Sextò ad intellectum † huius §. inuestigandum est, quænam horę canonicæ possint in his diebus celebrari publicè? & gl. in verb. Assumptio, scribit incipiendum esse diuinum officium à vesperis diei præcedentis festiuitatem, & finiendũ ipso die festiuitatis vesperis iam peractis, ita, vt completorium ianuis clausis, non publicè dicatur. hanc gl. sequuntur Ioan. And. & Ancha. hîc, Cald. in tract. de eccle. interdict. 6. membro. §. viso. de effectu. col. 8. Flor. 3. par. tit. 26. c. 4. argumento text. in cap. 2. de ferijs. quo probatur in celebrandis festiuitatibus ab ecclesia institutis, diem esse computandum à vesperis in vesperas, quod Docto. ibi communiter adnotarunt. idem deducitur ex text. in Clem. 1. ad fin. in verb. in primis autẽ festis. de reliq. & vener. sanct. Felin. in c. consuluit. col. 3. versicu. in priuilegijs. de offi. deleg. Paulo, & Ias. in l. more. ff. de ferijs. Felin. in cap. Ecclesia sanctæ Mariæ. de constitu. col. 18. versic. 5. conclusionis declaratio. c. 1. ibi glos. de consecrat. dist. 3. gl. Ant. & Abb. in c. 1. de ferijs. Leuitici. c. 23. notat latè Andr. Tiraq. in tract. de vtroque retract. §. 1. glos. 11. num. 13. contrarium tamen in hac quæstio. quam tractamus, tenent Archid. Domi. & Francus hic. Frederi. consil. 111. colum. 3. Syluest. in verb. interdictum. 5. q. 2. Gonsal. à Villadiego de irregulari. c. de interdicto. colum. 5. Angel. verb. interdictum. 6. q. 18. probantes, etiam completorium harum festiuitatum post secundas vesperas posse dici publicè, quemadmodum & alia diuina officia illius diei: cùm adhæreat completorium istud secundis vesperis. quam opinionem consuetudo ꝓbauit, & esse veriorem nos opinamur.