Sextum deducitur ex proximè adnotatis, ꝙ appellatione cuiuslibet vrbis expresso nomine substantiuo, & proprio, etiā suburbia & cōtinentia ædificia contineantur, vt, quod de Roma diximus, & in alijs dictũ esse intelligamus. hoc enim communi sententia receptum est.