Imò & aduersus cōmunem sententiam optimè facit quod notant Ricar. in 4. sent. dist. 18. art. 10. q. 5. Floren. 3. par. tit. 24. c. 77. §. 1. qui asserunt in absolutione ab excommunicatione, quæ ad iurisdictionem præcipuè, non ad ordinem pertinet, non esse verba quædam præcisè cessaria, sed satis esse, ac sufficeret illa, quæ secundum intentionem absoluentis remotionem excommunicationis significent. Sed hæc verba iuxta excommunicantis, & pronunciantis sensum, sicuti excommunicationem præmittunt, & inferunt, ita & absolutionem post tempus præstitam ipso iure significant: verba autẽ hæc sunt, Excommunico te donec satisfeceris. Ex quibus præter Pau. Imo. & Alc. aduersus cōmunem tenuerunt Card. in d. Clem. 1. q. 30. Dec. in d. c. 1. de iud. 2. lectio. nota. 6. nequaquam permittens hac in specie differentiam aliquam constitui inter suspensionem & excommunicationem.