Primum, posse licitè absolutionis, & pœnitentiæ sacramentum suscipi à sacerdote proprio, alioqui potestatem habente, etiamsi is sit excommunicatus, generali tamen excommunicatione, cuius scientiam pœnitens habet: modò nondum fuerit denunciatus: & subinde constat, non esse hanc confessionem iterandā, quod ex concilio Basiliensi fatentur omnes.