DIDACI COVARRVVIAS A LEYVA TOLETANI, IN GRANATENSI PRAETORIO REGII CONSILIARII, in Clementis Quinti Constitutionem: Si furiosus. Rubrica, de Homicidio, Relectio.

QVANTA FVERIT APVD VETERES, QVI MISERE SVNT falso deorum cultu obcœcati, religionis cura, longa oratione exponere necesse non est, cùm id testatissimum faciant tot ad sacrificia instituti publici magistratus, tot munera eisdẽeisdem indicta, tot ad ea obeunda maximo cum examine selecti viri, quibus & sacerdotij sacrosancti titulus, ac Pontificia veneranda dignitas non secùs adscripta fuere, quàm si de vero Deo colendo ageretur, vt vel hinc facilimum sit, apud quoscunq;quoscunque tanti fuisse religionem, & sacerdotium expendere, quod præcipui publici muneris fuerit, sacrarum rerum curam gerere. Nam & religioni summum imperium cessisse, auctor est Valerius Maximus, qui libro primo commemorat, PosthumiũPosthumium Consulem, eundemq́;eundemque Flaminem Martialem à Metello Pontifice Maximo prohibitum, ne ceremonijs Martis desertis in Africam ad bellũbellum gerendum proficisceretur. Quin & Reges ipsi sacris initiati, diuinādiuinam simul & humanam curam gerebant: quasi principibus prima debeat esse religionis cura. Sic & lege lata Romulus sanxit, ex ipsa patritiorum nobilitate creandos fore, qui Romæ sacris operarentur, auctore Dionysio libro secundo, magnam equidem sacrorum curam gessisse Romulus videtur, quippe qui existim auerit pręcipuè suam ciuitatem his contineri. Etenim Cicero libro tertio, de natura Deorum scribit, Romulum auspicijs, Numam sacris constitutis fundamenta iecisse Romanæ ciuitatis. Plato libro de regno, apud Aegyptios, inquit, Non licet Regem absq;absque sacerdotio imperare. Quinimò si ex alio genere quispiam vi regnum vsurpet, cogitur post regni adsumptionem sacris initiari, vt Rex deniq;denique sit, & sacerdos. Hoc in loco apud Platonem lector comperiet, maximam apud Ethnicos sacerdotum fuisse dignitatem, quæ magnanimitate, intelligentia, & claritate abundat, propter eorũeorum, quæ tractat, magnificentiam. Sacerdotum item meminit Aristoteles in sexto Politicorum libro, capite vltimo. & itidem libro septimo, capite nono. hos esse in qualibet Republica constituendos, ex veteri probans instituto: nec tamen quosuis homines, sed eos, qui ad honorem dijs exhibendum idonei esse censeantur. Apud Athenienses prima erat auctoritate sacrorum nomine Βασιλεύς, id est, Rex, qui cùm ludorum curatoribus Cereri & Baccho sacra fieri pro moris vsu curaret, cui sanè munus hoc demandatum erat, vt præ esset sacris Eleusinijs, Lenæis, & his, quæ ad lampada fiebant. Romani Athenienses imitati post constitutum à Numa maximum Pontificem, exactis regibus, & Regem sacrificulum instituerunt Pontifici maximo subditum, vt is publica obiret sacra, quæ per ipsos reges moris fuerat factitari, auctore Liuio libro secundo, primæ Decadis. Gentiles igitur sic suum sacerdotium venerati sunt, vt Reges & Imperatores sceptra desererent, & sacerdotio fungerentur. In lege veteri sacerdotium solis Aaron filijs concessum esse manifestũmanifestum est. Et hi quidem sacerdotes oleo, sicuti Reges, vngebantur, capitulo vnico, in princip. & §. 1. de sacra vnctione. Cyprianus in libro de vnctione chrismatis, Hoc oleo, inquit, antiquitus sacrabantur sacerdotes & reges, & ipsi altarium lapides delibuti spiritalem intelligi volebant mysterijs inesse pinguedinem. Hæc Cyprianus. nec tamen hoc in loco multa de veteris legis sacerdotio tractabimus, cùm id ad iam translatum in aliud multò excellentius sit, quo in lege Euangelica vtimur. Quòd si apud Gentiles idolorum cultores, & in illa vmbratica figura veteri, maxima in veneratione fuere sacrorum ministri & sacerdotes, longè maior ratio est apud Christianę legis professores, eam dignitatẽdignitatem multis nominibus pluris, quàm vsquāvsquam fuerit, æstimandam fore. Siquidem ea non ad taurorum hostias, hircorum & vitulorum sacrificia, sed ad preciosissimi corporis & sanguinis Domini nostri Iesu Christi hostiam, & sacrificium pertineat, & instituta sit. Quam excellentiam sancti & catholici viri respicientes, nostri sacerdotij dignitatem multis præ illo veteri efferunt encomijs. Nam & diuus Chrysostomus sex hac de re scriptis dialogis tam disertè, tamq́;tamque orationis vbertate dignitatem istam extollit, vt vel hac in parte aureo facundus ore videri possit. His præclara Gregorij Nazianzeni carmina sunt omnino adijcienda, dum is inquit:
O sacrificia mittentes incruenta sacerdotes,
O animarum custodes gloriosi,
O magni figmentum Dei vestris in manibus ferentes.
Meritò quidem sacri Canones non omnes passim ad dignitatem hanc, nec ad eius ministerium, nec ad alios ei subseruiẽtessubseruientes ordines absq;absque delectu admisere: imò ab eisdem institutum est non solùm ab hoc ordine repellendos esse, qui moribus iacturam aliquam fecerint, sed & eos, qui eorum culpa, etiam per pœnitentiam remissa, vel sine culpa labem aliquam corporis, aut animi contraxerint, notariúe aliquo defectu possint, qua ratione ab initio catholicæ ecclesiæ ad exemplum veteris legis actum est in ipsis Apostolicis sanctionibus, de iure irregularitatis initio, quod est ad amussim obseruandum, quoties tractabitur de ordinibus ecclesiasticis conferẽdisconferendis, aut semel iam collatis exequendis. Quam equidem materiam scio plerosque ex veteribus & iunioribus diligenter tractauisse: nos tamen, vt operam nostram hac in parte publicæ vtilitati præstaremus, eandem repetere decreuimus, sicuti & olim Salmanticæ fecimus ordinaria lectione constitutionem, Si furiosus. de homicid. eiusq́;eiusque intellectum examinantes. In tres verò partes tractatum istum diuidere libuit, quòd distinctior sit cuiusq;cuiusque quæstionis locus. Prima enim parte de irregularitate generaliter agemus, aliquot eius species explicantes. Secunda, irregularitatem ex homicidio voluntario, vel casuali inductam ita exponemus, vt deinde. Tertia huius operis parte idem prosequuti multa de homicidio necessariò tradentes, constitutionem hanc Clementis Quinti sub hoc titulo de homicidio, interpretemur. Illud profectò sedulò præstabimus, quòd post tot veterum & iuniorum Commentarios, quacunque in quæstione minimè sit hic noster labor ea ex causa reijciendus, quia sinuosis argumentationum cumulis varijsq́;varijsque ac sæpissimè inutilibus rationibus decisionem ipsam prosequatur.

Loading...