, quod a Canonibus expressim sibi conceditur. Innoc. in c. indecorum. de aetat. & qualit. gloss. in c. res ecclesiae. 12. q. 1. Archid. in cap. statutum. ยง. assessorem. de rescrip. in 6. pulchre Cardinal. consil. 110. col. 2. siquidem res ecclesiarum subiacent administrationi Romani Pontificis, & Praelatorum, a quibus ipsa Catholica ecclesia regitur, sic & Canonibus ecclesiasticis ipsum ecclesiae patrimonium commissum est, ex qua regula plurima deduci possunt hac in quaestione, prae caeteris notanda.