QVia vero ex distinctione huiusmodi statutorum excrescit in deuotio populi, pullulant haereses, & infinita pericula animarum insurgunt, ac Ecclesijs sine culpa earum debita obsequia subtrahuntur, cum fratribus nostris deliberatione habita super his diligenti, concedimus, quod tempore indicti ab homine, vel a iure prolati non tantum modo morientes, sed etiam viuentes, tam sani etiam quam infirmi ad poenitentiam, quae propter pronitatem, & facilitatem hominum ad peccandum, summe necessaria est, licite admittantur: dum tamen excommunicati non fuerint, quos admitti, praeterquam in mortis articulo, nolumus ad eandem.