Quo autem tempore sit vitandus excommunicatus, plerique dubitarunt: nos vero iure veteri Pontificio hanc constituimus vnicam conclusionem. Excommunicatus vitandus est, statim quod constat, eum esse excommunicatum. Haec probatur ratione, & his auctoritatibus, quibus apparet, excommunicatum vitandum fore. Etenim occulte excommunicatus, modo de hac constet excommunicatione, vitandus erit, quia excommunicatus est, nec ob occultam censuram desinit, aut cessat in eo excommunicatio. Nam denunciatio excommunicati minime eum excommunicat, sed excommunicatum declarat. cap. pastoralis. ยง. verum. de appellat. statim siquidem absque vlla exequutione excommunicatio afficit eum, in quem fertur. vnde siue occulta sit, siue publica excommunicatio, tenetur qui scit, excommunicatum vitare. gloss. per text. ibi communiter probata in capit. cum non ab homine. de sentent. excommu. quo in loco summus Pontifex hoc vtitur moderamine, vt [art. 3] excommunicatus occultus, & secretus, minime vitetur publice, sed tantum secreto: excommunicatus autem publicus publice etiam vitetur: imo nec secreto tenetur quis vitare excommunicatum, quem ipse scit excommunicatum esse ex reuelatione confessionis sacramentalis, id est, sibi facta in confessione sacramentali, quemadmodum notant Hostien. & Henric. in dicto capit. cum non ab homine. Richard. in 4. sentent. distinct. 21. Dominic. a Soto in Relectione, de ratione tegendi secretum, membro tertio. quaest. 4. dubio 3. & hoc ratione illius omnium maximi sigilli, quod confessioni sacramentali conuenit ad secreti obseruationem, quamuis Scotus in dict. 21. distinct. contrarium teneat, scribens, Confessorem teneri vitare excommunicatum, quem ex reuelatione secretissima confessionis scit in excommunicationem incidisse, adhuc coram alijs, si id fieri possit absque confessionis reuelatione. Hoc enim falsum est: nam confessor etsi scientiam istam habeat, vere ignorans est huius excommunicationis, cum ea lata sit a lege humana exteriori, & per actum exteriorem debeat eius scientiam habere, vt vitare teneatur ipsum excommunicatum, quamobrem nec secreto tenetur hunc excommunicatum vitare, licet Adria. in 4. dum tractat de confessio. sigillo. in cap. circa materiam. ad finem, reprobans Scoti sententiam concedat, hunc confessorem teneri ad secreto vitandum istum excommunicatum, quod adhuc falsum esse censemus.