Praeter haec, quae de hac excommunicationis censura iuste ac Canonice ferenda, modo adnotauimus. Superest, vt eundem intendentes scopum illud admoneamus, nempe [art. 7] excommunicationem vel hominis vel iuris nusquam, regulariter saltem, ignorantem afficere. Nam excommunicatio, vt diximus, ferenda est in contumacem. c. nemo. 11. q. 3. quae quidem contumacia prorsus abest ab ignorante. l. qui ignorans. ff. locati. cum alijs, que possent ad hoc induci. premaxime tex. in c. 2. de constit. c. si vero. in 2. isto tit. c. vlt. qui matr. accus. poss. l. vlti. ff. de decre. ab ordi. fac. l. vlt. ff. de legat. 1. l. Methrodorum. ff. de poenis. Ex quibus satis colligitur, constitutionem vel statutum alicuius prouinciae minime ligare ignorantes, vbi ignorantia culpa caret, nec crassa, aut supina dici potest. quemadmodum explicant Panor. Fel. & Dec. in d. c. 2. gl. in l. 1. ff. de receptat. Roman. consil. 473. Hac tamen in parte missam faciemus quaestionem illam, quando iuris ignorantia excuset quem a poena, a damno, vel ab alijs, quae iure sunt a subditis agenda, tractaturi tantum de ignorantia quo ad excommunicationis censuram, an ea ignorans ligari valeat. Etenim an vere excommunicatus, si huius excommunicationis inscius celebrauerit, sit puniendus, vel sit irregularis, & an collatio beneficij ei facta valida sit, scripsimus superius in §. 7. nu. 3. & in §. 6. nu. 9. obiter etiam de ignorantia culpabili aliquot adnotauimus in reg. possessor. 2. part. §. 7. num. 7. de reg. iur. Igitur ad quaestionis resolutionem distinguere oportet excommunicationem hominis, ab excommunicatione iuris, nam praemissa Canonica monitione iuxta constitutionem c. sacro. eod. tit. potest quis absens & ignorans excommunicari ab homine. text. in c. cum sit Romana. §. vlti. de appellat. glo. & inibi Panorm. & alij in capi. Apostolicae. de Cler. excom. ministr. not. Paul. Castr. in l. absenti. ff. de don. & in l. si absenti. ff. de acquir. poss. Quo quidem casu excommunicatio quo ad vinculum etiam in ignorantem & inscium proprium effectum operatur, sicut communi omnium sententia decisum est post gl. in d. c. Apostolicae. de excommunicatione lata iure communi, siue tractemus de ipsius excommunicationis effectibus quo ad vinculum, siue quo ad poenas iure statutas, tunc profecto ignorantia reddet quem immunem & liberum, cum Iuris Communis ignorantia iusta sit, & iure quem piam excusare valeat, non alias. quod ab omnibus his colligitur, quae solent tradi de ignorantia iuris. atque in specie admonent Ludoui. Gomes. in reg. de subrog. collit. q. 7. Adr. in 4. sentent. in tract. de clauibus. questione 3. vers. ex his aliter. & vers. fortassis. & statim amplius probabitur. Quibus quidem perpensis apud Romanam curiam forensis vsus obtinuit excommunicationem ab initio & die constitutae pensionis indictam ea conditione, si pensio soluta non fuerit, ligare ipsum, qui ad pensionem soluendam tenetur, si per seipsum eidem pensioni consensit, etiamsi literae, quibus pensio constituitur, nondum fuerint ostensae, & per specialem demonstrationem cognitae, quod si quis per procuratorem pensioni consenserit, & intra diem praefinitum eam non soluerit, minime afficitur excommunicationis sententia, donec litere, quibus pensio fuit constituta, sibi fuerint cognitae, & solenniter ad solutionem pensionis ostensae. quod expressim tenent Guliel. Chassador. decis. 2. titu. de pensio. super reg. Cancel. & decis. 12. de rescript. & Hic ro. Gigas de pensionibus. q. 94.