Duodecimò libet hoc in loco ex aduerso quærere, de illo, qui Titium laicum percussit, existimans eum esse Clericum? & glos. in dict. cap. si verò. opinatur, hunc percussorem esse excommunicatum propter animum, quem habuit, & voluntatem percutiendi Clericum: addit eadem gl. hoc ita esse intelligendum, vt hæc excōmunicatio liget, donec scientiam is habeat veritatis: quæ quidem sibi non constat: nam semel ab ea constituitur excommunicatio, & hæc tollitur absque aliqua absolutione: quod est contra gloss. communiter receptam in Cle. 1. de decimis. in verb. donec. præsertim quia nullibi in iure traditur hæc ad tempus excommunicatio. vnde licet gloss. sequuti fuerint Hostien. Antoni. & Henric. in dicto capit. si verò. attamen Ancharan. Abb. & Fel. contrarium probant: & Frederic. consil. 13. gloss. itidem communiter recepta in capi. in audientia, de sentent. excom. cuius meminit Felin. in tract. quando conatus. fallent. 6. ex ea notans, quòd in censuris quo ad hoc, vt quis excommunicatione afficiatur, & ligetur, animus, nec conscientia læsa, nec conatus sufficit. est sanè maximum discrimen inter conscientiam læsam errantem circa obligationem ad culpam, & conscientiam errantem, ac læsam circa excommunicationem: si quidem ex errore conscientiæ de obligatione ad culpam, oritur culpa, quæ secluso errore non esset: is etenim qui errore deceptus agit aliquid, putans id esse contra præceptum, vel legem Dei, videtur eo ipso præceptum, & præcipientem contemnere: saltem contemptu quodam interpretatiuo, qui sufficiens est ad obligationem culpæ, vt scribit Thomas 1. 2. q. 19. artic. 5. in responsione ad 3. hic autem contemptus non est sufficiens, vt quis eo ipso sit excommunicatus, nisi à canone, vel à iudice excommunicetur: sicut sufficit, vt eo ipso sit culpæ mortalis reus. qua ratione qui actum aliquem fecerit conscientia læsa, existimans pro eo à iure fuisse sententiam excommunicationis inflictam, non erit ex hoc excommunicatus: tametsi teneatur propter suam conscientiam erroneam abstinere ab his, quæ sunt interdicta excōmunicatis: vt explicat Alfons. à Castro lib. 1. de potest. leg. pœna. c. 5. vers. lex humana iusta. nec tamen erit irregularis, licèt cum hac conscientiæ læsione, & errore celebrauerit.