Hinc diffiniri poterit, quod a plerisque solet disputari, an contumacia sit delictum. nam gloss. in cap. ex literis, de const. asserit contumaciam non esse delictum, cuius opinionem communem esse testatur inibi Felin. column. penult. sunt plura Canonum, & Iurisconsultorum loca, in quibus contumacia delictum appellatur, ex quibus contumaciam delictum esse notat glos. in l. si filius. ff. de interr. actio. quam dixere singularem esse Socin. in c. veniens, de accusat. num. 47. & Imol. in l. penul. ยง. ad crimen. nu. 25. ff. de pub. iud. etenim vtcunque consideremus contumaciam, ea graue delictum est, non tamen constituit semper speciale delicti nomen, & distinctam speciem, siquidem frequentissime pertinet ad aliam speciem delicti: nempe ad transgressionem illius praecepti, contra quod contumax agit. tunc autem speciale delictum erit, cum quis ea intentione contra praeceptum agit, quod nolit subijci praecipienti, nec eius voluntati. idcirco non semper contumacia speciale delictum est, propriam & distinctam delicti speciem constituens. eo vero casu quo specialem delicti speciem habet, peccatum est inobedientiae speciale contemptum prae se ferens, & sane tunc quandoque dicitur Haeresis, quandoque schisma, tradit Domi. in summa. 4. q. 1.