Obiter tamen, cum & id propositae disputationi conueniat, adnotandum est, quando vere dicendum sit, excommunicationem [art. 6] vel legem, aut praeceptum contemni. non enim sequitur, statim contemptum dari, si quis iudici vel legi non obtemperauerit, etiam sciens, quid lex & iudex praeceperint, nam multis ex causis potest absque contemptu praetermitti legis vel iudicis obsequium. quod glo. elegans sensit in c. si quis autem. 10. dist. non equidem diffiteor contemptum quandoque assumi pro simplici transgressione precepti, Leuit. c. 26. inquit Dominus, Si non audieritis me, nec feceritis omnia mandata mea, sed spreueritis leges meas, & iudicia mea contempseritis, vt non faciatis ea, quae a me constituta sunt. Quibus equidem verbis dicit Deus, omnes peccatores contemnere leges suas, quia non obediunt eis. quam significationem tradit Altisiodorensis. 2. lib. sue sum. tract. 20. & tamen haec interpretatio non tendit in eum sensum, quem hac in parte contendimus inquirere. est ergo altera contemptus significatio, que ex propria vi & natura mortalem culpam premittit, nempe cum voluntas alicuius renuit subijci ordinationi legis, vel regule, vel iudicis. & ea ex causa procedit ad faciendum contra legem vel praeceptum iudicis, vt tandem tunc dicatur quis legem transgredi ex contemptu, quando illius transgressionis causa contemptus est, & ab illo, vt a causa, transgressio procedit. agimus etenim hic de contemptu cum transgressione legis. cuius significationem colligimus ex Altisiodorensi in d. tract. 20. Gers. lect. 5. de vita animae spirit. Adr. in quodlib. 6. art. 2. S. Thom. & ibi Caie. in 2. quaest. 136. art. 9. ad 3. eodem Tho. & ibi Caie. q. 105. art. 1. ad 1. & art. 2. rursus eodem Caie. q. 104. art. 2. & in sum. in verb. contemptus. & eleganter Alfonsus a Castro hoc ipsum explicat in lib. 1. de pot. leg. poenal. c. 5. docum. 6. ex quibus satis constat, quanam ratione accipiendum sit, quod plerunque a nostris traditur, scilicet ex contemptu culpam mortalem deduci, & deinde hac ex radice inferuntur plura.