TERTIAE RELECTIONIS PARS.

SVMMARIVM.

SVMMARIVM.

  • 1 Tenetur quis ad restitutionem ratione rei per eum possessæ, quia aliena est, licet iniquè non acceperit. Et quid de fructibus bona fide possessoris perceptis?
  • 2 Furtiuæ rei emptor mala fide, tenetur ad restitutionem eius, si extet: & ea perempta ad æstimationem, etiam si res sit de his, quæ functionem cum suo genere recipiunt.
  • 3 Furtiuæ rei emptor bona fide, tenetur ad eius extantis restitutionem, ea verò alienata, ad id in quo factus sit locupletior.
  • 4 Dubitans rem furtiuam esse, an possit licitè eam emere.
  • 5 Furtiuæ rei emptor eo tamen animo, vt eam domino restituat, an possit precium à domino repetere.
IN hac deniq;denique vltima huius Relectionis parte, secunda regula est exponenda, quæ licet à prima plerumq;plerumque in eius exemplis deducatur, tamen quia rationem distinctam habet, specialem locum exigere videtur: sit ergo regula satis iure probata, tenetur quis ad restitutionem ratione rei, quæ aliena est. Nam si quis rem alienam possideat,
1
tenetur eam domino restituere, ex eo solùm, quòd aliena sit, quamuis nulla præcesserit iniqua acceptio. & tandem si rei alienæ possessor sciuerit, eam alienam esse, ex eo quidem iam efficitur malæ fidei possessor. l. qui bona fide. & in l. bonæ fidei. ff. de acquir. rer. dom. & ideò iam tenetur hic possessor restituere ratione acceptionis iniquæ, quæ ab eo deducitur, quòd cum ratione rei teneretur rem alienam restituere, & non restituit, iniquè detinet, & illicitè rem accepisse videtur.
Sed tamen ex regula quæritur, an is, qui ratione rei tenetur restituere, idem teneatur ad fructuum restitutionem? cui quæstioni ita respondendum esse censeo, vt possessor bonæ fidei non aliter teneatur in animæ iudicio ad fructuum restitutionem, quàm in foro exteriori per humanas leges tenetur. Hæ siquidem leges, quæ de fructibus restituendis tractauere, quo ad bonæ fidei possessorem, iustissimæ sunt, eaq́;eaque ratione & in animæ foro erunt omnino seruandæ, quod sentiunt Caiet. 2. 2. quæstione 62. art. 6. Syluest. in verbo, restitutio. q. 7. Ioan. Maior. in 4. senten. distinct. 15. q. 26. ad finem.
Qui autem fructus à bonæ fidei possessore sint restituendi, passim plerisq;plerisque in locis traditum est, & nos scripsimus lib. 1. Variar. resolut. cap. 3. num. 6. cum sequentib. post Panorm. in c. grauis. de rest. spoliat.
Secundò quæritur de eo, qui rem furto ablatam à fure, vel ab alio habuit, an teneatur eam in iudicio animæ domino reddere, etiam non petenti, nec soluenti precium, quod pro ea furi, vel alteri datum fuerit? qua de re sit prima conclusio.
Qui certò sciens rem furtiuāfurtiuam esse, eam emerit, alióue titulo habuerit, tenetur
2
ad eius restitutionem, ea quidem extāteextante: ea verò perempta, ad eius iustam æstimationem. hoc probatur in l. eos. C. de furtis. in l. seruus. ff. de cond. in d. c. qui cum fure. de furtis. vbi Docto. optimus text. in l. 6. tit. 13. lib. 4. Fori. latè Ioan. Lup. in rub. de donat. §. 65. nume. 53. ratione autem constat hæc conclusio, quia is malam fidem habet, ac particeps est furti, & sic acceptionis iniquæ, sicuti in præcitatis locis expressim constat, notatq́;notatque diuus Thomas 2. 2. quæstione 62 artic. 7.
Cæterùm Ioan. à Medina, de restitut. q. 10. ferè ad finem, hanc opinionem veram esse censet in his rebus, quæ vsu non consumuntur, nec recipiunt functionem cum genere suo. Nam in his, quæ vsu consumũturconsumuntur, ac functionem recipiunt, recipiens à fure scienter rem furto ablatam, non tenetur ad eius restitutionem in iudicio animæ, nisi fur ex hac receptione efficiatur impotens, & minus idoneus ad restitutionem. quasi recipiens scienter à fure rem furto ablatam quocunque titulo, si ea res sit de his, quæ vsu consumuntur, & recipiunt functionem cum genere suo, nec per hoc fur maneat impotens ad solutionem, non teneatur ad restitutionem, quia non recipit à fure rem alienam, cùm in ipsum accipiẽtemaccipientem fiat eius rei translatio domini, quo fit vt hic nec teneatur ratione rei, quòd aliena sit, nec ratione acceptionis iniquæ, quia hæc acceptio iniusta non est, nisi quatenus damnum infert priori domino, quo ad restitutionẽrestitutionem & satisfactionem. ego sanè scio à Iurisconsulto in l. 2. §. 1. ff. si certum petatur. vbi mutui dationem expendit, scriptum esse, res quasdam eam conditionem & legem habere, quòd functionem recipiant. Quę quidem sententia variè ab interpretibus intelligitur, sed tamen res dicuntur recipere functionem in genere suo, per solutionem magis quàm in specie, quæ propter naturæ, vel artis similitudinem recipiunt promiscuum vsum, ita, vt vna possit vice alterius fungi, sicuti frumentum cum frumento, vinum cum vino, oleum cum oleo, & his similia. vel planè res dicuntur functionem recipere suo genere, quæ formalem & substantialem habent æquipollentiam, ita quidem vt vna res fungatur vice alterius vniformiter, & substantialiter, sic quòd non eadem res certa in indiuidua specie reddenda necessariò sit: sed eadem res, & certa, secundum veram & realem substantiam genere, & qualitate solui possit, quemadmodũquemadmodum post alios explicat Carolus Molinęus de contractib. | nume. 17. Hinc verò non sequitur verum esse quod Ioan. à Medina scripsit: imò ea opinio falsa omninò est, Quia hic recipiens pecuniam (sit etenim de ea exemplum) furto ablatam, tenetur ratione rei, quæ aliena est, quocunque tempore sciat eam furto ablatam fuisse, ad eius restitutionem. Nam etsi fur pecuniam accipienti tradiderit ea quidem traditione, & consumptione furis, non transfertur pecuniæ dominium in accipientem: nec à priori domino discedit. textus insignis, quem itá omnium cōsensusconsensus interpretatur in l. rogasti. §. vlt. ff. si cert. peta. quo in loco apertissimi iuris est, in his rebus quę functionẽfunctionem recipiunt, consumptionẽconsumptionem transferre dominium earum, cùm facta fuerit bona fide, alioqui si mala fide facta sit, posse rem apud quemcunq;quemcunque extantem à domino vendicari: item, & contra dolo consumentem dominus agit actione ad exhibendum, quæ dominium agentis præmittit, & realis est. Sic denique Bart. & Doct. Iurisconsulti responsum interpretantur. idem probatur in l. nam & si fur. ff. eod. vbi constat, tunc demum pecuniāpecuniam furto ablatam effici recipientis à fure, cùm eam is bona fide consumpserit. At si recipiens à fure pecuniam furto ablatam, adhuc, & si bona fide recipiat, pecuniam alienam recipit, profectò nullo iure probari potest, quòd is ratione rei, quæ aliena est, non teneatur ad restitutionem: imò tenebitur planè pecuniam illam extantem domino restituere, & ea cōsumptaconsumpta mala fide, ad eius restitutionem: quanto fortius tenebitur is, qui ab initio sciens pecuniam furto ablatam fuisse, eam receperit? Sed & ratione iniquæ acceptionis, & hic tenebitur: quippè qui nummos alienos, atque ita rem alienam, inuito domino contrectauerit, ideoq́ue furtum commiserit. l. qui vas. §. si ego tibi. ff. de furtis. quæ probat, contrectantem mala fide rem alienam furtum committere, etiamsi eam furto non habuerit: cui decisioni maximè locus est, vbi qui contrectat, scit rem illam furto, aut rapina, habitam fuisse, quo fit, vt non admodum vera sit Ioannis à Medina hac in re sententia, cui obstat text. satis singularis in dicta l. Rogasti. §. vltim. Atque inde sequitur præmissæ conclusionis extensio, quæ eam recipiendam esse dictat, non tantùm in rebus, quæ vsu non consumuntur, nec cum genere functionem recipiunt, sed & in his, quæ ad mutui rationem pertinẽtpertinent, & functionem cum suo genere recipiunt.
Hinc etiam patet, comedentem simul cum fure res furto ablatas, scientem quidẽquidem & mala fide, teneri in animo iudicio ad æstimationem illius partis, quam comedit, non insolidum: quia criminis particeps non fuit, tametsi in foro iudiciali is condemnabitur insolidum in pœnam illius criminis, quod commisit ex illa furis in re furtiua societate. l. eos. C. de furtis.
Secunda conclusio. Qui rem furto ablatam,
[3]
bona fide quocunq;quocunque titulo habuerit, tenetur quidem ratione rei, eam extantem domino restituere: ea verò bona fide consumpta, in id tantùm, in quo factus fuerit locupletior. Hæc palàm deducitur ab hac secunda regula, quam modò constituimus, & rationibus satis frequentissimo Theologorum & Canonistarum consensu probata extat.
Ab ea primùm deducitur, ea re bona fide consumpta in cibum, aliumq́;aliumque vsum necessarium consumentis, teneri eundẽeundem ad restitutionem eius pecuniæ, quam ex proprio patrimonio in eum vsum consumpsisset verosimiliter: nam in ea quantitate factus locupletior, quod Caietan. expressim respondet in 2. 2. quæst. 62. articul. 6.
Secundò, ab eadem conclusione probatur emptorem rei furtiuæ, etiamsi bona fide emerit, in foro iudiciali condemnandum esse ad rei extantis restitutionem, nec à domino fore precium ei reddendum. l. inciuilem. C. de furtis. l. si mancipium. C. de rei vendi. l. si debitor. ff. quæ in fraudem credit. idem & in conscientiæ foro seruandum erit eadem ratione: sicuti in specie adnotarunt Caieta. ex Thoma in d. artic. 6. Ioan. Maior in 4. sent. distin. 15. q. 26. ad finem. Syluest. in verb. restitutio. 3. q. 7. Ioan. à Medina de contract. quæst. 10.
Tertiò patet emptorem rei furtiuæ, etiam si bona fide emerit, cùm scierit rem alienam esse, non posse furi venditori eam restituere, vt ab eo precium consequatur, si probabilis sit coniectura, quòd fur eandem rem domino minimè restituet, quod Ioan. à Medina probat d. q. 10. licet Alex. de Hales, cui subscripsere Angel. in verb. restitutio. 1. nu. 1. & Syluest. in verbo, restitutio. 3. q. 6. contrarium responderit. cuius quidem opinio admitti poterit, cùm verisimilis sit coniectura, quòd fur rem domino restituet, vel emptor eum ad id agendum induxerit, aut tandem modum adhibeat, quo tutò res vero domino reddatur.
Quartò hinc procedit, quòd emptor rei furtiuæ, re quidem per eum alienata eo tempore, quo bonam fidem habuit, non tenebitur ad rei æstimationem, sed tantùm ad id, quod è re ipsa ad eum peruenerit, ita, vt factus sit locupletior. l. nam & hoc natura. ff. de condi. indeb. l. si me & Titium. ff. si cert. pet. vnde si rem ipsam alienauerit pro eodẽeodem precio, quod ipse furi dederat, in nihilum tenebitur. precium etenim istud furtiuum non est. l. Qui vas in fide. ff. de furtis. quòd si eam rem pluris, quàm emerit, vendiderit, tenebitur ad restitutionem partis eius quæ excedit precium ab eo furi datum. Sic si non emptionis titulo, sed donationis rem furtiuam quis à fure habuerit, eamq́ue vendiderit, precium acceptum tenebitur domino reddere. l. si rem. ff. de peti. hæred. quam distinctionem & in conscientiæ | foro recipiendam esse censent Caiet. Syluest. Maior. & Medina in præcitatis locis.
Quid autem de eo, qui dubitat rem sibi donationis, vel venditionis titulo oblatam,
4
furtiuam esse, an poterit is iure eam accipere? & quidem non semper qui dubitat rem ab eo possessam alienam esse, tenetur statim restituere. quia & si dubius sit rem illam propriam esse, vel alienam: certus tamen est, nec dubitat se non esse obligatum ad restitutionem eiusdem rei: atque ideò non habet dubium practicũpracticum, licet habeat dubium speculatiuum: quod alibi tractabitur. poterit deniq;denique qui dubitat rem furtiuam esse, eam accipere titulo emptionis, aut donationis: modò habeat animum restituendi eam vero domino, quoties eam esse alienam compertum fuerit. itaque rem hanc ratione huius dubij bona fide quæsitam, & præmissa diligenti inquisitione, an furtiua sit: poterit is alteri vendere, aut donare, modò emptorem & donatorem admoneat huius dubij, quodipse habeat: alioqui si non admonuerit, tenebitur ad damnum, quod ex hac emptione, aut donatione emptori vel donatori venerit: cùm fraude videatur vitium rei tacuisse. Hæc Ioan. à Medina d. q. 10. ad exemplum eorum, quæ in materia de euictionibus passim traduntur à iuris vtriusque professoribus. Illud verò adnotandum erit, quòd qui dubitat rem esse furtiuam, poterit eam emere, vt dixi: modò non sit dubius, an licitè possit eam emere absq;absque peccati culpa. Nam si de hoc dubitaret, ageret profectò contra dubium practicum, & sic contra conscientiam: atque ideò peccati culpam dubio procul contraheret.
Cæterùm, si quis certò sciens rem furtiuam esse,
5
eam emerit dato modico precio, eo ꝗuidemquidem animo, vt rem ita acquisitam vero domino restituat, qui alioqui eam habere non posset, aut saltem probabili coniectura minimè ea assequuturus foret: quasi re domini vtiliter gesta, precium petere poterit à domino, cui res ipsa restituenda est, non tantùm in foro interiori, sed & exteriori, secundum Hostiens. tit. de pœnit. versi. quid de prædam ementibus. Angel. in verb. restitutio. 1. num. 5. Ioan. Maior. in 4. senten. dist. 15. q. 26. ad fin. Syluest. in verb. restitu. 3. q. 7. Anchar. in huius regulæ commentarijs, colum. 13. Cæpolam cautela 10. & Ioan. Lup. in Rubr. de donatio. §. 65. numer. 57. optimus textus, quem Gratianus diuo Ambrosio tribuit, in c. rapinam. 14. quæst. 5. Rapinam, inquit, emere non licet, nisi ea intentione, vt cui est ablata, restituatur: ex quo patet licere, aut laudandum esse, quòd quis rem furtiuam à fure emat, vt ea domino restituatur, cùm alioqui fortassis fur cum re longè fugeret, nec dominus eam habere posset, re igitur vtiliter gesta, iniquum erit quòd emptor precium amittat, domino rem ipsam euincente. Bald. verò, & Paul. Castrens. in l. 1. ff. de negotijs gestis. in ea sunt sententia, vt opinentur, ementem rem furtiuam, vt eam domino restituat, non peccare: sed tamen non habere eum actionem negotiorum gestorum ad precium contra dominum, nisi dominus ratam habuerit emptionem, quia negotiũnegotium istud pertinet ad dominum non re ipsa, nec ipso gestu, sed tantùm ratihabitione. Mihi profectò non displicet hæc sententia, præsertim, quòd in foro iudiciali difficilimè probabitur hic animus emptoris: & tamen admitterem in vtroque foro priorem Hostiens. opinionem, si de hoc animo constaret, & emptio cederet in domini vtilitatem, ex eo, quòd precium datum fuisset modicum, essetq́;essetque probabilis coniectura, quòd dominus rem istam nusquam habuisset, nisi emptor eam à fure emisset. His etenim consideratis etiam iudex in foro exteriori dominum ad precium condem nabit: siquidem negari non possit, emptionem istam factam fuisse in eius vtilitatem: & ideò negotium reipsa ad illud pertinet, ac tenetur negotiorum gestorum actione precium emptori reddere, iuxta Hostiensis opinionem, quę magis communis est.
1

SVMMARIVM.

  • 1 Restitutio rei inuentæ fieri debet, alioqui vel rapina, vel furtum committitur.
  • 2 Restitutio rei inuentæ domino fieri debet, vel pauperibus, si dominus facta diligenti inquisitione adhuc incertus sit.
  • 3 Res incertæ an sint pauperibus restituendæ: & an possit per principem summum debitor ab earum restitutione liberari?
  • 4 Jntellectus Authen. omnes peregrini. C. communia de success. & nu. præcedenti.
  • 5 Examinatur iustitia regiarum constitutionum, quæ de rebus inuentis tractauerunt.
§. PRIMVS.
HVIC secundæ regulę opportunè congruit quæstio de rebus inuentis: qua quidem ratione debeant restitui. Est etenim celebratissimus diui Augustini locus sermone 19. de verbis Apostoli: apud Gratianum item 14. quæstione quinta. cap. si quid inuenisti. quo manifestè assertum est, eum qui aliquid inuenerit,
1
nec tamen restituerit, rapinam commisisse, ea namq;namque auctoritate probatur, rem inuentam esse sub peccati mortalis culpa restituendam: & quod grauius est, rapinæ crimen contrahere, qui rem inuentam non restituerit. inquit enim Augustinus, si quid inuenisti, & non reddidisti, rapuisti. sed tamen hac in specie non est propria, & vera rapina: sicuti ostendimus secunda huius relectionis parte, §. 1. numer. 2. vbi rapuisti, expo|suimus, id est, illicitè accepisti, ea verò illicita acceptio rapina non est, licet sit rapinę similis. quod probat text. in capitulo, multi. 14. quæstione 5. quem Gratianus tribuere videtur diuo Hieronymo super Leuiticum, cùm sit potius Origenis Homelia 4. ad caput sextum Leuitici. Nam & qui rem inuentam detinet, nec domino reddit, furtum committit. l. falsus. §. qui alienum. ff. de furtis. quod verum est, vbi inuentor rem illam acceperit animo lucrandi sibi, vel quando sciens alienam esse, eam retinet, vel negat, aut ea vtitur. l. inficiendo. ff. de furtis. tradit Iason in l. rem quæ nobis. colum. 3. ff. de adquiren. posses. & Chassanæ. in consuetudine Burgund. Rubric. 1. §. 3. colum. 2. sed & præter hæc potissimùm obseruandum est, tunc rem inuentam restituendam fore, cùm ea res eius conditionis sit, quæ verisimiliter antea fuerit alicuius: quòd si res inuenta sit talis, quæ ex probabili coniectura antea nullius fuerit, adquiritur inuenienti, nec est alteri restituenda. §. item lapilli. Institut. de rerum diuision. Thomas docet, & inibi Caietanus dicto articulo quinto. Florentinus 2. parte, titulo prim. capit. 15. §. 2. igitur ex his apparet, rem inuentam restituendam omninò esse, nec posse ab eo, qui eam inuenit, iustè retineri.
Verùm si contingat, pręmissa diligenti inquisitione, minimè compertum esse, quis sit rei inuentæ dominus, tunc
2
restituenda erit res pauperibus. c. non sanè. 14. quæstione quinta. & in hac specie adnotarunt Thomas 2. 2. quæstione 62. art. quinto. ad tertium. ac post eum Canonistæ, quorum opinio communis est, secundum Syluestrum, in verbo, inuentum. cui suffragatur textus singularis in Authentica, omnes peregrini. C. communia de success. & ei consimilis regia constitutio penulti. titul. 1. parte sexta. quibus statutum est, quòd bona peregrini morientis absque testamento, per Episcopum in pias distribuantur causas, si hæres legitimus non appareat, vnde consequitur, rem inuentam quæ verisimili coniectura fuerit alicuius, nec tamen is certus sit, vt ei restitutio fiat, pauperibus, vel in pias causas distribuendam esse, non me latet viros alioqui diuini, & humani iuris peritissimos, aduersus hanc vulgò receptam opinionem, quandoque disputasse, & denique existimasse, Iuri communi seclusis prouinciarum & regnorum legibus, & consuetudinibus, posse rem inuentam iustè retineri ab inuentore, qui præuia diligenti inquisitione, non potuit scire, quis sit rei inuentę dominus, horum opinioni patrocinatur, quòd si quando pauperibus restitutio facienda est, id non Iure naturali, nec diuino, sed humano tantùm extat statutum: quemadmodum ratione satis sufficienti probauimus, in secunda huius relectionis parte, numer. 6. Ius verò humanum, quod induxit, restitutionem faciendam esse pauperibus, locum obtinet in his, quæ illicitè adquisita sunt: sicuti constat ex cap. cùm tu. de vsuris. & locis similibus. igitur in hoc casu, quem tractamus, Iure humano hactenus non est præcepta restitutio: siquidem rei alienæ inuentor diligenter inquirens, quis sit eiusdem rei dominus, non agit quid illicitum, si eam interim sibi retineat, animo quidem inquirendi dominum, & restituendi ei propriam rem, quod modò diximus: sic denique, nisi Ius humanum aliud statuerit, visum est, non esse necessariam restitutionem rei inuentæ pauperibus faciendam, sed posse eam detineri ab inuentore animo sincero, vt eam domino restituat, vtq́ue diligentissimè eum inquirat. non obstat textus in dict. Authent. omnes peregrini. Nam in eo casu tractatur de bonis à certo eorum domino relictis intestato decedenti, cuius nullus hæres apparet, ideò nimirum, quòd restitutio fiat pauperibus, vel in pias causas bona distribuāturdistribuantur, ad vtilitatem ipsius defuncti. at in præsenti casu agimus de bonis alicuius, quem nescimus, vel viuum vel mortuum esse, vel an habeat certos hæredes. Mihi sanè communis sententia placet, quam gloss. in hac regula, & in capit. cùm tu. de vsur. & vbique Doctores sequuntur. Nec ad eius defensionem considero ipsorum pauperum fauorem: nam hîc minimè sufficeret, sed animaduertendum esse censeo, quòd vbi compertum sit, aliquam rem non esse possidentis, quia eam illicitè acquisiuit, vel quia eam inuenit: & præterea eam rem dominum, licet incertum, habere, facienda est diligens inquisitio ad inquirendum & sciendum, quis sit eius dominus, cui sit facienda restitutio: quòd si ea præmissa is non appareat, tunc Iuris naturalis ratio dictat, rem istam non adquiri possidenti, imò potius expendendam esse in vtilitatem domini, cuius ea pręsumitur mens, vt si ei non possit propria res restitui, expendatur quidem in eius vtilitatem. Ergo in hac specie, quam tractamus, etenim si Iure humano nihil de pauperibus statuissent, nec de causæ piæ fauore, naturali quadam ratione idem dicendum esset: quod ipse deduco à verbis diui Thomæ in dict. articulo quinto, ad tertium. & hanc esse veram rationem existimo Authentic. omnes peregrini. siquidem inibi agitur de rebus quæ certum dominum habuerunt, & quidem nunc habeant, nempe hæredes ipsius defuncti, tametsi ignotum sit, qui sint hi hæredes, ad quos res ab ipso defuncto relictæ, pertineant. vnde nulla mihi videtur congrua discriminis ratio inter hunc casum, & eum quem modò de rebus inuentis tractamus: sic tandem opinor, veram esse cōmunemcommunem sententiam. Nec diffiteor hanc rationem minimè conuenire illis constitutionibus, quibus statutũstatutum est, illicitè adquisita simul, & illicitè da|ta, quæ & à dante, & ab adquirente ob criminis detestationem auferentur. at existimo per eas constitutiones in pauperum, & pietatis fauorem statutum esse, quòd ea bona pauperibus distribuantur, vel in similem piam causam, potuere enim humanæ leges punire dantem, & accipientem: pœnam ipsam pauperibus, vel pijs causis erogandam, ac distribuendam fore, simul statuere.
Quamobrem obiter hîc quæritur de potestate legis humanæ circa hęc incerta, & profectò in his incertis
3
quæ Iure humano pauperibus, aut operibus pijs distribui iubentur: ex ea causa, quòd nec danti sint restituenda, nec accipiens ea possit retinere, ob vtriusque turpitudinem, mihi apertissimi iuris esse videtur, principem summum, cuius legis auctoritate hæc pauperibus distribuenda sunt, quæ prius, seclusa humana lege, pauperibus non erant debita, posse res istas in alium pium, vel publicum vsum expendere licitè ex causa iusta vel lege naturaliter lata, vel speciali dispensatione. Nam Princeps is, qui veluti Reipublicæ rector, & administrator, hæc pauperibus dari lege iussit, poterit & ab eisdem auferre, in aliamq́ue publicam causam, aut vtilitatem Reipublicæ expendere. Et hæc sit sufficiens huius conclusionis ratio. Hinc planè deducitur in his quidem rebus incertis, quæ hanc legem, & conditionem habent, posse eundem Principem ex causa, per compositionẽcompositionem factam cum debitoribus, eos eximere ab obligatione restituendi pauperibus res incertas: cùm hîc nihil fiat contra legem diuinam, nec naturalem, sed tantùm contra legem humanam, cui princeps derogare potest, in alijs verò rebus incertis, quæ dominum iustissimum habent, nec ab eo derelictæ sunt, nec lege humana ex eius dominio ablatæ: sed tamẽtamen quia is dominus ignotus est, nec ei restitutio fieri potest, ratio naturalis dictat, eas res expendendas fore in ipsius domini vtilitatem: nempe, vel pauperibus, vel pijs locis erogandas fore, ob spiritualem ignoti domini salutem, secundum Thomam dicto articulo quinto, ad tertium. tunc sanè opinor à summo principe posse liberè cōmutaricommutari causam, in quam res istæ sint expendendæ: modò ea commutatio adhuc fiat in domini ignoti vtilitatem, aut iuxta ipsius voluntatem, ratione quidem æqua præsumptam: non aliàs. Quid enim obsecro differt, si dominus alicuius rei sit ignotus, an absens, ita, vt ad eum propria res deferri non valeat commodè? nihil profectò: cùm etsi dominus ignotus sit, tamen manifestum est, rem ipsam dominum habere, cui ob incertitudinem restitui non potest: at res domini absentis eo casu, quo ei restitui non potest, nec verisimiliter speratur huius restitutionis tempus opportunum, non potest, etiam auctoritate principis, in aliam causam expendi, quàm quę vel sit vtilis absenti, vel conformis eius præsumptæ voluntati: sic igitur idem erit in re, quæ dominum habet, quamuis ignotum & incertum, quod videtur conueniens menti Thomæ, & Caietan. in dicta responsio. ad tertium. ad hunc, ni fallor, modum est intelligenda sententia eorum, qui censent Romanum Pontificem liberam habere potestatem per compositiones, quas vocant, liberandi debitores ab obligatione restituendi res incertas, id est, quarum domini sunt incerti: quam opinionem defendit Ioannes à Medina de restitut. quæstio. 3. causa 11.
Non tamen inficior aliam esse rationem habendam, circa intellectum Authent. omnes peregrini. Nam mortuo rerum domino
4
ab intestato, cùm is non exposuerit propriam voluntatem ad hoc, vt res post eius mortem distribuerentur, manet penes leges humanas libera disponendi facultas: & sicut humana lex potuit cognatos proximiores ad hęreditatem intestati vocare, ita potest vxorem eiusdem, aut Principem, aut pauperes, aliámue pietatis causam, quod nemo doctus negabit. siquidem hæc successio intestatorum, Iuris ciuilis libero arbitrio relicta est. & ideò poterit princeps ad bona intestati peregrini post eius mortem, vocare fiscum ipsum, vel principem. Imò ex causa poterit in his successionibus princeps statuere, quòd peregrini testari non valeant, in fauorem item peregrinorum, aut alienigenarum, quos lex ciuilis potest efficere incapaces successionis, quo ad bona, quæ defunctus in ea prouincia adquisierit, & ea regi deferre, quod apud Gallos ita statutum est: sicuti testantur Gulielm. Benedict. in capitulo, Raynutius in verbo, & vxorem nomine Adelasiam. nume. 142. de testam. Boërius in consuet. Bituricensibus, Rub. de testam. §. vlt. & Rebuffus in proœmio ad leges regias. glos. 5. nu. 82.
Ex prænotatis examinandę sunt quo ad animæ iudicium regiæ constitutiones,
5
quæ de rebus inuentis tractauerunt. Hæc bona vulgò appellantur monstrenca Hispano sermone, Græco verò dicuntur ἀδέσποτα, auctore Strabone lib. 17. vbi de Aegypto agens scribit, hæc bona ad fiscum publicum, & Cæsaris deferri. cuius meminit & Budæus lib. 3. de Asse. Est etenim apud nos regia l. 1. titu. 12. lib. 6. ordinat. qua cautum est, quòd inueniens rem aliquam, quæ prius alicuius fuerit, eam tradat iudici, vel illi, cui consuetudine aut principis priuilegio, ius competit recipiendi, & seruandi hæc bona, quæ incertum dominum habent: qui tandem rem illam recipiens, quolibet mense, ipso die nundinarum, in loco vbi fuit inuenta, publicè dominum requirat per præconem, vsq;vsque ad annum & duos menses, vt si hoc tempore dominus rei certus sit, remq́;remque ipsam petierit, eisdem restituatur, alioqui eam vt propriāpropriam obtineat, qui eam recepit, dominiumq́;dominiumque eius acquirat is, vel Princeps, vel Dux, Mar|chio, aut Comes, cui ius sit hanc rem acquirendi, propter domini incertitudinem. idem senserat l. 2. titul. 13. libro 4. fori. estq́ue similis ferè consuetudo apud Burgundos, vti refert, & explicat Chassanæ. Rubric. prima. §. primo, & sequenti. item & apud Aurelianenses titul. de fugitiuis & errantibus, vt statuitur, aut potius consuetudine inductum extat, quòd dominus rei inuentæ, possit rem propriam petere etiam post dicta præconia, & menses supradictos, modò nondum sit sententia iudicis lata, quæ ratione legis, vel consuetudinis rem inuentam Principis, Ducis, & Comitis, aut alterius dominio addixerit. Harum fermè consuetudinum meminit Ioannes Faber, in §. examen. Institu. de rerum diuisione. Sic licet Iure Cæsareo statutum sit, res & bona eorum, qui naufragium patiuntur, à nemine occupari posse, nisi eo animo, vt dominis restituantur, non obstante quacunque consuetudine, quæ contrarium fieri permittat, Authen. Nauigia. C. de furtis. tamen apud Gallos dominus Prouinciæ & territorij, ea bona vti oberrantia, & dominum incertum habentia, occupat, & sibi acquirit, secundum Gulielm. Benedict. in dict. cap. Raynutius. in verb. & vxorem nomine Adelasiam. num. 935. de testam. verùm quod ad hanc consuetudinem attinet, ego ingenuè fateor me prorsus, iuxta æquitatis & iustitię rectitudinem, non percipere qua ratione possit ea consuetudo defendi. Nam iniquam esse non dubito, nec video, qua ex causa dubitari possit. Quid enim obsecro naufragus miser fecit, vt dignus sit amissione rerum, quæ ad ipsum lege naturæ pertinent? quid item principem Christianissimum mouere potest, vt tam impiam, & crudelem consuetudinem probauerit, aut eam à iudicijs seruari permiserit? vnde Petrus Rebuffus in proœmio ad leges Regias gloss. quinta, numer. 74. scribit, non esse in conscientiæ foro tutos dominos hæc bona occupātesoccupantes, plusquam timendum esse Deum, vt verè à Catholicis plus tinendus est, ad præceptorum diuinorum obseruationem, quàm humani legislatoris rigorem, & quidem iniquum.
De legibus verò huius regni solet etiam dubitari, an & hæ tutum reddant in conscientiæ iudicio eum, cui hæc bona fuerint addicta, ita quidem, vt verè dominus effectus sit rei inuentæ, nec teneatur priori domino eam reddere, i is postmodum eam petierit? Et quidem lex humana potest à priuatis rerum dominia tollere varijs ex causis, vel in pœnas criminis commissi, vel ad ipsius Reipublicæ vtilitatem, vel ratione legitimæ vsucapionis, aut quia res à dominis habentur pro derelictis, & ea ex causa potest lex earum dominium liberè alteri dare. Sed in hisce rebus inuentis nulla harum rationum constitui potest ad priuationen dominij: igitur non satis æquè legibus definitum est, quòd hæc bona alicui adiudicentur domino inuito, nec expendantur in eius vtilitatem, aut in eam causam, quæ eius præsumpto consensui conueniat, sicuti modò ex diuo Thoma extitit adnotatum. cōsequensconsequens patet, antecedens verò probatur: quia crimen hîc nullũnullum cōtingitcontingit, nec à domino rerum commissum est, Reipublicæ item vtilitas non pertinet magis ad has res inuentas, quàm ad eas, quæ certum dominum habent. Nec sufficit vtilitas Reipublicæ ad priuationem priuati domini, nisi & eius æstimatio priuata reddatur. l. venditor. §. si constat. ff. commu. prædior. de quo & nos egimus lib. 3. Variarum resolutionum, cap. 14. vsucapionis autem ius dubio procul æquissimum est, ne dominia rerum incerta sint. l. 1. ff. de vsucapio. tamen exigit ex rectitudine iustitiæ, quòd vsucapiens bonam fidem habeat, & existimet rem ad eum pertinere: hæc autem existimatio in hac specie omninò deficit: vnde sufficiens non est vsucapionis causa. postremò autem quod de derelictis diximus, facilimè refellitur, cùm nihil hîc minus congruat. etenim dominus rei inuentæ si posset eam repetere, & habere, maximo cum gaudio eam sibi potius vendicaret, quàm pro derelicta relinqueret, atque ita præsumendum est, nisi res sit adeò modici valoris, vt derelictæ rei præsumptio vsucapi possit. Sic denique video iustius esse, quòd hæ res inuentæ, & quæ certum dominum prius habuerunt, modo verò incertum habent, in vtilitatem domini, aut in eam causam, quæ eius sit verisimilis consensui, expendantur, quàm quod alicuius dominio adiudicentur, domino priori inuito: sicuti diuus Thomas sensit in dict. articu. 6. ad tertium. Quòd si velimus adhuc ex rectitudine iustitiæ leges Regias defendere, quæ fortassis defendi in animæ iudicio possunt, modo priori domino rem inuentam repetenti ius reddatur, fiatq́;fiatque etiam post præconia, & sententia iudicis rei restitutio: est illud potissimùm obseruandum, ne vlla fraus fiat per iudicem, aut per eum, cui lege vel consuetudine, vel principis priuilegio, harum rerum custodia tradita, aut delegata est. Nam & de iustitia harum legum dubitauit Chassanæ. in consuet. Burgundiæ, dict. §. 1. sub Rubric. 1.
2

SVMMARIVM.

  • 1 Thesaurus quis propriè, aut verè dicatur?
  • 2 Thesaurus ad quem pertineat, breui quadam distinctione traditur.
  • 3 Thesaurus in loco religioso vel sacro inuentus, cuius sit, & inibi conciliantur duo iuris ciuilis contraria responsa.
  • 4 Regia constitutio de thesauris defenditur, etiam quo ad animæ iudicium.
§. SECVNDVS.
SVPEREST nunc de thesauris agere, an & pecunia ex thesauro habita sit necessariò restituenda, & cui, & an efficiatur inuenientis? est etenim thesaurus
1
pecunia ab ignotis dominis supra hominum memoriam reposita. l. num quem nuda. §. thesaurus. ff. de adqui. rer. dom. thesaurus inquit Paulus, est quædam vetus depositio pecuniæ, cuius non extat memoria, vt iam dominum non habeat. sic enim fit eius, qui inuenit, quod non alterius sit. Alioqui si quis aliquid, vel lucri causa, vel metus, vel custodiæ condiderit sub terra, non est thesaurus, cuius etiam furtum fit. hæc Iuriscons. ideoq́ue hæc pecunia dicitur thesaurus, quasi reposita sit ἔισἄυριον, id est, in futurum: sicuti deducit Alciat. lib. 4. de verbo. signif. & libr. 7. Parer. c. 1. atque auctore Iurisconsulto hæc pecunia quocunque in loco sit, in nullius bonis est, & ideò capientis, & inueniẽtisinuenientis efficitur, naturali quadam ratione, qua ea, quę in nullius bonis sunt, vt auis, & ferę, capientis fiunt. §. Feræ. Instit. de rer. diuis.
His verò de dictionis cognitione præmissis, circa thesauri acquisitionem, sit hæc receptissima, simul & probatissima distinctio, vt thesaurus magica inuentus arte, in proprio etiam fundo, sit Cæsaris, & fisci. l. vnic. C. de thesauris. lib. 19. l. nemo. C. de malef. & Math. absque arte verò
2
magica inuentus, in proprio agro, totus sit inuentoris, in alieno verò, data tamen opera, totus domino fundi competat: fortuitò autem inuentus, pro parte dimidia domino agri, pro alia dimidia inuentori cedat. text. ita communiter intellectus in §. thesauros. Insti. de rer. diuis. idq́;idque Adrianus Imperator naturalem rationem sequutus statuit, auctore Spartiano in Adriano Cæsare, quod & Iustinia. refert in d. §. thesauros. eandem distinctionem sequuntur glos. Faber, Angel. & Doct. in dict. §. thesauros. & inibi è iunioribus Claudius Cantiuncula, Ferrarius, & Eguinarius Baro. optimus text. & ibi Docto. in l. 3. §. si in locis. ff. de iure fisci. l. si is qui. §. vlt. ff. de adquir. rer. dom. regia l. 44. tit. 28. part. 3. tradunt idem diuus Thomas 2. 2. q. 96. artic. 5. Floren. 2. part. titu. 1. cap. 15. §. 2. Syluest. in verb. inuentum. glos. & Car. à Turre Cremata in c. si quid inuenisti. 14. q. 5. & Chass. in consuet. Burgundiæ. Rub. 1. §. 1. num. 7. & sequentibus, à quibus variæ hac de re quæstiones traduntur. Potissimùm tamen hoc in tractatu dubium est, quónam modo conciliari valeant duo Iuris ciuilis responsa: quæ de thesauro inuento in loco religioso, contraria planè responderint. siquidem in l. 3. §. si in locis. ff. de iure fisci. Callistratus scribit, thesaurum inuentum in loco religioso, pro parte dimidia fisco cedere: at Iustinianus in d. §. thesauros. respondit, thesaurum inuentum
3
in loco religioso, fortuitò tamen, totum inuentoris esse, idq́ue tribuit Adriano Cæsari: cùm Spartianus hoc subticuerit. Idem quod respondet Callistratus, probatur in libro Feudorum, in c. 1. quæ sint regalia. cæterùm Accurs. in d. §. si in locis. & in d. §. thesauros. hanc antinomiam dissoluere conatus, intelligit Iustiniani decisionem, secundum naturalem æquitatem, ex qua ea quæ innullius bonis sunt, capientis efficiuntur: Callistrati verò sententiam, secundum rigorem iuris procedere censet, qui hoc in casu pręualere debeat æquitati. Ego hanc conciliationem minimè probo, quippè qui non esse verisimile censeam Iustinianum in suis illis Institutionibus, quas edidit, vt iuuenes Iuris principia acciperent, falsam vel Iure ciuili iam derogatam sententiam tradidisse: quam ob rem idem Accursius in d. §. si in locis. intellexit text. ibi, quando thesaurus fuit inuentus data opera. §. verò thesauros. vbi inuentio thesauri fortuitò contigerit. Et profectò ita verum est, quod Iustiniani locus de thesauro fortuitò inuento tractat: sed quòd Callistrati responsio sit intelligenda de thesauro data opera inuento, falsum est, præterquam, quòd hæc interpretatio maximam diuinationem habeat. Etenim in d. §. si in locis, æqualis decisio ponitur in thesauro inuento in loco sacro, religioso, in prædio publico, in prædio Cæsaris patrimoniali, vel fisci: & ideò in omnibus his eadem esse debet determinatio. Et tamen constat thesaurum inuentum in prædio Cæsaris patrimoniali, vel fisci, data opera, non pro parte dimidia tantùm, sed in totum Cæsaris, vel fisci esse, quod & ex ipso Iustiniano apparet, qui semper de thesauris tractat diuidendo, cùm is inuentus sit fortuitò: quasi, vbi sit inuentus data opera, is omninò, & in totum pertineat ad fundi dominum vnde certissimum hinc esse censeo, non posse Iurisconsulti responsum in d. §. si in locis. intelligi de thesauro inuento data opera, sed necessariò procedere in thesauro fortuitò inuerto, quod palàm est.
Tertia igitur ratio ad dissolutionem huius antinomiæ, ita constituitur, vt Iustiniani sententia obtineat in thesauro inuento in loco sacro, aut religioso, proprio tamen ipsius inuentoris. licet etenim cuiq;cuique locum religiosum propria auctoritate facere inferendo mortui corpus. §. religiosum. Instit. derer. diuis. l. cùm in diuersis. ff. de relig. & sumpt. funer. sacrum autem priuata autoritate feri non potest, sed necessaria est auctoritas publica. §. sacræ. Instit. de rer. diuis. eademq́;eademque auctoritate publica licebit priuato illum locum obtinere. Sic deniq;denique ob id quòd locus ille sacer, vel religiosus paulò antè priuatus fuerat ipsius inuentoris, ab ipsoq́;ipsoque possidetur, thesaurus inibi inuentus in totum ei cedit. text. tamen in d. §. si in locis. procedit in loco sacro aut religioso, | qui inuentoris non est, nec antea fuerat, nec ab eo detinetur, atque ita Claudius Cantiuncula in d. §. Thesaurus. hanc difficultatem explicat. cui quidem accedendum non est, quia eius interpretatio diuinationem item habet. Et præterea, quia loca sacra in nullius bonis sunt. §. nullius. Instit. de rer. diuis. religiosa autem secundum veterem Iuris ciuilis significationem, quo ad Ius sepulchri, non quo ad alia, in priuatorum dominio esse videntur. sicuti in d. §. nullius, probatur. vnde parum sufficiens hæc ratio est, vt thesaurus in loco sacro, vel religioso inuentus ab eo qui locum religiosum fecit, vel sacrum fieri consensit, in totum adquiratur. deinde apparet, non aliter Iustinianum locum sacrum, vel religiosum accepisse, quàm Callistratus acceperit. quo fit, vt satis nodosa sit hæc Iuris ciuilis antinomia. Fortassis illud potius, ac congruentius est, quòd Iustinianus Cæsar à responso Callistrati Iurisconsulti discesserit auctoritate legis ab Adriano latæ, atque ideò sententiam Iurisconsulti in d. §. si in locis, sublatam esse, & correctam à Iustiniano in d. §. Thesauros. secundum quem thesaurus inuentus in loco sacro, vel religioso ipsi inuentori quęritur, nec eius aliqua pars fisco, aut Reipublicæ debetur. quasi hæc loca in nullius bonis sint, & Iure publico censeantur, quam interpretationem sensit verāveram esse Ange. Aret in. in d. §. Thesauros. & probat inibi Eguinarius Baro. His accedit opinio Cyni & Bald. in l. item lapilli. ff. de rer. diuisio. & Chassan. in d. §. 1. qui scribunt, Thesaurum inuentum in loco publico, qui in nullius bonis sit, totum fieri inuenientis, nec eius partem aliquam fisco cedere. ergo eadem ratione thesaurus inuẽtusinuentus in loco sacro, vel religioso, quæ quidem loca publica sunt, nulliusq́ue in bonis esse censentur, totus fiet inueniẽtisinuenientis. Non obstat quod de prædio fiscali, publico, vel Cęsaris scriptum est in d. §. Thesauros. & in d. §. si in locis. quia id intelligendum est non de locis publicis, quæ in nullius bonis sunt, vt platea, via publica, sed de locis quæ ipsius Reipublicæ, Cæsaris, fisci, aut ciuitatis ita propria sunt, vt est fundus Titij, nec sunt omnibus communia, in his etenim dimidia pars Thesauri aut fisco, aut Cæsari, aut ciuitati Iure dominij debetur, quem sensum probat regia Partitarum l. 44. titu. 24. part. 3. non tamen inficior Doct. sentire contra Baldi opinionem, Thesaurum inuentum in loco publico, qui nullius sit, pro dimidia parte fisco cedere: & id deducere videntur à d. §. si in locis. quo decisum extat thesaurum inuentum in loco religioso, aut sacro pro parte dimidia pertinere ad fiscum: & deinde ab eo quod de thesauro inuento in loco publico, idem ibi & in d. §. Thesauros, statutum est. sed nos de loco religioso Iustiniani sententiam elegimus, de locis autem publicis respōdimusrespondimus, id intelligendum esse in locis publicis, quæ Reipublicæ sunt Iure dominij specialis, non de locis quæ publica, & communia sunt nullius dominio speciali subdita.
Sed apud nos, qui loca religiosa, & sacra alia significatione accipimus, & interpretamur, opinor thesaurum in loco religioso, aut sacro inuentum pro ea parte ad ecclesiam eius q́ue prælatũprælatum pertinere, pro qua ad priuatum, qui dominus illius loci fuisset, omninò ex legibus deferendus esset, si locus ille non religiosus, sed priuati domini foret: sicuti adnotarunt Angel. in d. §. Thesauros. Ang. & Syluest. in verbo, inuentum. §. 4. contra gl. in c. si quid inuenisti. 14. q. 5. quæ etiam hodie in locis religiosis seruandam esse censet Iustiniani decisionem.
Postremò, illud est obseruandum lege regia septima, tit. 12. lib. 6. ordina. statutum esse quòd thesauri quocunque in loco inuenti fuerint, regi acquirantur, data quinta eorum parte ipsi inuentori. Et licet in vulgatis codicibus
4
quartæ partis fiat mentio, in antiquis tamen exemplaribus manu scriptis, quinta tantùm pars inuenienti defertur. Sed etsi ea constitutio, vt quidam opinantur, possit iuxta veterem Partitarum legem intelligi, sitq́ue ita intelligenda, vt non de omnibus thesauris quocunque locorum inuentis, sed de ijs tantùm, quæ Iure aliquo ad regem pertinent, accipienda sit: tamen ferè totius orbis consuetudine inductum est, quòd thesaurus ad reges, & ad fiscum pertineat: quod præter alios testantur Palud. in 4. senten. dist. 15. q. 3. art. 5. & Floren. 2. part. titu. 1. c. 15. §. 2. Hanc tamen consuetudinem damnat Syluest. in verb. inuentum. §. 6. dicens eam esse contra naturalem æquitatem, quæ dictat, ea quæ in nullius bonis sunt, primo occupātisoccupantis fieri. vnde asseuerat, hāchanc consuetudinem, legesq́ue humanas illi similes in animæ iudicio non obligare. Sed eius sententia falsa est: nam præter alia, profectò si hæc consuetudo in conscientiæ iudicio non ligat, nec in exteriori ligabit: siquidem eadem ratio, quæ eam iniquam esse probat in foro animæ, dictat itidem iniustam esse in foro exteriori. sed consuetudinem istam probandam esse, iusteq́ue induci posse censet Caieta. in d. q. 66. artic. 5. Palud. item & Florent. eiusdem opinionis esse videntur, dum eam referunt, minimè improbantes. Ratio autem, qua eam iniquam esse opinatur Syluest. sufficiens non est: etenim ratione naturali ea, quæ in nullius bonis sunt, primo occupantis efficiuntur, vt satis constat, non tamen ex hoc tollitur potestas principibus, quibus administratio Reipub. commissa est, quin possint ea, quæ in nullius bonis sunt, alicuius priuato dominio applicare, post quāquam applicationem, qui ea occupauerit, non occupat quæ nullius sunt, sed quæ Iure humano dominum habent: quod Conrad. tradit in tractat. de contract. part. 1. q. 8. & 9. ac potissimè | 10. qua ratione thesaurus priusquam inueniatur, poterit per leges humanas alicui applicari, vel insolidum, vel quo ad partem: sicq́ue applicatus dari debet his, quibus lex humana ius sit, & statuit dandum esse. Pręterea contra Syluest. vrget ratio satis firma. Nam si ratione naturali thesaurus fit primo occupantis, quia in nullius bonis est, & pro derelicto habetur, eademq́ue ratione censuit Syluest. iniquam esse legem, quę thesaurum ad fiscum pertinere statuerit in totum: eodem profectò iure deducitur, iniquam esse legem, quæ thesaurũthesaurum inuentum in fundo alieno, pro parte dimidia statuit ad agri dominum pertinere: non ad inuentorem, cùm dominus fundi non habeat Ius aliquod ad ipsum thesaurum, nec ad eius partem: siquidem is in nullius bonis sit, & ideò primo occupantis fiat, & tamẽtamen nemo vnquam damnauit leges, quæ sanxere dimidiam thesauri partem dandam esse domino agri: imò eas probauerunt, & vti iustas admiserunt diuus Thomas d. quæstione septuagesimasexta, articulo quinto, cæteriq́ue Theologi, qui hac de re hactenus tractauere: lege vero naturali nulla thesauri pars domino fundi debetur, non magis quàm si quis rem propriam in agro alieno derelictam dimittat: illa etenim res non pertinebit ad agri dominum, sed ad eum, qui primò illam occupauerit. Quo fit, vt quemadmodum lex potuit dimidiam thesauri partem domino fundi addicere, ita etiam possit eandem partem, vel totum thesaurum fisco, vel regi ad onera Reipublicæ sustinenda, soluendum, ac reddendum esse statuere.
Hactenus de vltima relectionis parte. cætera, quę possent huic tractatui conuenire, diximus 3. Variar. resolutio. libro, dum de contractibus vsurarijs tractauimus: & de rebus adquisitis per vsucapionem, tradidimus in regula possessor malæ fidei, etc.
RELECTIONIS FINIS.
Loading...