Tertiò, in hac controuersia est omninò aduertendum, quòd gl. in dict. c. pastoralis. §. 1. in ver. præterquā. ibidẽ cōmuniter recepta. Inn. Io. And. Host. Abb. Henr. & alij. in d. c. quod de his. dũ quærũt, quis dicatur in articulo mortis constitutus: in specie asseuerant, eũ dici constitutum in articulo mortis, qui pręlium cum hoste commissurus est, vel patitur naufragiũ periculosum, vel sit nauigaturus tempore, quo solet mare turbulentũ esse, aut longa quidem nauigatione, vel per loca insidiosa, & periculosa. tex. optimus in l. mortis, cũ seq. ff. de dona. causa mort. idem de fœmina prægnante Doct. præcitati tradidere, potissimè Io. And. in d. c. pastoralis. §. 1. & Henric. in d. c. quod de his. Item Panor. & alij in d. §. 1. ex quibus satis deducitur, communi Doct. sententia decisum esse, periculum verosimile mortis in hac quæstione articulo mortis æquipollere: imò idem esse articulum, & periculum mortis, quo ad effectũ istum. Fatentur equidem hi Doct. eandem potestatem absoluendi, quæ data est cuilibet sacerdoti in articulo mortis, datam item censeri & in mortis ꝓbabili periculo, quod & Paluda. not. in 4. sent. dist. 20. q. 1. vers. 3. cōclusio.