Tertio solet aliter intelligi responsio text. in d. c. sacris. in eius vlti. part. vt nullo metu excusetur quis a communionis cum excommunicato prohibitione: imo adhuc peccet ei communicans propter quemcunque metum, quoties communicatio est in diuinis, vel in crimine, & his similibus casibus. nam text. ille praemittit peccatum mortale contrahi ex illa communione: ergo de ea tantum agit, quae sub reatu mortalis culpae prohibita est, & sic de ea, quae in diuinis, vel in crimine contingat. tex. opt. in c. vl. 24. q. 1. & in specie hanc interpretationem exponit Sylue. in verb. metus. q. 7. & in verb. excommunicatio. 5. q. 3. quasi secus sit, si quis in humanis, & temporalibus cum excommunicato communicauerit per metum, non enim peccabit, nec excommunicatione minori afficietur. Huic vero intellectui duo videntur obesse: primum, quod lex humana, quae prohibet communicationem cum excommunicato, etiam in temporalibus, potest obligare sibi subditos sub peccati reatu, & culpa, etiam cum periculo mortis. Nam & Caieta. in 1. 2. q. 96. art. 4. scribit, posse legem humanam obligare, etiam cum periculo vitae ad aliquid vitandum, vel agendum, sub poena mortalis culpae. igitur potuit humana lex prohibere communionem cum excommunicatis adhuc in temporalibus sub reatu mortalis criminis, etiam cum periculo vitae, alterum grauiter vrget: nempe nec veniale crimen esse committendum propter quemcunque metum, qui dubio procul non excusat etiam a veniali peccato, quod feruori charitatis opponitur. gl. in verb. benedictionem. in prooemio sexti. quamobrem nec licet communicare cum excommunicato in temporalibus & humanis propter quemcunque metum: quemadmodum sentit Panormita. in d. c. sacris. col. pen. tenent Thomas in 4. sent. dist. 18. q. 2. arti. 4. & ibi Durandus. quaest. 5. ad 3. idem Thom. quodlib. 11. art. 9. & in additionibus ad 3. partem. q. 23. art. 3. Summa confess. titu. de senten. excommu. q. 165. in genere autem, veniale peccatum non esse committendum ob vitandam mortem, probatur in cap. primum. 22. q. 2. & c. ne quis. ead. q. ex Augustino in lib. contra mendacium, & alijs, quorum & nos meminimus in Epitome ad 4. Decreta. 2. part. c. 3. ยง. 4. nu. 3. Non oberit tex. in d. c. sacris. nam eo tantum mentio fit de mortali crimine propter eius grauitatem. fit ergo, non esse congruam rationem, quae in hoc intellectu adducitur ad percipiendum verum sensum d. c. sacris.