Nec tamen erit in praesentiarum omittendum, quod habens priuilegium speciale extra iuris constitutionem, audiendi diuina officia tempore interdicti, non poterit ea audire tempore cessationis a diuinis, etiam seruata huius capitis forma. Nam licet iure communi aequipolleat cessatio a diuinis interdicto, quo ad ea quae modo dicta fuere, non tamen idem erit de iure speciali, quemadmodum deduxere hanc rationem passim iuris vtriusque Doctor. ex gloss. & in Clem. vnica. de baptismo. Anchar. praesertim in capit. statutum. in 2. de haeretic. isto lib. Alex. in additionibus ad Bartol. in l. in potestate. ff. de his qui sunt sui vel alieni iuris. tradit late Felin. in cap. in praesentia. de probatio. nu. 21. & 22.