De absolutione excommunicationis, quae ad cautelam dari solet, illud est prenotandum, quod allegans, se iniuste fuisse excommunicatum, plane fatetur, excommunicationem eum ligasse: & ideo non est audiendus, donec absoluatur: simpliciterque absoluitur seruata iuris Pontificij forma. At qui allegat, excommunicationem nullam fuisse, quia lata post appellationem, [art. 7] aut errorem manifestum habere, & petat absolutionem ad cautelam absoluendus equidem est non simpliciter, sed ad cautelam. haec probantur in cap. solet. sup. isto tit. & notantur in c. per tuas. extra eo. & in cap. cum contingat. de offi. delegat. conceditur autem haec ad cautelam absolutio ex quadam iuris benignitate, & gratia: cum excommunicatus absolutionem minime petat simplicem humiliter confessus, se excommunicatum: imo potius negat excommunicationem: atque ideo rigore quodam non erat absoluendus, sed admittendus ad probationem eius quod allegauerat: sicuti probatur in dict. cap. cum contingat. & in dict. cap. per tuas. quo in loco asserit Summus pontifex, apostolicam sedem consueuisse, hunc ad cautelam absoluere. Sed iam haec benignitas sedis apostolicae ordinaria est, vt constat in dictis constitutionibus. Et in c. venerabilibus. ยง. sed si ex causa. ist. tit. quamobrem breuiter hoc in loco ad hanc quaestionem aliquot adnotabimus.