Ad haec facit, quod forus conscientiae & animae plurimum differt a foro exteriori, siquidem plures tradantur passim differentiae maxime in c. quia plerique. de immunit. Eccle. c. fili. de testam. c. quae in Ecclesiarum. de consti. Bar. in extra. ad reprimendam. ver. denunciationem. ergo absolutio in conscientiae foro obtenta non prodest in exteriori iudiciali foro.