His equidem probatur, iniuste excommunicatum, si ante absolutionem se diuinis immiscuerit, aliquidúe fecerit iure excommunicatis vetitum, irregularem esse, & eis subditum poenis, quae statutae fuerint aduersus excommunicatos, non seruantes ipsius excommunicationis rigorem. quam opinionem tenent glo. in cap. postulastis. in verbo, spoliandi. & ibi Panormit. & Raue. de Cler. excom. ministr. idem Abb. in dict. c. per tuas. 1. notab. Syluest. in ver. correctio. §. 9. & ver. excommunicatio. 2. 1. notab. casu 8. & 4. notab. dubio 8. S. Thomas. & ibidem alij in 4. senten. distinctio. 18. quaestione secunda. articu. 1. ad 4. quaestio. praesertim Palud. quaest. 1. ad 3. qui expressim responderunt, in hoc differre excommunicationem nullam ab excommunicatione iniusta, quod, qui non seruat nec obtemperat excommunicatio ni iniustae ante absolutionem, poenis iuris afficitur, non sic, qui excommunicationem nullam minime obseruauerit. quorum vltimum patet in c. non debet. 11. q. 3. & in c. ad praesentiam. de appel. vbi Imol. Prepo. & Dec. ad hoc illam decisionem adnotarunt. Ex quibus ipse opinor, hanc quartam conclusionem veram esse, etiam in animae iudicio quo ad poenas, quae alioqui nullam exigunt exteriorem exequutionem, que, vt alibi adnotauimus, eodem modo obligant in foro conscientie, quo & in iudiciali. Nam & ipsi Theologi paulo ante citati, dum opinionem istam tractauerunt, in animae iudicio, & quo ad forum interius etiam de ea disputarunt. Nec oberit, si quisquam dixerit, grauissimum esse, & iniquum, quod quis absque culpa iniuste puniatur, & priuetur his, quibus priuat excommunicatio, maxime, quia haec est spiritualis poena, qua nemo est absque culpa plectendus: sicuti & nos tradidimus libro secundo Variarum resolutio. capit. 8. nam, vt inquit Thom. in dict. 18. quaest. 2. ad quartam quaesti. potest Ecclesia iniuste priuare quenquam his, quae ad salutem & gratiam disponunt, atque ideo iniusta excommunicatione effectum habet. Sensit sane Thomas, quod licet inique non possit quis priuari gratia Dei, nec communione charitatis, nec denique suffragijs Catholicae Ecclesie, etiam quo ad intentionem, tamen ex causa poterit innocens quis, & absque culpa priuari auditione & celebratione diuinorum Officiorum, & denique Sacramentorum perceptione. Ita siquidem in Ecclesiastico interdicto sit, nam id ex causa fertur contra innocentes, qui priuantur perceptione Sacramentorum, & auditione, ac celebratione diuinorum Officiorum. quod notauimus in dict. capit. 8. numero 10. causa autem, quae iustificat hanc punitionem iniuste excommunicatorum, procedit vel ab aliqua eorum culpa in hoc commissa, quod non curent, diligenter absolutionem impetrare: vel quia maxime interest totius vniuersalis Ecclesiae, ad eiusque auctoritatem pertinet, quod excommunicationis censura, quae gladius est Ecclesiasticus, admodum timeatur, ne alioqui Ecclesiastica disciplina paulatim sit contemptui, dum iniustis excommunicationibus a proprio iudice latis, ante obtentam absolutionem quispiam renuit obtemperare. Igitur excommunicatus iniuste obligatur etiam in conscientiae foro a diuinis sibi interdictis abstinere, & alios vitare. quam opinionem fatetur esse communem Adr. in d. quodlib. 6. art. 1. conclu. 1. licet contrariam defendere conetur. Quib. adde, quae a nobis tradentur inferius in §. 11. de excommunicatione lata ex falsa causa.