Secundò, quo apertiùs prænotata distinctio percipiatur, aliter ipse rem istam discutiendam esse censeo: siquidem quoties agimus de his, quæ Iure naturali, diuino, vel humano prohibita sunt, an ea liceant ex aliqua causa contendenti ob aliquem euentum, & circumstantiam actus: illud est omninò considerandum, an qualitas illa vel circumstantia tollat actus malitiam, propter quam is ꝓhibitus fuerit: etenim tunc cessat ipsa prohibitio, quòd si illa circumstantia non tollat, nec auferat malitiam actus prohibiti, profectò prohibitio adhuc manet, & ideò non obstante illo euentu & circumstantia, peccatum contra prohibitionem cōmittitur. quam distinctionẽ latiùs nos explicuimus in relect. reg. peccatũ. de reg. iur. 2. par. §. 1. nu. 7. metus autem mortis non tollit malitiam actus in hac prohibitione cōmunionis cum excōmunicato, nec eam cessare facit. nam licet metus instet, nihilominus ipse communicans cum excommunicato consentit in illam cōmunionem prohibitam, & in peccatum: qui quidẽ consensus adesse nequit absq; malitia, quam habet communicatio cum excommunicato. cùm coacta voluntas sit, sicuti nec malitia actus fornicationis, aut adulterij tollitur, si ꝗs metu grauissimo fornicationem, aut adulterium committat: is equidem, etiam si metu, cōsentit tamen in peccatũ, quod absq; malitia fieri non potest. igitur qui metu communicat excommunicato, in prohibitũ consentit actum, qui adhuc malitiam habet, quam circumstantia metus non tollit: quia non obstante metu hæc communicatio cum excommunicato fit aduersus iuris prohibitionem. At qui petit ab excommunicato alimenta sibi necessaria, rem debitam exigit, resq́; debita peti omninò, & licitè potest ab ipso excommunicato. tex. in d. c. si verè. atq; hæc circumstantia cùm permissam faciat cōmunionem cum excommunicato, ne is commodum consequatur ab excommunicatione, & crimine contumaciæ, malitiam actus tollit, & ea ratione cessat prohibitio communionis cum excommunicato. Quibus accedit locus celebris Macchabæ. primo. capit. 2. Macchabæ. 2. capite 7. vbi constat, Iudęos metu coactos noluisse carnes porcinas comedere: quas tamen comederunt fame coacti. In priori quidem casu metus circumstantia non abstulit malitiam actus lege Mosaica prohibiti, & tamen in posteriori fames imminens amouit, & exclusit ab eo actu omnem eius malitiam, quam ex prohibitione habebat.