Denique etiam si iure verior esset opinio eorum, qui censent, tempore cessationis a diuinis obseruandam fore huius paragraphi formam, nihilominus contraria sententia potior est propterea, quod fuerit consuetudine recepta. Etenim iam diu obtentum est, penitus cessandum esse ab officijs diuinis tempore cessationis, nec ea posse celebrari iuxta formam huius §. quae quidem consuetudo non admodum longi temporis vsum exigit, cum ob diuersas hac in controuersia opiniones, tum ex eo, quod per eam ad ius commune vetus, & Pontificium redeamus, argumento gloss. celebris. in capit. statutum. de praebend. isto libr. in verbo, numerandum, cuius nos obiter meminimus in libro 3. Variarum resolutionum. capitulo 6. num. 4. post alios, quorum meminit late Andr. Tiraquel. de primogenijs. quaest. 24. num. 6. text. optimus, in cap. ab exordio. 35. distinctio. tradunt Iason in l. si vnus. §. pactus ne peteret. ff. de pactis. columna 2. Felin. in capitulo cum accessissent. de constitut. vbi Dec. col. 3.