Primum. Nemo potest alteri [art. 1] primam gratiam ex condigno mereri. Probatur haec assertio Hierem. c. 15. Si steterit Moyses, & Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum. & tamen maximi meriti fuere apud Deum Moyses, & Samuel. ergo nullus potest alteri de condigno primam gratiam mereri. Idem constat Ezechiel c. 18. Erit iustitia iusti super iustum: & impietas impij super impium. nam sicut non nocet homini patris impietas, ita nec poterit prodesse ex lege iustitiae ipsius patris iustitia. Deinde meritum condigni non excedit personam ipsius, qui meretur. etenim meritum condigni non procedit ex solo libero arbitrio, quo aliquid agimus, nec ex natura operum nostrorum: sed simul ex libero arbitrio & virtute spiritus sancti gratiam specialem tribuentis per motionem ad opus bonum & cooperationem eius. Ita quidem nullum opus procedens a libero arbitrio potest esse meritum sine virtute, & gratia Dei: nec item opus Dei esset meritum, nisi fieret per liberum arbitrium humanae, vel angelicae naturae. Meritum enim opus est Dei, & nostrum: Dei scilicet mouentis auxilio specialis gratiae: & nostrum, vt libere cooperantium: siquidem postquam Deus voluntatem nostram speciali auxilio gratiae excitauit ad bonum, est in ipsa hominis voluntate haec potestas, vt Deo mouenti. & inspiranti consentiat, aut dissentiat. Est elegans hac de re Pauli testimonium, 1. ad Cor. c. 3. non quod sufficientes simus cogitare aliquid ex nobis, quasi ex nobis: sed sufficientia nostra ex Deo est. idem Paul. 2. ad Corinth. c. 9. Potens est autem Deus, omnem gratiam abundare facere in vobis, vt in omnib. semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum. Quibus locis palam probatur, non esse nos ex libero arbitrio sufficientes ad opera bona sine gratia Dei. Rursus & hac praemissa manere apud nos liberum arbitrium docet Euangelium Ioan. 1. Dedit eis potestatem filios Dei fieri. & Iesus Luc. 9. cum ait: Si quis vult venire post me, abneget semetipsum, & tollat crucem suam, & sequatur me, nostram libertatem manifeste indicat. Paul. item ad Cor. c. 7. Qui statuit in corde firmus non habens necessitatem, potestatem autem habens suae voluntatis, & hoc iudicauit in corde suo seruare virginitatem suam bene facit. Hoc ipsum plerisque alijs testimonijs a viris catholicis, aduersus Pelagij & Lutheri pestilentissimos, ac omnino dissidentes errores longius comprobatur: maxime per Ioan. Roffensem contra Lutherum articu. 36. Ioan. Eckium art. 31. Ioan. Bunderium a Gandauo in compendio concertationum, tit. 6. Alfonsum a Castro aduersus hereses, in verb. Gratia. & in ver. libertas. Domi. a Sot. lib. 3. de natura & gratia. c. 1. & c. 7. & alijs And. a Vega. in lib. de fide iustificante. q. 6. & seq. Extat hac de re sanctae Synodi Tridentinae definitio, in sessione 6. cap. 5. Sunt praeter alia multa diui Augustini in 3. libro Hypognosticon, ad finem, pulchra verba: Audi, inquit, ergo breuiter, propriae voluntatis tunc est meritum bonum, quando gratiae donum praecedit vniuscuiusque voluntatem, vt meritum faciat homo per propriam voluntatem. & idem auctor ibidem paulo ante. Sed clamas iterum & dicis: Si nullum est meritum operantis, quomodo scriptum est: Et tu reddes vnicuique secundum opera sua? Ausculta & intellige, si tamen aures habes audiendi, & cor non sit induratum intelligendi, propter liberum arbitrium, quo bona & mala operantur homines dictum est: Vnicuique reddes secundum opera sua. Habet enim homo malum meritum cum vitio suo: iam baptizatus declinat a bono, & facit malum, id est, cum derelinquit Deum, & diligit seculum. Habet nihilominus & bonum meritum, cum in omnibus gratiae Dei bona in se operanti non resistit, sed cooperator existit, & omnem spem suam habet illum, cum aurem suam, & cor Deo loquenti intus, hoc est, in interiori homine praebet, & non foris in malis seculo perstrepenti. haec Augustinus. Quae cum, vt modo argumentabamur, certa sint, & probent, meritum condigni procedere ab operibus nostris libero arbitrio cooperante ei dono gratiae, quod Deus impartitur alicui per monitionem ad opera bona, vt ipse ad vitam aeternam perueniat, patet condigni meritum non extendi vltra hanc monitionem. quod S. Thomas expressim hac vsus argumentatione respondit in 1. 2. q. 114. articul. 6. & in 4. sent. dist. 46. q. 2. art. 1. vers. respondeo dicendum. & est omnium Theologorum conclusio receptissima: quae asseuerat, neminem posse alteri mereri de condigno primam gratiam. Eadem assertio apertissime fulcitur ea ratione, quod mereri vnum alteri gratiam primam, nihil aliud est quam deprecari a Deo bonum motum alterius, quod non cadit sub condigni merito, siquidem id iustitiae innititur: motus autem ad opera bona, gratiae tantum Spiritus sancti tribuitur, atque ideo non pertinet ad condigni meritum. deinde eadem conclusio satis alia simili adstruitur: qua certissimum fit, Neminem ex merito condigni primam gratiam sibi mereri, sed ex mera Dei liberalitate. Sic enim inquit Paul. ad Rom. c. 11. Si ex operibus, iam non est gratia: si autem gratia, iam non ex operibus. Quamobrem cum hec prima gratia nomen hoc ex ipsis diuinis testimonijs habeat, non potest ad condigni meritum pertinere, quia tunc non esset gratia. diuus August. lib. 3. Hypognosticon inquit: Vitiato libero arbitrio totus homo vitiatus est, per quod absque adiutorio Dei, & gratiae, quod Deo placet nec valet incipere, nec perficere sufficit. Praeuenitur autem medicina, id est, Christi gratia, vt sanetur & reparetur in eodem vitiata, atque praeparetur voluntas quae semper indigens adiutorio, illuminante gratia Saluatoris possit tam Deum cognoscere, quam secundum eius viuere voluntatem. Hactenus Augustinus. Deus enim, cui vult miseretur, & quem vult indurat: igitur non volentis, nec currentis, sed miserentis est Dei, teste Paulo ad Rom. cap. 9. Hanc conclusionem asserit diuus Thomas communiter receptus in 1. 2. q. 114. art. 5. multisque auctoritatibus eam probant Dominicus a Soto, lib. 2. cap. 3. & 4. & lib. 3. de natura & gratia. cap. 7. & 8. Andreas a Vega libro de fide iustificante. q. 7. igitur gratiam gratis datam, qua Deus benignissima sua voluntate trahit peccatores ad suam gratiam & iustitiam, nemo meretur, sed illa omne meritum antecedit.