CVM nunc clarissimi celeberrimiq́;celeberrimeque Iureconsulti Domini
Didaci Couarruuiæ Toletani Opera, meo sumptu accuratè denuò impressa, in publicum edam omnia, visus mihi sum operæ preciũprecium facturus, candide Lector, si tibi, quibus de causis à superiore Lugdunensi editione, alium secutus ordinem, recesserim, breuiter explicarẽexplicarem: quo simul,
& quid inter prædictam & hanc nostram editionem intersit, & quid in
hac plus præstitum, intelligeres. Itaq;Itaque sic habeto: Postquam animum induxi ipsius Couarruuiæ omnia, Typographis meis recudenda committere,
in eaq́;eaque re, ita vt consueui, amicorum meorum IureconsultorũIureconsultorum consilium
explorarem, duo illos potissimùm in Lugdunensi editione desiderare, atq;atque
etiam improbare, animaduerti. Alterum quidem, quòd duobus illis Tomis Prælectiones eiusdem Couarruuiæ, non solùm cum Tractatibus, verumetiam nulla temporis, quo sunt editæ, habita ratione, inter se ipsas essent confusæ: alterum verò, quòd omnes tam Dedicationes quàm Præfationes etiam ipsius Auctoris, nulla sanè iusta ratione, à Typographo sint
resectæ. Sic enim iudicabant illi amici mei, nōnon parum referre, vt ordo temporis quoq;quoque in Auctorum lucubrationibus edendis obseruetur, cùm, iuxta vetus Prouerbium, Discipulus prioris sit posterior dies. Et inde euenire
videamus, vt non rarò posterioribus tractationibus, priùs tradita, vel corrigantur omninò, retractenturq́;retractenturque à Scriptoribus, vel distinctiùs atque clariùs explicentur. Idem dicebant de Dedicationibus, & maximè Præfationibus, eas minimè prætermittendas fuisse: quòd in illis Auctores sæpenumerò instituti sui, & qua intentione ad scribendum se contulerint, rationem reddant, quemq́ue ordinem seruare cogitent, Lectori, quem ea
scire referat, exponant. Illorum igitur amicorum meorum iudicium atq;atque
consilium secutus ego, ipsius Didaci Opera in tres Tomos distinxi: quorum hoc primo tantùm eius Prælectiones, siue (vt ipse maluit inscribere)
Relectiones, & eas quidem cum omnibus suis, tum Dedicationibus, tum
Præfationibus, prætereaq́;prætereaque iusto, secundum seriem quarumcunq;quarumcunque editionum, ordine collegi: in reliquos autem duos, eiusdem Didaci Tractatus
digessi. quam nostram diligentiam, tibi atq;atque Iuris studiosis omnibus gratam fore, planè spero, adeoq́;adeoque confido. Hæc sunt, amice Lector, de quibus te monere, quæq́ue te scire volebam. Benè vale,
& maiora indies à nobis expectato.
QVI IVRIS VTRIVSQVE PERITIAM PENITISSIME SEctantur, Præsul amplissime, curam haud segniter debent impendere, quo cæteris propria studia publicè censenda exhibeant, atque Reipublicæ vtilitati consulentes exactissima cura elaborata, vulgò tradere nitantur. Eam etenim prouinciam Iuris Professores assumpsimus, in qua maximo cum periculo æternæ, non tantùm temporariæ salutis
allucinamur, plerumplerumque quid patrimonio, rebuśrebusque huiusmodi conueniat, ac frequenter
quid animæ vtile sit pertractantes. Proinde totis viribus agendum, vt ea, quæ in vtriusque Iuris interpretationem excogitauimus, doctissimorum virorum examen subire
festinent. Quo fit, vt nobis non parua vtilitas comparetur, quippe quibus ex sapientum hominum, & cordatorum candido iudicio, quæ modò edimus, maioris æstimare licebit, quàm si priuatim proprio decreto probarentur. Neque palinodiam canere, quod aiunt, nobis indecorum erit, modò grauissimi viri, quíquique in his studijs ætatem omnem exegerunt, quibus nos ipsos exponimus, id effici debere censuerint. Hinc etiam augentur publicis
hisce experimentis humana ingenia, artes miro modo crescunt, ab illóilloque vetustatis situ egregiè vindicantur.
Prisci siquidem illi mortales, autore Plutarcho, ægrotos palàm curabātcurabant, vt eorum vnusquisvnusquisque, si quid habuisset
conducibile, quod vel ipse ægrotans, vel alterum curans, comperijsset, consuleret ei, cui opus erat. Apelles etiam
nobilissimus ille pictor, teste Plinio, perfecta opera proponebat in pergula transeuntibus, atque post ipsam tabulam latens, vitia, quæ notarentur, auscultabat, vulgum præ se ferens diligentiorem quàm se iudicem. Quibus
persuasi, Præsul ornatissime, animum induximus, vt quæ in librum Quartum Decretalium in hoc totius orbis
celebratissimo Gymnasio, anno ab hinc quarto, frequentissimo auditorio dictauimus, in publicum sub tuo patrocinio prodirent. Iuris Pontificij studiosis operam hanc, qua potuimus diligentia, impigrè nauantes. Quòd si spes
ipsa nos fefellerit, id tamen hic conatus assequetur, vt multo impensiùs atque accuratiùs nostra hæc studia ab alijs animaduersa, non mediocre compendium huic tractatui sint allatura. Cæterùm cùm in mentem venisset,
vrbium conditores Deos proprios ipsis vrbibus ac prouincijs assignare consueuisse, vt municipali consecratione
colerentur, veluti tutelam illius loci subituri, quos veteres Tutelares appellant. Vnde & Tutelarium Deorum sacra eorum annalibus celebrantur, in quibus patrocinium & salus vrbis, velut à certis numinibus rogabatur, hośhosque Patrios Deos primo Georg. Virgilius nominat̃nominatur.
Dij patrij indigetes, & Romule, Vestaq́ue mater.
Quæ Tuscum Tyberim, & Romana palatia seruas.
Quorum sub indigetum nomine Hispanus Poëta meminit, lib. 1. de bello Ciuili.
Indigetes fleuisse Deos, vrbisq́;vrbisque laborem
Testatos sudore lares.
ERunt fortasse, beneuolentissime Lector, qui huius nostri instituti rationem exigere velint, causasq́;causasque requirant, cur in hanc Iuris Pontificij partem Commentarios ediderim, eosq́;eosque omissa cuiuslibet capitis Paraphrasi, quæ vtilior quibusdam videretur, ad summam redegerim. Quibus non iniuria vitæ & studiorum ratio reddenda est. Annis namque duodecim in vtriusque Iuris priuata Relectione exactis, admissus ipse ad hoc selectissimum, totiusq́ue orbis celebratissimum Collegium, quod in hac Academia Salmanticensi admodum illustris, ac reuerendissimus vir Didacus à Muros Ouetensis
Ecclesiæ Præsul meritissimus, sanctissimo humani generis Saluatori dicauit, Doctoris tandem
Decretorum Laurea anno millesimo quingentesimo tricesimonono: ætatis verò vicesimosexto,
insignitus, cùm post biennium honorario publicè accepto, munus iura Pontificia interpretandi nactus essem, librum Quartum Decretalium statim prælegendum assumpsi, ex cuius interpretum varia lectione cognoui, operæprecium me facturum, si quæ apud Iuris Pontificij ac Cæsarei
Doctores, nec non apud sacræ Theologiæ Professores sparsim circa eundem Tractatum legissem, ad breuem quandam resolutionem præuia rationum cognitione reducerem. Qua in re veterum parsimoniam, prolixosq́ue nimis, ac sæpissimè diffusos, quamuis multæ ac variæ lectionis, Cardinalis Alexandrini Commentarios ex professo fugere curaui. Nec temerè capitum distinctam adnotationem omisi: sed ne mihi forent eadem sæpius repetenda, vtq́ue ab extraneis
quæstionibus recederem, quæ in proprijs sedibus traditæ Lectorem erudiunt faciliùs, & suauiùs
delectant: locis autem alienis congesta fastidium generant, atque nauseam prouocant, Phrasin
eam, quæ nobis sortè contigit in ipsis ordinarijs Lectionibus, expolire noluimus, quò faciliùs ab
omnibus hi nostri Commentarij legi possint. Nec tamen eam sequimur, quæ barbaris
dictionibus onusta absque vllo delectu passim in veterum Glossematis sese obtulit. Lege igitur hæc nostra, & quæcunque
sint, boni consule, & perpetuò
Vale.