Ex capite, Quia nos.

SVMMARIVM.

  • 1 Peculium, quod in cæteris filijsfamiliàs est aduentitium, in clericis filijsfamiliàs erit castrense, vel quasi castrense.
  • 2 Vsusfructus bonorum, quæ filiofamiliàs clerico acquiruntur, patri non competit.
  • 3 Clerici in minoribus ordinibus constituti eodem iure censentur.
  • 4 Prima tonsura an sit ordo.
  • 5 Filius familiàs an fiat liber à patris potestate per sacerdotium, aut episcopalem dignitatem.
  • 6 Testamentum clerici an possit rumpi ex causa præteritionis vel exhæredationis.
  • 7 Militis testamentum, an sit liberum à querela, & iure dicendi nullum.
CAPVT, QVIA NOS.
EX hac decisione colligitur, clericum proprio testamento posse distribuere, & cui voluerit relinquere bona, quæ vel à consanguineis, vel ex propria industria
1
acquisiuit, quod tractamus in cap. 1. huius tituli, numero 11. Subdit tamen hîc Bernard. clericum in his bonis, quæ ex reditibus ecclesiæ acquisiuit, parem esse filiofamiliàs, qui testari non potest, nisi de castrensi, & quasi castrensi peculio, quasi velit bona ista censeri aduentitia, aut profectitia: ea verò quæ aliunde quàm ex ecclesia habuerit, esse castrensia, vel quasi castrensia: quam similitudinem aptat eleganter Cardin. consil. 79. colum. 1. Peculium ergo, quod in alijs filijs familiàs est aduentitium, est in clericis filijsfamiliàs castrense, vel quasi castrense, vndecunque clericis filijsfamiliàs bona aduenerint. Innocent. Hostien. Cardin. Ant. Imol. Anchar. Abb. & Barba. hîc colum. 2. text. in l. sacrosanctæ. & in authent. presbyteros. C. de episcop. & cler. Paul. Castren. post alios in d. l. sacrosanctæ. Regia l. 3. titul. 20. partic. 1. quæ idem dicit de bonis, quæ pater donauit filio existenti in patria potestate, clerico tamen, quod ipse intelligerem in donatione facta prætextu militiæ clericalis. Poterit ergo clericus de hisce bonis testari, sicuti Doctor. idem fatentur.
Neque horum
2
bonorum omnium vsusfructus patri quęritur, sed integer proprietati adhæret, siue sint bona quæsita occasione militię clericalis, siue ex alio titulo, quidquid dixerit Iacob. Butr. in d. l. sacrosanctæ. contrarium asserens in his vltimis bonis, huius tamen opinio aduersus communem est, & apertissimè reprobatur per text. in d. authen. presbyteros. quem ad id dixit singul. esse Roder. Suar. in q. Maioratus. fol. vlt. colum. 1. post Paul. Castren. in dict. l. sacrosanctæ. & Ioan. Lup. in rubric. de donatio. §. 42. numer. 7. In his verò bonis, quæ antequam fieret clericus filius habuit, pater vsumfructum habet, neque per testamentum filij fit in tali vsufructu patri præiudiciũpræiudicium, Dec. in cap. in præsentia. nume. 64. de proba. Salic. & Faber in authent. ingressi. C. de sacrosanct. eccles. Roder. Suar. dict. fol. vlt. & Ioan. Lup in dict. §. 42. num. 13. Abb. in cap. constitutus. de in integ. restit. licet ipse in dict. capit. in præsentia. nu. 56. dubius tamen, contrarium asserat.
Id autem, quod modò diximus, bona
3
à clericis etiam filijsfamiliàs acquisita, quocunque iure post ordinem assumptum, censeri castrensia, vel quasi, locum habet etiam in clericis minoribus præditis ordinibus, quod hîc fatentur omnes, Ioannes Lupi, Decius, & Suarez, paulò antè citati. Quin idem erit in prima tantùm tonsura insignitis, sicuti in hac specie adnotauit Barb. hîc, & Roder. Suarez dict fol. vltim. col. 2. Cęp. caut. 113. ex his quæ notat Abb. in rubr. de vita & honesta. cleric. licet Imol. hîc dubitet. Prima enim tonsura ordo non est. gl. in authen. de monach. §. sancimus. verbo, tonsura. Turrecrema. in cap. cleros. art. 5. 12. dist. Thom. in 4. sentent. distin. 24. quæst. 3. artic. 1. & ideò iustam dubitandi rationem habet ipse Ioannes de Imol. Cuius dubiam opinionem, vt certam asserit Viglius in §. qui alieno. Instit. quibus non est permissum facere testament. numero 18. à quibus non recedimus, vulgò receptam sententiam secuti, ex dict. authentic. presbyteros. & Regia l. 3. Nam primam
4
tonsuram ordinem esse, probat text. in c. cùm contingat. de ætat. & qualit. vbi Anto. & alij id concedunt communiter. Barba. in capitul. quanto. de consuetudine. columna 2. & 3. dum | defendit, nouem esse ordines ecclesiasticos. idem Ioan. Maior. dict. distinct. 24. q. 1. Saltem negari non potest, esse primam tonsuram initium quoddam sacri ministerij, & officium ecclesiasticum. His accedit quòd clerici in minoribus degradantur. cap. 2. de pœnis. in 6. & ibi Doct. communiter. Antonius in cap. at si clerici. de iud. Barba. in cap. cùm non ab homine. 2. col. eod. titul. Ioan. Bernar. insignis præsul Callagurritanus in praxi criminali. capit. 132. nec refragatur text. in capit. clericus in 2. de vita & honest. cleri. dicens clericos in minoribus ordinibus constitutos esse sine gradu sacro. glo. communiter recepta ibi, quam sequi. Cors. in singul. verbo, accusatio. vbi addit glo. singul. in summa. 32. distinct. quæ asserit, clericos minoribus ordinibus præditos dici largè constitutos in sacris. notat Abb. in d. capit. clericos. Fateor tamen hanc degradationem actualem minimè moribus receptam esse in his, qui minoribus ordinibus sunt insigniti.
Sacer autem ordo non liberat
5
filium à patria potestate. Auth. presbyteros. C. de epis. & cler. Abb. in cap. indecorum. de æta. & qualit. & in c. constitutus. de in integ. rest. idem Abb. in c. cùm desideres. & in cap. cum voluntate. §. fin. de sent. excom. contra glo. ibi. & in d. cap. indecorum. Tametsi Episcopalis dignitas filium eximat à patria potestate. Auth. Episcopalis dignitas. C. de episc. & cler cap. per venerabilem. qui filij sint legit. Franc. in rubric. huius tituli, col. 17. idem operatur religionis professio. gloss. in l. si ex causa. §. Papinianus. ff. de mino. quam dicit sing. Barb. in tract. de præst. Card. 1. part. q. 1. nu. 69. Sic filius familiàs creatus Cardinalis Romanæ ecclesiæ, immunis est à patria potestate. gloss. in extrauag. execrabilis. de præb. inter communes. verb. sublimitatem. Barba. in d. num. 69. quæ quidem locum habent in his tantùm, in quibus vtile est ipsi filio à patria potestate liberum censeri: non in his, in quibus hæc libertas esset ei damnosa, & grauis. Bart. in l. item in potestate. ff. de his qui sunt sui. Alex. in l. sub conditione. ff. de libe. & posthu. Barb. in d. q. 1. col. penult. dicens hanc opinionem communem esse. optimè Catell. Cotta, dictione, Episcopalis.
Probat præterea in dictione,
6
liberè, hic tex. clericum testari posse de his bonis, quæ præter ecclesiæ reditus acquisiuit, ita liberè, vt nec ex causa exhæredationis subiaceat querelæ, nec ex præteritione dici possit nullum hoc testamentum. glo. vltim. in d. auth. presbyteros. quam existimat sing. esse præ cæteris Roderic. Suar. in l. quoniam in prioribus. C. de inoffic. testam. fol. 3. colum. 4. idem notat Abb. hîc, deducta argumentatione à milite, qui hoc priuilegium habet. l. vlt. C. inoffic. testamen. l. Papinianus. §. Papinianus. ff. de inoffi. testamen. l. si instituta. §. de inofficioso. ff. eodem titulo. Quin
7
etiam iure nouissimo testamentum militis filios prætereuntis, aut sine causa exhæredantis, nec rumpi posse, nec subiacere querelæ, notant Imol. in l. filio præterito. nu. 35. ff. de iniust. rupt. Roma. & Ias. col. pen. in l. sicut. C. de testament. milit. Viglius in §. sed si. Instit. de exhære. liber. non enim est correctio antiqui iuris concedenda, ni expressa ad id decisio noui iuris accedat. Ergo hæc testamenta rata omninò erunt, non irrita ex causa præteritionis, aut exhæredationis, licet portio legitima peti possit à præteritis liberis, aut iniquè exhæredatis. sed quamuis isthæc de testamento militis opinio subtili disputatione à Viglio, & Iasone tractetur, nondum à cæteris recepta est, imò frequentiori consensu diffinitur, testamentum militis, etiam in castrensi peculio, filium prætereuntis, vel iniquè exhæredantis, aut parentes etiam excludentis querelæ subiectum esse, aut rumpi posse. Barb. hîc. colum. pen. gl. in l. vlt. C. de inoffic. testa. Bart. in auth. ex causa. C. de liber. præterit. quem ibi cæteri sequuntur. idem Bart. in dicta l. filio præterito. num. 22. quorum opinio communis est, vt fatentur Alex. in d. auth. ex causa. col. 4. Ias. in dicta l. vlt. colum. penult. & idem in d. l. sicut. numero 8. quæ etiam probatur in authent. vt cùm de appellat. cognosc. §. aliúd quoque. & in §. & hæc quidem. idem notat glo. in l. Papinianus. §. Papinianus. verbo, contra veterani. ff. de inoffic. testamen. & esse hanc sententiam communem asserit Paul. in l. eiusdem titul. Vides igitur qua ratione Abb. argumentatio subsistere nequeat. Alia verò consideratione eadem Abb. sententia potest admitti, nempe ex l. filiam tuam. C. de inoffic. testam. vbi Bald. notat, liberum testamentum dici, quod non admittit querelam: ergo testamentum clerici non potest rescindi ex causa præteritionis, nec iniustum censeri ex ratione exhæredationis iniquæ, cùm in hoc capite liberum esse dicatur: atq;atque ita Abb. opinionem etiam tenuerunt Iacob. Butrig. & ibi Bald. in dicta auth. presbyteros. idem Bald. in dict. l. sacrosanctæ. Angel. Paul & Iacob. in l. 1. colum. 2. ff. de inoffic. testament. Angel. in dicta authent. ex causa. vbi Corne. num. 33. eandem sequitur, & num. 46. dicit eam esse communem sententiam. licet ab ea discedant Barba. hîc, & Salic. in dicta authent. presbyteros. & in dicta authent. ex causa. num. 18. quibus ipse non admodum inuitus accederem. Permissum tamen est, etiam admissa communi opinione, filijs, & parentibus legitimam portionem ex bonis clerici petere, licet rumpere non possint eius testamentum, quod omnes fatentur. Ego equidem eo libentius ab his, quæ creberrima omnium sententia clericis testantibus liberrimè conceduntur, recederem, quòd videam id permitti habentibus primam tonsuram, in tanta eorum multitudine, vt passim iura filiorum ac parentum hac ratione omninò corruant.
Loading...