Tertiò hinc & illud est colligendum, quòd licet † quandoq; fœmina obtinere possit ratione dignitatis quandam ecclesiasticam iurisdictionem, quo ad correctionem & administrationem. c. dilecta. de maio. & obed. c. cùm dilecta. de confirm. vtil. vel inuti. non tamẽ potest aliquam iurisdictionẽ exercere, quæ ad claues spectet, nec in foro interiori, nec exteriori: est enim fœmina incapax huius potestatis, de foro interiori tex. est satis celebris in c. noua. de pœnit. & remis. quo constat, non posse fœminis competere vsum clauiũ respectu ordinis, cuius sunt incapaces. idem latè aduersus Lutherum pluribus rationibus, & auctoritatibus ostendunt Io. Rofensis artic. 13. contra Luthe. & Alfons. à Castro aduersus hæreses. in verb. absolutio. Io Bunderius in compendio contra Lutheranos. tit. 11. art. 6. Imò fœmina etiamsi ordinetur, non recipit characterem: quemadmodum ex d. c. noua. omnes deducunt, maximè Abb. gl. in c. diaconissa. 27. q. 1. notant Florent. hæc & alia in 3. par. tit. 16. c. 7. §. 2. Sylu. in verb. Abbatissa. q. 2. & 3. S. Thom. & alij in 4. sentent. dist. 19. q. 1. art. 1. ad 3. q. & inibi cæteri Theologi, optimè Henr. in d. c. dilecta. de maior. & obed.