Septima conclusio. † Absolutio ab excommunicatione, obtenta ex falsa causa, est nulla, nec prodest excommunicato. probatur in ca. officij. de sent. excom. & in d. c. cùm pro causa. glo. communiter recepta in dict. c. ex parte. de offi. ord. text. in dict. l. 29. titu. 9. part. 1. notant Thom. & alij in 4. senten. dist. 18. q. 2. art. 5. nec est in hac conclusione aliqua dubitatio, quæ possit iure eam improbare, aut dubiam reddere, præterquàm ꝙ glo. in d. c. ex parte. conatur constituere differentiam inter excommunicationem, & absolutionem, in specie huius q. vt excommunicatio lata ex falsa causa valida sit, & liget: absolutio verò ex falsa causa pręstita, minimè absoluat, imò nulla sit. prior huius distinctionis pars probatur in c. 1. 11. q. 3. & in his locis, quibus traditur, excommunicationem iniustam ligare, validam esse, & absolutione indigere. quod nos tradidimus hac in relectione. §. 7. nu. 7. atq; in specie de excommunicatione lata ex falsa causa. idem not. gloss. in ca. 1. suprà isto tit. in verb. propter. quarum opinio communis est, secundum Cur. cons. 20. dubio 2. col. 3. notant Doct. in d. c. ex parte. posterior pars constat in d. c. officij. & similibus. Sed Panor. in d. c. ex parte. hanc differentiam reprobat, existimans absolutionẽ ex falsa causa præstitam validam esse, si absoluens habeat animũ absoluendi, non obstante causa falsa, licet iniqua sit absolutio. sicuti constat ex c. venerabilibus. §. sanè. isto tit. cuius hoc in §. mentionẽ fecimus. Rursus censet Panor. excōmunicationẽ ex falsa & iniusta causa latam, minimè ligare, si excommunicator non habuerit ligandi intentionem. quod præsumi debet, quia is putabat causam veram esse, alioqui non excommunicaturus, si sciret, eam falsam fuisse. quod not. & Card. in d. c. ex parte. 4. oppo. Curt. in d. consi. 20. Feli. in c. quod super. de fide instru. colum. pen. qui nullam admittunt differentiam inter excommunicationem & absolutionem. idem Card. in rep. c. perpendimus. extra eo. ti. num. 22. quo in loco fatetur, priorem partem huius distinctionis ab omnibus receptam esse. tenet tamen contrarium asseuerans, excommunicationem latam ex falsa causa non tenere, sed nullam esse. idem ipse Cardi. sentit in d. cap. ex parte. tandem Panor. Card. & Felin. in prædictis locis in hanc videntur conuenire opinionem, vt distinguenda sit excommunicatio iniusta ab excommunicatione lata ex falsa causa, nam excommunicatio iniusta ligat & tenet, donec absoluatur ita excommunicatus propter excommunicantis intentionem, non sic excōmunicatio ex falsa causa. siquidẽ hæc nulla est, nec quenquam ligat ob deficientem excōmunicatoris intentionem, & consensum ad excōmunicandum. qui quidem defectus constat ex l. 1. C. de falsa cau. adiect. legat. l. demonstratio. §. vltim. ff. de conditi. & demonstrat. hoc ipsum censuere Host. & Abb. in c. 2. de testi. cog. quorum meminimus in hoc ipso §. versi. illud verò omittendum non est. Idem in absolutione respondendum erit secundum horum Doct. sententiam.