Verùm moribus receptum est, vt
† solis Episcopis hæc testandi licentia sit necessaria, siquidem clerici omnes liberè testantur, & in vltima voluntate distribuunt bona, quæ ex reditibus ecclesiarum adepti sunt, atque in eisdem
intestati decedentes, successores habent parentes, fratres, cæterosq́ue cognatos. Hanc
tamen consuetudinem damnant plerique, ex
eo quòd in capit. relatum. in 2. isto titul. approbetur consuetudo, quæ permittit clericis
testari in pios vsus, aut in præmium alicuius
ministerij ipsis viuentibus clericis à famulis im pensi: generalis ergo consuetudo non recipitur. quem text. dixit esse sing. Rochus Curt.
in cap. fin. de consue. fol. paruo. 48. colum. 4
hunc abusum reprobans. cui opinioni assentiuntur omnes Doct. hîc, & in d. cap. relatum.
& in fin. de pecu. cler. Abb. in d. capit. cùm esses. in relect. 14. col. Franc. in rubr. hoc titul.
in 6 col. 32. Barb. in tract. de præst. Card. 1. par.
q. 4. Ioan. Maior. in 4. sent. d. 24. q. 20. Angel.
verb. clericus. 2. §. 13. Syluest. verb. clericus. 4.
quæst. 2. Alua. Pela. de planc. eccles. 2. part. art.
28. colum. 3. Archid. in sum. 12. quæst. 5. quorum opinio magis communis est, vt ex præmissis apertè constat. Sed quoties animaduerto
reditus hos ecclesiasticos, de quibus agitur, à
canonibus ministris ecclesiarum adsignari separatim ab alijs bonis, quæ ecclesijs conceduntur ad ædificia, vestes, aliaq́ue necessaria: quoties video, ac memoria repeto, hanc testandi
prohibitionem iure humano statutam fuisse,
non possum consuetudinem præmissam damnare, quippe qui certò sciam Romanum Pontificem, ecclesiæ Principes, totius orbis Christiani consensum vel applausum eam probare,
saltem tacitè, vt inde coniecter sæpissimè rem
istam summum præsulem, ac Cardinales, Episcopos, Cæsarem, & Reges cogitasse, & huic
vsui consensum præstitisse, cùm nulla possit
causa proponi, cur mores istos tot annis iam
conualescẽtesconualescentes, intactos dimiserint, ni eos proprio consensu probassent. Sic sanè Carolus
Cæsar, Hispaniarù Rex, anno millesimo quingentesimo vicesimotertio, Comitijs totius regni Pintiæ habitis. cap. 47. iussit, hanc consuetudinem vti legitimè inductam seruari. Et licet ea constitutio possit referri, ac deduci ad
consuetudinem succedendi clericis
solũsolum ex testamento, tamen vbi moribus obtentum fuerit, idem quoad successionem ab intestato, eisdem rationib. hanc
consuetudinẽconsuetudinem admittendāadmittendam esse opinor, consuetudo
aũtautem ista siue ad successionem ex
testamẽtotestamento, siue ad successionem
ab intestato, testibus erit legitimè probanda,
vel alijs modis, quibus iure probanda est, vt secundum illam pronuncietur. Sed & quantum
attinet ad successionem istam, vel ex testamento, vel ab intestato, vt clerici hæredes habeant
in rebus acquisitis ex reditibus ecclesiarum,
idem apud Gallos communi vsu obseruatum
est, vt præter alios testatur gl. in prag. sanctione. tit. de annatis. §. item quod verb. acquisitos.
Neq;Neque desunt doctissimi viri, quibus hæc
sententia placuerit, nempe Hostien. in cap. fin.
col. 2. de pecul. cler. Faber in §. his verò. Instit.
de rer. diuis. Palud. in 4. sentent. dist. 15. q. 3. art.
6. Florent. 3. part. titul. 10. cap. 3. §. 14. Guido
Papæ decis. 115. Guliel. Bened. in c. Raynutius.
isto titul. verbo, & vxorem. nu. 264. Ioan. And.
in reg. nemo plus. de reg. iur. lib. 6. Ioan. Gallus q. 139. ad finem. in 6. & alij, quos refert &
sequitur Philip. Probus in capitul. præsenti. de
|
offic. ord. in 6. quibus adstipulatur tex. in cap.
cùm tibi. de verb. signific. vbi Abb. ex illo text.
idem probat. est & egregius text. in extrauag.
Ioan. 22. suscepti. de elect. dicens valere consuetudinem, qua inductum sit fructus beneficij
vacātisvacantis per aliquod tempus ad defunctum
pertinere. Ergo de illis ex consuetudine potuit testari, vel illos fructus consanguineis,
alijsq́;alijsque hæredibus relinquere, nec soluit hanc rationem exactè Panor. hîc scribens in hac specie, pręiudicium inferri futuro successori, non
ecclesiæ. Nam & illa bona, quæ clerici defuncti ex reditibus ecclesiæ acquisierint, futuro
successori reseruantur. c. præsenti. de offic. ordin. in 6. cap. relatum. in 2. isto titul. igitur eadem ratione in eis consuetudo poterit procedere: siquidem & hæc consuetudo, cuius initij
memoria hominum
nōnon est, idem efficit, quod
principis licentia & priuilegium. l. 3. §. ductus
aquæ. ff. de aqua quot. & æsti. capit. 1. de præscript. in 6. cap. super quibusdam. de verbo.
signif. quem text. dicit singul. Abb. in c. per venerabilem. qui filij sint legit. 3. col. Roma. singul. 289. Commendat Ias. in l. is qui putat. ff.
de acquir. hære. Abb. in c. cùm nobis. de præscrip. Fel. in c. accedentes. & idem post Abb. in
c. causam. eod. tit. Franc. Balba. de præscript.
5. part. princip. q. 7. & 2. part. 3. partis princip.
q. 6. Hippo. sing. 80. Probus in c. 2. num. 7. de
præbend. in 6. sed Papa priuilegio potest hanc
licentiam exhibere, igitur consuetudo ista totius orbis poterit idem efficere, cùm & consuetudo legi humanæ deroget. c. fi. de consue.
l. de quibus. ff. de legi. l. venditor. §. si constat.
ff. commu. præd. Abb. in d. c. fin. 2. col. Nec me
in contrariam sententiam inducet tex. in d. c.
relatum. cùm ibi approbans Romanus Pontifex illam consuetudinem tunc
vigẽtemvigentem, non
reprobat hanc, quæ modò frequentissimo vsu
seruatur.