EX PRIMAE PARTIS INITIO.

SVMMARIVM.

SVMMARIVM.

  • 1 Irregularitatis definitio, & vnde sic dicta fuerit.
  • 2 Irregularitas iure tantùm humano Pontificio statuta est.
  • 3 Intellectus cap. is qui. de sentent. excom. in 6. & c. ad audientiam. de homicid.
  • 4 Irregularitas mentalis an possit contingere.
  • 5 Corpore vitiatus, quando sit irregularis.
  • 6 Eunuchi, an sint irregulares, & quid de his, qui sibi virilia absciderunt.
  • 7 Quis possit dispensare cum corpore vitiatis.
  • 8 Rebaptizatus irregularis est, & quid de confirmationis sacramento.
  • 9 Expositus, an sit promouendus ad sacros ordines.
  • 10 Pœnitentia solennis efficit quem irregularem.
PRIMA PARS.
IRregularitas, (hac enim dictione sæpissimè vsuri sumus) variè à nostris definitur: frequentior tamen eius definitio hunc in modum exponitur: Irregularitas est
1
canonicum impedimentum, ex facto seu defectu proueniens, quo quis prohibetur ad ecclesiasticos ordines promoueri, & in eisdem ministrare. Hanc definitionem ex multis adnotauimus, præ cæteris ex Specul. tit. de legato. §. iuxta. Archid. Ioan. Andr. & Doctor. in c. 1. de re iud. in 6. Host. in c. 2. de cleric. excom. Gonsalo à Villadiego, de irregula. in princip. Syluest. in verbo, irregularitas. Nicolao Plouio in tractat. de irregular. in princip. Alberto Trotio de vero & perfecto cler. lib. 2. cap. 20. Multa quidem sunt iure canonico inducta impedimenta, quæ ad irregularitatem non pertinent, quia minimè impediunt ordinis ecclesiastici susceptionem, nec eius iam suscepti executionem. atq;atque ideò loco generis in hac definitione, canonicum impedimentum traditur: cætera verò ad differentiam spectant, quæ apertissimè constabit ex his, quæ longiùs sunt omninò pertractanda. Est tamen text. opt. in c. significasti. in 1. de homicid. irregularitas siquidem impedit quem à susceptione ordinis ecclesiastici, & quandoq;quandoque à iam suscepti vsu, sicuti euidentius deinde apparebit. Quamobrem posset ita definiri: Irregularitas vitiũvitium est, cuius causa iure humano Pontificio prohibetur quis ordinem ecclesiasticum suscipere, & in suscepto ministrare. Nec tamen hinc sequitur, irregularitatem semper pœnam esse propriè, etenim cùm propria pœna culpam præmittat, secundum August. lib. 1. retract. cap. 9. Gersonem lectione 1. de vita spirituali animæ. Thomam 1. 2. q. 87. artic. 1. l. sancimus. C. de pœnis. c. 2. de constitut. c. quæsiuit. de his, quæ fiunt à maiori part. cap. constat planè, sæpissimè irregularitatem pœnam propriè non esse, nec dici posse: quia frequentissimè contingit absque ipsius irregularis culpa, quod ex hac in relectione explicandis erit notissimum. Dicitur autem irregularitas ex eo, quòd regulare illud dicatur, quod secundum regulam fit. l. regulariter. ff. de pet. hæred. Regula verò iuris Pontificij pertinens ad ecclesiasticos ordines, omnes admittit, qui non fuerint speciali constitutione prohibiti. igitur qui prohibentur, extra regulam sunt, & irregulares appellāturappellantur, ipsumq́;ipsumque impedimentum irregularitas, c. 1. de re iudic. c. 1. de sent. excom. in 6. sicut regularis dicetur, qui secundum regulam in sortem ministrorum spiritualium fuerit adsumptus. Diuus Augustinus lib. 3. de ciuit. Dei, c. 15. regularis, inquit, solis defectio non nisi lunę fine contingit. Fuit etenim olim ab Apostolis & sanctis Patribus regula constituta de his, qui admittendi erāterant ad sacrorum ministeria, & ea in specie quosdam ab eo ordine prohibuit. 1. ad Timoth. c. 3. & qui ex prohibitis admittebantur, dicebantur sacris initiati contra regulam. c. quoniam. 44. dist. ex cap. 2. concilij Nicæni. idem Gratianus probat in c. vnum orariũorarium. 25. dist. Sic & Dominicus Nanus in sua Polyanthea, irregularitatem Gręcè dici existimat ὀνα νονικίαν. Nam κάνων regulam Latinè significat. l. 2. ff. de legib. glo. in rubric. de regulis iur. in 6. Isidorus lib. 6. Etymolog. c. 16. Canon, inquit, Græcè, Latinè regula nuncupatur. c. 1. 3. distin. vnde Canonici olim primũprimum hi nuncupati sunt, qui in communi vitam agentes, intra domum publicam, aut ecclesiam collegium ecclesiasticum diuini cultus gratia constituebant, communem habentes mensam, regulamq́;regulamque diui Augustini exactissimè seruantes. Hic etenim vsus adhuc in aliquot Ecclesijs sedem habentibus Episcopalem obtinet: in alijs verò ecclesijs communem vitam omittentes, nomen simplex canonicorum retinent, atque ideò iure Pontificio, vt ab his priores distinguantur, dicuntur illi Canonici regulares. c. quòd Dei timorem. cap. in singulis. §. hoc ipsum. de stat. monach. & canonicorum regularium. Quo rationis discrimine minimè perpenso Ludouicus Viues, in adnotationibus ad diuum Augustinum in dict. cap. 15. canonicos regulares nominis ambitiosi accusare videtur: quasi bis hoc vocari gaudeant nomine, ne non semel putentur regulares, cùm idem canonici & regulares significent: & tamen hac nota omninò liberi existimandi sunt, quia ius ipsum Pontificium nomina hæc distinctè induxerit. Canonicas fœminas apud diuum Chrysostomum legimus in eo sermone, quo scribit & docet, non decere Canonicas, id est, regulares, vt cum viris cohabitent.
Ex hac ipsa definitione cōstatconstat, irregularita|tem
2
iure tantùm humano Pontificio statutam esse. Quod expressim adnotarunt Inno. col. 3. Anto. num. 19. & ibi Doct. in c. nisi cùm pridem. de renunc. idem Innoc. in cap. ad audientiam. de homicid. vbi Doct. quorum opinionem communem esse fatentur eam sequuti Syluester in verb. irregularitas, in fine. Gonsalus à Villadiego, de irregular. in princ. eandem sequuntur Imol. & Doct. in hac Cle. si furiosus. Florent. 3. part. tit. 28. cap. 2. §. 6. Palud. in 4. sent. dist. 25. q. 3. ad finem. cui opinioni non oberũtoberunt plura, quæ in contrarium ex veteri testamento, & canonibus Apostolorum, atq;atque ex eorum epistolis adduci poterant: siquidem Apostolorum Canones & Decreta, iuris humani sunt. Vetus verò lex per ChristianāChristianam & euangelicam legem fuit abrogata. qua ratione hoc sit constitutissimum, irregularitatem non esse iure diuino, sed humano institutam. idem probare in specie cuiuslibet irregularitatis diligenter conabimur, & probat Spec. tit. de leg. §. iuxta. quidquid ex aduerso disputet Maria. Soc. in d. c. ad audientiam. q. 3. principali.
Hinc & illud apertissimi iuris est, irregularitatem nullo in casu esse constituendāconstituendam, nisi in iure Pontificio id fuerit expressum. text. celebris in cap. is qui. de senten. excom. in 6. quem Doct. ibi maximè commẽdaruntcommendarunt,
3
præsertim Francus, dicens eum singularem esse. idem Francus, in c. dilectis. col. 4. de appell. Berthachin. in tract. de Episc. c. vlt. num. 8. Nam cùm hoc vitiũvitium sit iure tantùm humano PōtificioPontificio inductum, cōsequiturconsequitur manifestè, nusquānusquam id contingere, nisi expressim sit eodem iure definitũdefinitum.
Nihilominus aduersus illationem istam solet obijci responsio text. in d. c. ad audientiam. de homicid. vbi constat, in dubio, an quis sit ir regularis, iudicandum esse, ac censendũcensendum, quòd is irregularis sit, quia hoc sit iudicium tutius. text. ad idem optimus in c. significasti. in 1. & apertior in c. significasti. in 2. versic. quòd si discerni. eod. titul. igitur non ita certum est, non esse quem censendum irregularem, nisi casus is satis fuerit iure Pontificio decisus. Sed huic obiectioni Ioan. Andr. Card. Abb. Anania. & Socin. num. 46. in d. c. ad audientiam, respondere conantur distinguentes inter forum interius conscientiæ, & exterius iudiciale, vt in priori casu hoc in dubio teneatur quis à diuinis abstinere, & seipsum censere irregularem. c. illud. de cleric. excom. ministrant. in posteriori, vt iudex non possit ipsum irregularem per sententiam pronunciare, nec definire. Sic etenim text. in d. c. ad audientiam. & similes procedunt in conscientiæ iudicio, non in foro iudiciali. Hæc verò differentia nequaquam est admittenda, cùm & decisio text. in d. c. is qui. in animæ & conscientiæ foro itidem obtineat. Et præterea quod respōsumresponsum est in d. c. ad audientiam. & similibus, ad forum exterius, & iudiciale pertinet, sicuti deducitur ex ipsis constitutionibus. Sed & Inno. in d. c. ad audientiam. indistinctè asseuerat, in dubio non esse quẽquem censendum irregularem, quia iure humano est irregularitas inducta. quæ quidem ratio ita militat in foro conscientiæ, vt in iudiciali: imò fortius obtinet apud interiorem animæ iudicem, quamobrem communem differentiam eleganter improbat Martinus Azpilcueta in c. si quis autem. de pœnit. distin. 7. num. 35. idcircò ipse aliter opinor posse intelligi text. in d. c. is qui. & in d. c. ad audientiam. Nam vbi sit dubium, an in aliqua specie sit inducta irregularitas iure Pontificio, tunc respondendum erit, non esse irregularitatem constituendam in eo casu, nisi expressum id fuerit iure Canonico. At vbi simus certi iure irregularitatem induci certo in casu: & tamen ambiguum sit, an Sempronius irregularis sit ex illius causæ ratione, & an id vitium propter eam causam contraxerit, vt planè non de iure, sed de facto dubitemus, tutior erit in vtroq;vtroque foro eligenda via, eritq́;eritque Sempronius irregularis censendus & iudicandus ad hunc effectum, quòd absque dispensatione minimè diuinum officium exequatur. hanc autem interpretationem deduci posse censeo à præcitatis responsis, nempe ex d. c. ad audientiam. c. significasti. in 1. & c. significasti in 2. de homicid. imò quoties ea contigerint, quæ in dictis Decretalibus traduntur, erunt omninò seruandæ earum decisiones adhuc in iudiciali, & exteriori foro: siue forum sit exterius simplex iudicio cœpto per accusationem, aut denunciationem, quod est verè contentiosum, siue mixtum exteriori absque accusatore & denunciatore, licet Fel. in d. cap. ad audientiam. velit eam constitutionem, & similes in hoc vltimo tantùm seruandas fore. idcircò præfata Romanorum Pontificum responsa erunt ad vnguem memoriæ commendanda, ne quis falsa eorũeorum interpretatione deceptus, ab optimis institutis temerè discedat.
Rursus ab eadem definitione constat, qualiter accipiendum sit, quod plerunq;plerunque in Apostolicis indulgentiarum literis continetur, scilicet,
4
posse priuilegiorum ratione sacerdotem ad sacramẽtalemsacramentalem electum confessionem absoluere pœnitentem ab irregularitate mentali, & super ea dispensare. Ego planè fateor, me non satis percipere, quæ sit hæc mentis irregularitas, aut denique mentalis. Scio equidem, non posse irregularitatem mente tantùm contrahi absq;absque actu exteriori, quod non semel in hac Relectione probauimus: præsertim ea ratione, quòd lex humana, adhuc Pontificia, qualis est quæ irregularitatem induxit, minimè afficiat actum purè interiorem mentis, quemadmodum ostendimus in regul. peccatum. de reg. iur. in 6. 2. Relectionis parte. nu. 7. Igitur qui mente homicida sit, quiq́;quique animo deliberato alicuius occisionem conceperit, non erit irregularis censendus, cùm lex Pontificia | irregularitatem ex homicidio statuens non comprehendat actum homicidij, mentis equidem interiorem, sed exteriorem. Fit ergo, non posse commodè, aut propriè dari mentis, aut mentalem irregularitatem. Et inde consequitur verba priuilegiorum, quæ de mentis irregularitate tractauere, accipienda esse de illa irregularitate, quæ licet ab actu exteriori procedat, occulta tamen est. De hac etenim inferiùs agemus, an exigat necessariò dispensationem.
Prima tandem irregularitas à corporis vitio, & labe deducenda est, siquidem corpore
5
vitiatus iure Pontificio censetur irregularis, ita vt non possit ad sacros promoueri ordines, nec promotus in eisdem ministrare. Nam & Leuit. c. 21. dixit Dominus ad Moysen: Omnis qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis, non accedet offerre hostias Domino, nec panes Deo suo. Et paulò antè dixerat: Loquere ad Aaron: Homo de semine tuo per familias suas qui habuerit maculāmaculam, non offeret Deo suo, nec accedet ad ministerium eius: si cœcus fuerit, si claudus, si vel paruo, vel grandi, vel torto naso, si fracto pede, si manu, si gibbus, si lippus, si albuginem habens in oculo, si iugem scabiẽscabiem, si impetiginem in corpore, vel herniosus. Hactenus apud Leuit. apud Ethnicos idem obseruabatur, siquidem auctore Plin. lib. 7. natur. histo. c. 28. Sergius in prætura à sacris arcebatur, eò quòd debilis esset. Senec. lib. 4. Declamationum, Declamat. 2. itidẽitidem præmittit apud Gentiles eam legem obtinuisse: Sacerdos integer sit. quasi decẽsdecens vbiq;vbique gentiũgentium esse visum fuerit, quòd sacerdotes, sacrorumq́;sacrorumque ministri corpore sint integri, nullānullam maculāmaculam habẽteshabentes, quiq́;quique nulla possint corporis fœditate notari. idq́ue obtinuit olim apud Romanos ab ætate Romuli, qui sacerdotes elegit genere excellentes, simul & virtute præstantes, nec tamẽtamen inopes, aut corpore vlla ex parte trũcotrunco, vt testatur Dionys. lib. 2. Roma. antiquit. idem & apud Persas vsu receptũreceptum fuisse tradit Alex. ab Alex. lib. 6. dier. geniali. cap. 14. hac verò in re duas regulas constituendas esse censeo.
Prior regula: Corporis vitiũvitium impedit quem sacris ordinibus donari, cùm id vel impedimentum præstat ordinis exequutioni, vel insignem inducat deformitatem. text. in d. c. 21. Leuitic. Cuius seriem egregiè morali quadam interpretatione prosequitur diuus Gregor. c. 11. 1. part. Pastoralis. c. hinc etenim. 49. dist. probatur & isthæc regula in c. 2. & toto tit. de corpore vitiatis. c. 2. & ibi Pan. de cler. ægrot. not. præter alios Alber. Trotius, de vero & perfecto clerico. lib. 2. cap. 16. Host. in Summa, tit. de corpore vitia. Richard. in 4. sent. dist. 25. q. 5. ar. 5. & Palud. ibi. q. 3. ad fin. Gonsal. à Villadiego in tract. de irregular. c. de corpore vitia. idem constat ex Innoc. Card. & Doct. in c. 1. & 2. de corpore vitiat. Henric. in c. Thomas. eod. tit. Regia l. 25. tit. 6. part. 1. quæ verò sit deformitas insignis, arbitrio Episcopi relinquitur. c. 2. & ibi Anto. Card. & alij de corpo. vitia. quod receptissimum est apud omnes, qui quæstionem istam tractauere. Est ad hanc regulam optim. text. in c. si euangelica. 55. dist. aliquot tamen ad eius apertiorem intellectum exponam. Primùm etenim hæc regula vera est quo ad ordines suscipiendos, quia quo ad susceptos tantùm inducitur irregularitas in illo actu ordinis, qui vel ob insignem deformitatem, vel defectum impeditur vitio corporis, quod colligitur ex text. & ibi Abb. in d. c. 2. de cler. ægrot. notant Marian. Soc. in d. cap. ad audientiam. num. 21. Gonsalus à Villadiego, in d. tract. de irregular. c. de corpore vitia. qua ratione qui patitur vitium corporis celebrationem impediens: nempe in his digitis, qui ad consecrationem & eleuationem Hostiæ sunt maximè necessarij, solùm abstinebit à celebratione Missarum, non autem à Diaconatus, aut subdiaconatus ministerio. item & is, qui ob deformitatem insignem ab altari arcendus est, non impeditur absolutionis sacramentum ministrare, qua in re video ferè omnes conuenire in præcitatis locis.
Secundò, illud est notandum, quòd si contingat aliquem inutilem esse membro, quod non constituat eum irregularem eius defectu, minimè tenetur illud membrũmembrum abscissum, nec eius partem secum deferre, id enim necessarium non est, nec quidquāquidquam prodesset, si ex illius membri abscissione contigisset irregularitas. glo. in c. eunuchus. 55. dist. Panormit. in cap. 2. Henric. in c. vlt. de corpore vitiat. Gonsal. à Villadiego, in d. c. de corpore vitia. Albert. Trotius, in d. c. 16. num. 8.
Posterior erit regula: Si quis membrum sibi culpa propria absciderit, irregularis est,
6
etiāetiam si ea abscissio nec impediat ministerium ordinis, nec insignem deformitatem inducat. hæc conclusio ad eos præcipuè pertinet, qui propria voluntate pudenda vltrò sibi execuerunt. c. pœnitentes. 55. d. c. si quis absciderit. & c. qui partem. ead. dist. ex canonibus Apost. c. 22. c. maritum. 33. d. c. vlt. 87. dist. Est autem deductum, quod in d. c. maritum. Gratianus refert, ex Augustin. in lib. de dogmatibus eccles. c. 72. c. ex parte. & c. significauit. de corpore vitiatis. Regia l. 25. titul. 6. part. 1. item & hi sub hac regula continentur, qui ab alijs passi sunt abscissionem istam culpa tamen sua, ex eo nempe, quòd ob adulterium, adulteræ maritus vlciscens grauem iniuriam virilia eis amputauerit, secundũsecundum Io. And. & Host. in d. cap. ex parte. Gonsal. à Villad. in d. c. de corpore vitiat. col. 2. Anno etenim 1537. prope Pinciam filius viduæ cuiusdācuiusdam, & duo mariti in tres sacerdotes sæuierunt de inimicis membris se vindicātesvindicantes, quod & nos audiuimus, & acta super his confecta vidisse testis est integerrimus Io. Bernar. Præsul Calaguriensis in pract. criminali. c. 79. sed & re|gulam istam omnes hi Doct. probātprobant, & veram esse censent, qui ad priorem fuere citati: nec dubium est, eam communi omnium consensu receptam esse. Attamen Host. Card. & Ant. in d. c. vlt. quos sequitur Gonsa. in d. c. de corpore vitiat. censent eam esse intelligendam, quoties culpa ipsius sacris ordinibus donandi notoria est, quasi aliud dicendum sit, vbi culpa eius in abscissione alicuius membri, non sit notoria, vt tunc possit ad ordines promoueri, & in susceptis ministrare: quam sententiam & opinionem communem esse fatentur Gonsalus in d. capit. de corpore viti. de ea sanè dubius: nec ipse eam admitterem, nisi saltem Episcopi dispensatio accesserit, vbi contigerit totius membri abscissio: nam si partem membri quis sibi amputauerit, tunc locus erit opinioni Hostien. qui planè hac in specie loquitur, sicuti constat ex eodem, & Anto. Cardinal. & Aegidio à Bellamera, in d. cap. vltim. eodem Aegidio in cap. ex parte. in 1. eodem titul. col. vltim. Quòd si quis non sua sponte, sed vel à Medicis, casu, aut per vim, & insidias hostium, vel puer in cunabulis sectus fuerit, & virilia, aliudúe membrum amiserit, promoueri poterit, & pro motus, iam, cùm is casus acciderit, in ordinibus susceptis ministrare. capit. ex parte 1. cap. significauit. cap. ex parte 2. de corpore vitiat. c. eunuchus. 55. d. c. 21. ex canonibus Apostolorum. cap. si quis pro ægritudine. cap. si quis in infirmitate. cap. lator. 55. distinct. & licet Gratianus Martino Papæ tribuat textus in dicto capit. si quis pro ægritudine. Iam nos non semel admonuimus eam inscriptionem, & similes falsas esse, cùm referendæ sint ad MartinũMartinum Bracharensem EpiscopũEpiscopum ex Synodis orientalibus. est & ad hoc ipsum tex. ex concilio Nicæno, c. 1. in c. si quis à medicis. 55. dist.
Quòd autem aduersus posteriorem istam regulam obiecit glos. in d. c. si quis absciderit. de Origene, qui authore Eusebio lib. 5. Eccles. historiæ c. 6. cùm docendi officio apud Alexandriam præesset, sibi virilia execuerit, existimāsexistimans secundum historiam & literam esse intelligendum Dominicum verbum Matthæi capit. 19. quia sunt eunuchi, qui seipsos castrauerunt propter regnum Dei, parum oberit huic opinioni, quam modò probauimus, multis equidem rationibus. Potissimùm, quòd nulla ex causa, etiam castitatis licuit vsquam, nec licet, etiam religionis ergò sibijpsi quenquam manus inijcere violẽtasviolentas ad occisionem, aut membri mutilationem, quemadmodum nos probauimus libro primo Variar. resolut. capit. 2. nume. 8. & lib. 2. cap. 1. num. 11. cap. si non licet. 23. quæst. 5. omnium latissimè Andr. Tiraq. in tract. de nobilitate, cap. 31. num. 475. & num. 520. est ad hanc rem pulchra Aristotelis sententia. lib. 3. Ethic. c. 7. Mortem, inquit, sibi consciscere ob fugiendam paupertatem vel mœrorem, aliudúe huius generis, non fortis est hominis, sed potius timidi. hoc ipsum & Iurisconsulti reprehendunt in l. qui rei. §. sic autem distinguendum. ff. de bonis eorum, qui sibi mort. consciuerũtconsciuerunt. l. si quis filio. §. eius qui. ff. de inoff. test. quibus satis compertum est, illicitum esse sibi quẽquamquemquam manus inijcere violentas: nec id fieri posse absq;absque culpa, & plerũq;plerunque mortali, licet fiat prætextu religionis, cùm sit grauis, & supina ignorantia, quòd quis existimet se per eos actus obsequium præstare Deo, cuius leges & præcepta manifestè transgreditur. Secundò in specie probatur, hanc abscissionem grauissimum esse crimen, ex eo quòd & leges ciuiles homicidij pœna censeant puniendum esse eum, qui alteri virilia amputauerit. l. 3. §. qui hominem. & l. 4. §. idem diuus. ff. de sicar. l. 1. & 2. C. de eunuchis. l. 13. tit. 8. par. 7. eademq́;eademque pœna afficitur, qui se castrandum præbuerit, aut consensum huic abscissioni præstiterit. d. l. 4. ad fin. Igitur non potuit, nec potest actus is adeò reprobus licere, etiam castitatis aut religionis causa. Tertiò vlterius idem euidentius fit ex canonibus ApostolorũApostolorum. cap. 22. c. si quis absciderit. 55. dist. Quo in loco qui sibi virilia absciderit, appellatur suijpsius homicida: saltem vel ea ratione, quia maximũmaximum mortis periculum immineat. quod & Iustinia. asseuerat constitutione Nouella 142. tit. de his, qui eunuchos faciunt. qua ratione fit, vt non possit actus iste religionis causa licitus esse. Quartò, hoc ipsum apparet, quia minimè pertinet ad veram & propriam castitatem, quòd quis sibi absciderit virilia: imò, id est, etsi ea causa fiat, improbandum auctoritate concilij Arelatensis secundi, c. 7. & c. hi qui se carnali. 55. distinct. quo in loco vt ignaui, & nescientes carnis tentationi resistere, reprehẽdunturreprehenduntur hi, qui scipsos occiderint. Quintò veritas Euangelica eum sensum habet, vt planè potius hæc abscissio vitio quàm virtuti tribuatur. Est etenim locus ille intelligendus in hunc sensum, quòd hi dicantur seipsos castrare propter regnum cœlorũcœlorum, qui pio proposito ab vxore ducẽdaducenda se continuerint: ita quidem eunuchi, quos Euangelium laudat, non sunt hi, qui natura spadones sunt, nec ab hominibus execti, nec illi qui amputato corporis membro seipsos execuerint. Nam hi plerũq;plerunque eo proposito sunt, vt coniuges, si possent, haberent: sed verè illi censentur, qui seipsos castrarunt propter regnũregnum cœlorum deuicto affectu rei vxoriæ, quasi illi, qui à coniugio abstinuerint, vt deuitẽtdeuitent præsentem necessitatem molestiarum coniugaliũconiugalium, in regno cœlorum non sint amplius quidquam cæteris habituri, sicuti eleganter Euangelij locum explicarunt diuus August. lib. vnico, de sancta virginitate. c. 23. &. 24. & Basilius Magnus in libro vnico, de virginitate, qui cæteris longiùs huius Euangelici verbi interpretationem exponit, eius aliquot hîc subijciam verba. Sunt enim eunuchi, inquit, qui ex vtero matris sic | nati sunt, qui naturæ prærogatiua, eò quòd ad coitum irritat, execti nuptias contemnunt. Et sunt eunuchi, qui eunuchi facti sunt ab hominibus, per doctrinādoctrinam & obseruationem virginitatem exercere persuasi, quemadmodum sanè & virgo, quæ à patre seruatur, de quo dictum est. Qui verò decreuit in corde suo, vt seruet virginem suam, bene faciet. Et sunt eunuchi, qui seipsos castrauerunt propter regnũregnum cœlorum, qui etiāetiam præstantiores alijs existunt, propterea quòd nec ex natura viaticum & occasionem ad temperantiam habentes, nec ab hominibus seruati, ac detenti, ipsi seipsos propter regnum cœlorum ad virginitatẽvirginitatem exercent, nuptias quidẽquidem, & vitam propter has contem nentes, in totum verò de regno cum gladiatorio sudore pendẽtespendentes. Nam qui ex vtero matris eunuchus est, natura castus existẽsexistens, nullum propriũproprium opus in virginitatis pulchritudine ostendere potest, naturæ, velut dixi, prærogatiua, & non affectu erga virginitatem nuptias auersatus, quemadmodum sanè, & qui ab hominibus eunuchus factus est, obseruatione virginitatẽvirginitatem exercere coactus, non propriũproprium rectè factũfactum ipsam virginitatis integritatẽintegritatem ostẽditostendit, sed eorum, qui ipsum custodiunt ac seruant: qui verò seipsum castrauit, præcipuum opus per continentiam, & ad omnia exercitationẽexercitationem, virginitatis pulchritudinem faciens, proprijs, & non alienis virtutibus ob regnũregnum se iactat. Hæc Basilius, qui paulò inferiùs Euangelicam castrationem mysticam esse asseuerans scribit: Qui verò non intellexerunt hoc, vt sunt eunuchi, qui seipsos castrauerunt propter regnũregnum cœlorum, absurdè seipsos mutilarunt ipso facto petulantiāpetulantiam suam eminus accusantes. qui enim carnalis amoris instrumentũinstrumentum, vt ne dum præsens est, operetur, abiecerunt, manifestos seipsos faciunt, quòd gliscunt quidem ad coitũcoitum, verùm cùm seipsos exarmarunt, non quod non velint, sed quòd non possint, virginitatem agunt. At diuina lex non actionem, sed cogitationem iudicat. Hæc diui Basilij verba manifestè ostendunt, nec lege naturali, nec diuina vnquam licuisse quenquam seipsum mutilare, etiam castitatis causa. Idcircò vlteriùs deducitur, iustissimè sacris Canonibus institutum esse, vt is à sacris repellatur ordinibus. Hæc ipsa virilium abscissio à seipso illata turpis apud Gentiles censebatur: siquidem autor est Valer. Max. lib. 7. c. 7. MamercũMamercum Aemylium consulem, Genutium quendāquendam hæreditatis possessionem ex testamento petentem à tribunali abiecisse, eiq́;eique bonorum possessionem secundum tabulas petitam negasse, quod ipse Genutius, vt esset Gallus Matris magnæ, amputatis suijpsius sponte genitalibus corporis partibus, neq;neque virorum, nec mulierum numero haberi deberet. olim tamen aliquot eunuchi strenuè pro republica operam impendẽtesimpendentes, magnis & insignib. dignitatibus ornati fuere. Narses enim Iustiniani dux spado fuit, & is Gothos Italia expulit. Eutherius itẽitem, teste Ammiano Marcellino libr. 16. cubiculo Constantij Cæsaris præpositus inter alios spadones, vt rosa inter vepres, maximi exempli fuit. est & aliorũaliorum mentio apud And. Alciat. in l. spadonum. ff. de verb. signif. cui adde l. qui cum vno. in prin. ff. de re milit. l. PōponiusPomponius. & l. seq. ff. de ædilit. edict. l. secunda. ff. de adoptionib. Constantinum Harmenop. lib. 2. epitomes, titul. 8. eundem Alciat. lib. 7. Parerg. c. 32. Ludo. Cælium lib. 2. lect. antiq. c. 37. Anto. August. li. 3. emendatio. c. 5. penes quos multa de eunuchis lector comperiet. ex quibus illud erit satis, quòd iuxta Canonicas sanctiones, qui seipsum castrauerit, irregularis est, nec poterit promoueri, nec promotus ad sacros ordines ministrare.
Sed & olim Moyses Deuteronomij cap. 23. iussit, vt eunuchus, & cui sunt execta virilia, non ingrederetur ecclesiam, quasi hîc, vt interpretatur Clemens Alex. in adhortatorio ad gentes, moribus impius cẽsereturcenseretur, diuina virtute & genitali priuatus. His adde & quæ Philon Hebræus hac de re in lib. de migratione Abraham scribit. tradit verò Socrat. eccle. hist. auctor lib. 4. c. 23. Ammonium monachum in Episcopum electum, vt id minus recusaret, corporis deformitate, dextrādextram sibi auriculam abscidisse: cumq́;cumque Euagrius vir sanctitate & doctrina insignis à Theophilo Alexandrię episcopo electus in episcopũepiscopum, nullānullam sui corporis partẽpartem abscindens, itidem episcopatũepiscopatum effugisset, acioco Ammonio exprobraret voluntariāvoluntariam auriculæ abscissionẽabscissionem, quasi crimini apud DeũDeum foret obnoxius: AmmoniũAmmonium ei respondisse cōmemoratcommemorat, tu verò Euagri ignoras te pœnāpœnam apud DeũDeum daturum, quod linguam tibi abscideris propter tui amorẽamorem, gratia tibi data minimè vsurus. Hæc Socrates, & ex eo Cassiod. lib. 8. tripartitæ, c. 1.
Super hac verò irregularitate impetranda
7
est regulariter dispensatio ab ipso Ro. Pont. non ab alio, secundũsecundum Inno. in c. significauit. de corpor. vitiat. Cuius opinio communis est, vt inibi asserit Card. & Gonsa. à Villad. de irregul. c. vlt. licet contrariũcontrarium sentiat gl. in d. c. significauit. eiusdẽeiusdem capitis auctoritate, quæ minimè obstat. est etenim intelligẽdaintelligenda ea decisio de dispensatione episcopi auctoritate Apostolica præstita, ac sibi delegata, vt Panor. & alij communiter inibi tradidere, quo fit, vt ea sit iuris regula, inferiorẽinferiorem prælatum non posse dispensare super hoc corporis vitio, nec super irregularitate contracta à corpore vitiatis. Imò scribit Io. Staphi. de lite. grat. & iust. 2. par. fol. 193. non consueuisse Rom. Pont. dispẽsaredispensare circa vitium corporis, & eius irregularitatẽirregularitatem, quoties deformitas tanta est, quæ scandalũscandalum maximum generet apud Christianam plebẽplebem, quod est semper considerandum in huiusmodi dispensationib.
Secunda constituitur irregularitas ex eo,
8
quòd quis bis vel ter sacrum Baptisma susce|perit. Catholica siquidem ecclesia non semel definiuit sacramentũsacramentum baptismi non esse repetendum, nec iterandũiterandum, quemadmodum diuus August. docet in lib. de vnico baptismo: & aduersus Donatistas. ConciliũConcilium item Carth. 1. c. 1. vbi Gratus episcopus Carth. asserit, rebaptizationes illicitas esse, omnesq́;omnesque episcopi in eod. concil. itidẽitidem decreuerũtdecreuerunt satis esse alienũalienum à syncera fide, & catholica disciplina rebaptizari. tradit & Alfon. à Cast. lib. 2. de hæresib. c. de baptismo. 5. hære. S. Tho. elegātereleganter in 3. par. q. 66. art. 9. idẽidem & alij Doct. Theologi in 4. sent. dist. 6. Ioan. Faber & catholici viri, qui nostra ætate aduersus Anabaptistas Germanos scripsere, hæresim eorũeorum magnis auctoritatibus improbantes. Paulus sanè ad Ephes. c. 4. inquit, Vna fides, vnũvnum baptisma. Rursus ad Heb. c. 6. contra quosdam rebaptizari volentes ait, rursus crucifi gẽtesgentes sibimetipsis filiũfilium Dei. Sic maximis pœnis iure Pontificio & Cæsareo puniuntur qui rebaptizant, & rebaptizantur. c. 2. de aposta. c. ostenditur. de consecrat. distinct. 4. capit. miramur. §. his auctoritatibus. 24. quæst. 1. l. 1. 2. & 3. C. ne sanctum baptisma reite. in specie autem constitutum est, quòd rebaptizati minimè admittantur ad sacros ordines. capit. qui bis. & cap. sequent. de consecr. distinct. 4. cap. confirmandũconfirmandum est. 50. dist. ex concil. Carthag. 5. c. 11. quib. auctoritatib. hoc satis receptum est, saltem in eo, qui scienter fuerit rebaptizatus, quasi ob scientiāscientiam istam puniri iustè debeat hac irregularitatis pœna, & alijs, & idẽidem erit in eo, qui ministrauerit hoc baptismi sacramentum, sciens iterum illud repetens. d. c. 2. de apostat. d. l. 1. & 2. C. ne sanct. baptis. reitere. His accedit canon. 47. ex concil. Lugd. apud Burchard. lib. 4. Decret. c. 56. Episcopus, in quit, aut presbyter, si eum, qui secundũsecundum veritatem habuerit baptisma, denuò baptizauerit, aut si pollutũpollutum ab impijs, & non rectè baptizatum non baptizauerit, deponatur tanquam deridens crucem, & mortẽmortem Domini, nec sacerdotes veros à falsis sacerdotib. iure discernẽsdiscernens. At dubiũdubium est de eo, qui ignorans fuerit rebaptizatus, an is sit irregularis? Et profectò constat euidenter in d. c. qui bis. eum irregularem esse, qui etiam inscius & ignorans fuerit rebaptizatus. Sic sanè ex pœnitentiali Theodori Iuo Carnotensis, libr. 1. Decret. retulit, & ab eo Gratianus deduxit text. in dicto capitul. qui bis. quo in loco Cardinal. à Turre Cremat. nume. 7. probat, rebaptizantem, aut rebaptizatum ex ignorantia iusta, quæ inuincibilis sit, non esse irregularem. idem tenet Scotus in 4. sentent. distinctio. 6. ne pœnam istam constituamus absque aliqua ipsius rebaptizantis, aut rebaptizati culpa.
Et verè hæc opinio probabilior est, auctoritate text. in dicto capitul. 2. de apostat. quamuis irregularitas sæpissimè contrahatur absq;absque culpa, sicuti iure manifestum est. Conueniunt omnes in hoc, quòd baptizans iam baptizatum ex ignorantia iusta, non sit irregularis. De eo verò, qui rebaptizatur etiam iusta ignorantia, eum esse irregularem tenent Palud. in 4. sentent. distinct. 9. quæst. 4. conclus. 2. & Florent. 3. part. titul. 14. capit. 13. §. 12. qui fatentur, posse episcopum magna ex causa in hac specie dispensare propter iustam ignorantiam. Nihilominus probarem ipse Scoti sententiam, cui non obstat text. in dicto capitulo qui bis. Ea enim responsio nec est Rom. Pont. nec Concilij generalis, nec adhuc prouincialis, nec alicuius, qui habuerit auctoritatem legis condendæ. Nam etsi Theodor. referat, veteribus Canonibus ita statutum fuisse, erit eius testimonium referendum ad Canones, qui prohibent rebaptizatum ad sacros ordines promoueri, qui tamen intelligendi sunt de rebaptizatis scienter, non de his, qui iusta ignorantia rebaptizantur. Aut ita accipiendum est Theodori responsum, vt procedat in eo, qui ex ignorantia culpabili, supina, & crassa fuerit rebaptizatus. Is enim non est admittendus ad ordines sacros, tametsi non puniatur ea pœna, nec sit afficiendus ea pœnitentia, qua afficeretur, qui ex certa scientia rebaptizaretur. Poterit quidem & illud responsum intelligi, vbi rebaptizatus ignoranter, post scientiam ratam habet huius sacramenti repetitionem, quod sensit Florent. 3. part. titul. 28. capitulo 6. §. tert. Tandem Albertus Trotius de vero & perfecto cleric. libro secundo, capitulo 9. post Archidiac. in dicto capitulo, qui bis. existimat tutiùs esse, quòd rebaptizatus iusta ignorantia obtineat, & impetret ab Episcopo dispensationem. Henricus verò in dicto capitulo secundo de apostat. magis probat priorem opinionem, quam ex Scoto retulimus. Facit ad hæc optimus text. in capitul. eos. de consecrat. distinctio. quart. ex Felice Papa tert. iuncta gloss. vbi probatur, eos irregulares esse, qui sua sponte aut metu conditionali, non præciso fuerint rebaptizati. Ergo qui ignorantia probabili, & iusta fuerit rebaptizatus, irregularis non erit, quod sensit Huguitio in capitul. dictum. de consecrat. distinct. 5.
Sed & illud quæritur, quid dicendum sit de confirmationis Sacramento? Et Albertus Trotius pariter de hoc, vt de Baptismo, respondit in hac specie irregularitatis. idem tenent Archidiac. in capitul. primo. 68. distinct. & Richard. in 4. sentent. distinct. septim. quæstio. penultim. Scotus tamen ibi. quæst. 5. tenet contrariam sententiam, defendens non esse irregularem eum, qui bis confirmationis sacramentũsacramentum etiāetiam scienter susceperit, aut contulerit, quia expressum iure Pontificio id non est, & irregularitas non datur nisi in casib. iure Pontificio | expressis. c. is qui. de sent. excom. in 6. eandem Scoti opinionem sequuntur Palud. ibi. q. 2. colum. 1. Florent. 3. part. tit. 14. §. 4. Card. à Turre Cremat. in c. dictum. de consecr. dist. 5. ad fin. Alfons. à Cast. lib. 1. de potesta. legis pœna. cap. 7. documento 3. verb. ex ratione. Nam cùm nusquam inueniatur in iure Canonico pœna irregularitatis expressim statuta pro iteratione confirmationis, sicut pro iteratione baptismi, inde euidẽtereuidenter colligitur, nullam talem pœnam incurri per confirmationis iterationem. Sed & priorem sententiam sequuntur gloss. in d. c. dictum. & Ioann. Maior, in d. 7. dist. ad fin. qui censet, eam omninò probari in d. cap. dictum. cuius ex concilio Terraconensi, c. 6. manifesta est decisio, prohibens confirmationis sacramentum iterari, vt & baptismi: pœnāpœnam iterantibus adijciens. vnde cùm ibidem pariter baptisma & confirmatio prohibeāturprohibeantur iterari, deducitur iuxta quorundam sententiam, irregularem esse bis confirmatum, quemadmodũquemadmodum & irregularis est bis baptizatus. Huic inductioni respondetur, non esse satis sufficientem argumentationem istam ad constituendam irregularitatis pœnam, cùm ea necessariò requirat expressam iuris Pontificij constitutionem. Nec mirum est, quòd confirmatio, sicut baptismus, prohibeatur iterari, & tamen non eadem pœna inflicta sit iteranti confirmationem, quę iteranti baptismatis sacramentum: certũcertum equidem est, fuisse olim, vt paulò antè commemorauimus, quorundam hominum hæreses, qui docebant, baptismum ob diuersas causas iterandum esse, & item esse hoc nostro tempore Anabaptistarum dogma, quo tradidere, paruulos semel baptizatos, iterum fore rebaptizādosrebaptizandos, cùm ad vsum rationis accesserint. Quæ quidem notanda sunt, licet Florent. 3. part. tit. 28. c. 6. §. 3. non tantùm in baptismo & confirmatione, sed & in sacramento ordinis priorem sententiam probauerit.
Tertiò à quibusdam dubitatur, possit ne ad ordines
9
sacros, aut ad minores promoueri is expositus, cuius parentes adeò latent, vt planè omninò sit incertũincertum, an fuerit ex legitimis conceptus nuptijs, de quo dubius est Anchar. in c. 1. de infantibus exposit. Ratio verò huius dubitationis est, quia in dubio non præsumitur quis legitimus, nec natus ex legitimo matrimonio. text. & ibi Angel. in l. liberorum. ff. de his qui not. infamia. Ias. in l. nec professio. C. de testam. Alcia. in regul. 3. de præsump. 1. pręsumpt. num. 12. nos itidem notauimus in Epitome ad 4. lib. Decret. 2. part. cap. 8. §. 3. illegitimus autem non potest sacris ordinibus insigniri, quod satis manifestum est, atque ideò constat, expositum, qui non præsumitur legitimus, non posse ad ordines promoueri. Hoc ipsum comprobatur ex his, quæ in eadem Epitome tradita sunt. 2. part. c. 1. num. 5. contrarium tamen, imò quòd expositus possit donari ordinibus ecclesiasticis, absq;absque vlla dispensatione, tenent Anania in d. cap. 1. de infantibus exposit. num. 11. Felin. in cap. cùm deputati. de iudicijs. in fin. & Bermondus Choueronius in Commenta. ad tit. de concub. in verb. qui etiāetiam filios. num. 90. col. 363. & Gabriel Paleologus, in tract. de filijs nothis. c. 63. num. 3. qui scribit, hanc opinionem communiter receptam esse, qui ad huius conclusionis probationem aliquot adducunt autoritates, quæ minimè conuincunt eam veram esse. Præsertim opinio prior magis adstruitur, cùm hîc coniecturis sit agendum, quòd non solent filij legitimi, & nati ex legitimo matrimonio exponi, sed potius hi, qui nascũturnascuntur ex furtiuis, & fornicarijs congressibus. Quam ob rem ipse consulerem, expositos minimè promouendos esse ad ecclesiasticos ordines, absque dispensatione saltem Episcopi. Quòd si promoti fuerint, non eos prohiberem ordinum vsu, propter authoritatem Ananiæ & Felini.
Quartò est considerandum, à Canonibus institutam fuisse irregularitatem
10
quandam ex pœnitentia solenni, cuius equidem ritum, & distinctionem à publica, explicuimus lib. 2. Variar. resolut. cap. 10. num. 3. is enim qui solennem egerit pœnitentiam, irregularis est, & ideò minimè ordinibus ecclesiasticis donari potest, nec ordinatus ministrare. cap. 68. concilij quarti Carthaginensis. c. ex pœnitentib. cap. in capite. cap. si quis post. cap. Canones. c. pœnitentes. 50. dist. notant S. Thomas in 4. sent. dist. 14. q. 1. art. 5. & ibi Palu. q. 6. Florent. 3. part. tit. 14. cap. 17. §. vlt. Ioan. in summa confess. lib. 3. tit. 15. à quibus plures huius irregularitatis rationes traduntur, quarum etiam post alios meminit Albert. Trotius, de vero & perfect. cler. lib. 2. cap. 14. Harum ea est potissima, quam Hormisda Papa in epistola ad Episcopos Hispaniæ exponit, & Gratianus retulit in c. non negamus. 61. dist. inquit enim: Sed nec de pœnitentibus quidem quisquam ad huiusmodi gradum profanus temerator aspiret, satis illi sit postulanti veniam concedi. qua conscientia absoluat reum, qui se peccata sua scit populo teste confessum? quis enim quem paulò antè iacẽtemiacentem viderat veneretur Antistitem? perferens memorandi criminis labem non habet lucidam sacerdotij dignitatem. Hactenus Hormisda, summus ecclesiæ Catholicæ Præsul. Nec poterat solennis pœnitentia iniungi, nisi causa grauissimi, & admodum publici criminis. Nec clericis olim, cùm ea in vsu erat, iure potuit etiam ab Episcopo infligi cuiuscunque reatus causa, quemadmodum in præcitatis Canonibus constat, maximè in dicto capit. in capite. & c. confirmandum. cap. illud. capit. alienum. 50. distinct. sub qua ad hanc rem oportet expendere text. in capit. placuit.
1

SVMMARIVM.

  • 1 Suspensus ab officio, per quam actum irregularis efficiatur, si in eo ministrauerit.
  • 2 Suspensio facit ministrantem irregularem, quando à iure vel ab homine fit propter delictum quo ad se, & quo ad alios in foro exteriori.
  • 3 Suspensus ob corporis vitium, etiam si celebret, non est irregularis.
  • 4 Suspensus ex eo, quòd ante legitimam ætatẽætatem promotus fuerit, non est irregularis, etsi in officio ministret.
  • 5 Publicus peccator, an sit irregularis, si celebret, & quid de notorio concubinario.
  • 6 Sodomita an sit irregularis, si ante dispensationem celebrauerit.
  • 7 Simoniæ crimen, an efficiat quem ipso iure suspensum, ita vt celebrans sit irregularis.
§. PRIMVS.
QVinto loco ea est tractanda irregularitas, quæ à suspensione deducitur. Iuris sanè Pontificij regula illud palàm probat, quòd suspensus
1
ab officio, si eius ministerium exequatur, aut in eo ministret, est irregularis. c. 1. de re iud. c. 1. de sentent. excom. in 6. quibus in locis adeò manifestè probatur hæc conclusio, vt nulla indigeat vlteriùs probatione: imò potiùs oporteat ipsam explicare aliquot propositis, quæ necessaria sunt ad eius intellectum, multa enim requiruntur, vt suspensus ab officio, in eodem ministrans irregularis efficiatur. Primùm equidẽequidem exigitur, quòd sit suspensus ab aliquo actu ordinis ecclesiastici, quem habet, sicuti cōstatconstat in c. is qui. de sent. excom. in 6. ibi, celebrat. & in c. is cui. eod. tit. ibi, in suo officio. atq;atque ita in specie notātnotant Inno. in d. c. 1. de sent. excom. lib. 6. & alij plures, quorum nos mentionem fecimus in c. alma mater. de sent. excom. 2. par. §. 2. num. 3. is igitur, qui aliquem actum ordinis ecclesiastici, à quo fuerit suspensus, egerit, irregularis est, nec ab alio quàm Rom. Pont. poterit dispẽsationemdispensationem obtinere, vnde multa in specie possunt adnotari.
Primum hinc constat, nec laicum, nec fœminam esse irregularem ex alicuius ecclesiastici officij actione, tametsi suspẽsiosuspensio ab officio præmittatur. Fœmina enim capax non est ordinis ecclesiastici: Laicus verò eodem omnino caret, & ideò verè non potest in hoc casu constitui irregularitas, quemadmodum ex prænotata conclusione deducitur.
Secundum colligitur ab eadẽeadem regula, quòd episcopus à pontificalibus suspensus, licet cum eis celebret, non erit irregularis. Quia pontificalia non pertinent ad substantiam alicuius ordinis ecclesiastici: sic sanè ferè omnes fatentur, qui præmissam regulam admiserunt.
Tertiò inde apparet, suspensum à collatione sacramentorum, non esse irregularem, si ea contulerit ea forma & solennitate, quibus laicus potuisset conferre, nempe si baptizaret aliquem secundum ritum, quo laici quandoque solent, & possent baptizare, secundum Innoc. in d. c. 1. de sentent. excom. in 6. quasi secùs sit eo casu, quo clericus suspensus à collatione sacramentorũsacramentorum, solenniter eo modo quo presbyteri solent baptizare, sacramentum baptismi contulerit, quod Henr. in c. vlt. de cler. excom. ministr. ad finem. Nicolaus Plouius de irregularit. regul. 48. adnotarunt.
Quartò, ex præscripta regula infertur, suspensum à perceptione sacramentorũsacramentorum, non esse irregularem, etiam si sacramẽtasacramenta percipat. Perceptio enim sacramentorum non pertinet speciali iure ad aliquem actum ordinis ecclesiastici, siquidem & laicis competit: idcircò irregularitas minimè contrahitur. Quod communi omnium sententia definitum extat.
Quintò, deducitur vera ratio decisionis expressæ in c. si celebrat. de cleric. excom. mi. cuius parte prima responsum est, excommunicatum minori excommunicatione, irregularem non esse, quamuis celebret missarum solẽniasolennia, & sit suspensus à perceptione sacramentorum. Nam hæc passiua perceptio sacramentorum non pertinet ad aliquem ordinem ecclesiasticum, secundum Abb. col. 1. & Henric. 5. in d. c. si celebrat. Non enim diffiteor, presbyterum minori excommunicatione affectum, dum is suspensus est à perceptione sacramentorum, suspensum itidem esse à celebratione missarũmissarum, cùm is actus non possit fieri absq;absque perceptione sacramentorum, atq;atque ideò grauiter peccat excommunicatus minori excommunicatione, si celebret: irregularis tamen non est, quia isthæc suspensio generalis est à perceptione sacramentorum, quatenus ea communis est clericis & laicis. Non erit idem in eo, cui est interdictus ecclesiæ ingressus: siquidem huic est interdictus actus, pertinens ad ordinẽordinem ecclesiasticum, intra ecclesiam tamen exercẽdusexercendus, qua ratione irregularis hic censetur, si intra ecclesiam celebrauerit, aliáue officia diuina peregerit. cap. is cui. de sentent. excomm. in 6. tametsi Inno. in dicto capit. 1. eod. tit. asseuerauerit, in hoc casu nullam constitui irregularitatem, quod falsum est.
Secundò, est & illud obseruandum, quòd vt suspensus efficiatur irregularis per actionem, à qua suspenditur,
2
non est satis sufficiens suspensio, quæ à solo Deo fit, propter peccatum mortale. cap. vlt. de vita & honest. cleric. quia hæc suspensio fit quo ad ipsum suspensum, nec item sufficit suspensio, quæ fit à sacerdote confessario in animæ iudicio, quod Innocent. tenet in dicto capitul. si celebrat. & Gonsalus à Villadiego, de irregular. col. 8. sed est necessariũnecessarium, quòd suspensio fuerit à iure, vel ab homine | iudice in exteriori foro propter delictũdelictum, quo ad se, & quo ad alios inflicta, sicuti idem Inno. Ioann. Andr. & omnes expressim tenent in dicto capit. si celebrat. vbi Panormit. præ cæteris, & Dec. consil. 141. ad fin. Hæc autem conclusio apparebit euidentiùs ex his, quæ statim ab ea deducemus.
Primum probatur ex hoc, suspensum ab officio, & actu ordinis Ecclesiastici,
3
etiam à iure propter corporis vitium, non ob crimen minimè effici irregularem, si celebret missarum solennia, nec contrahere nouam irregularitatem ob actionem istam, sed tantùm eam, qua ob vitium corporis fuerat affectus, quod plurimum refert. notant in specie Panormit. in dicto capitul. si celebrat. & Gonsalus à Villadiego, de irregularit. capit. de suspensione. colum. 2. quo in loco idem scribit de eo, qui suspensus est ex eo, quòd cùm esset illegitimè natus, ordines susceperit. Et hoc ipsum ipse deducit ab ea opinione, quam communiter post Innocent. probant Doctores in dicto capit. si celebrat. Igitur licet corpore vitiati, nec illegitimi nequaquam possint sacris ordinibus insigniri, tamen si nihilominus ad eos promoti ministrauerint in eisdem, nouam non contrahunt irregularitatem. Idem notat Dominic. in cap. Apostolica. 56. distinctio. & est communis opinio, secundum Rauennam in Alphabeto Aureo, fol. 186. col. 2.
Secundò, hinc definiri poterit quæstio illa, qua solet disputari, an sacris ordinibus ante legitimam ætatem insignitus, irregularis efficiatur in eisdem ordinibus ministrans, eorumq́;eorumque vsum exercens? Cui quidem quæstioni præmittendum est, quòd nemo potest sacros suscipere ordines ante legitimam ætatẽætatem iure Pontificio definitam, præsertim in Clem. generalẽgeneralem. de æta. & qualit. vbi gl. in verb. obseruantiam, asserit,
4
promotum ad sacros ordines ante legitimam ætatem, non posse ordines eosdem exercere, donec ætas legitima accesserit, qua quidem accedente, cessat impedimentum: & ideò poterit hic in ordinibus susceptis ministrare. Quod probatur in cap. vel non est compos. de tempo. ordinat. notat Ioan. de Imol. in d. Clem. generalem. nu. 8. Henr. in c. consultationi. col. 4. de temp. ordin. Arch. & Præp. in c. placuit. 76. dist. & est communis opinio in dicto capitul. vel non est compos. Nec tamen ordinatus ante legitimam ætatem est ipso iure suspensus, sed suspendendus. text. optimus in dicto capitulo, vel non est compos. quem ita intellexerunt Archid. Card. à Turre Cremata, & Præpo. in dicto capitul. placuit. Henric. in dicto capitul. consultationi. colum. 4. Albert. Trotius, de vero & perfect. cler. lib. 2. capit. 17. Florent. 3. part. titul. 14. cap. 16. §. 15. quorum opinio communis est, vt asserunt Card. in dicto capitul. vel non est compos, ad finem. Præpos. in dicto capitul. placuit. & Gonsalus à Villadiego, de irregularitat. capit. de suspensione, colum. 2. tametsi non desint, qui expressim tenuerint, hunc ita ad ordines promotum ipso iure suspensum esse ante legitimam ætatem, vtcunque tamen sit, si communem sequamur in hoc intellectum, constabit apertius, celebrātemcelebrantem ante legitimam ætatem, aut in ordinibus sacris ministrantem, non esse irregularem: cùm hoc in casu minimè contingat suspensio iuris, nec hominis. Quòd si quis defendere maluerit, ante legitimam ætatem suspensum esse quem ipso iure, tunc adhuc iure probabilius est, celebrantem non esse irregularem. Quia hæc suspensio non ob crimen, sed ob defectum statuta est à iure. Sic sanè tenuerunt Paulus & Cardin. quæst. 5. & 6. in dicta Clemen. generalem. Albertus Trotius in dicto c. 17. Card. in dict. cap. si celebrat. Dom. in capitul. eos. de tempor. ordinat. in 6. Gonsalus à Villadiego in dicto tract. de irregularit. cap. de suspensione. colum. 2. & est communis opinio, vt asserit Florent. 3. part. tit. 28. capit. 1. §. 1. colum. 2. quam & ipse sequitur eadem. 3. part. titul. 14. cap. 16. §. 15. Hodie tamen extat constitutio extrauagans Pij secundi, nondum typis excusa, qua cautum est, promotum ad sacros ordines ante legitimam ætatem, aut ab alienis Episcopis absque literis dimissorijs, vel extra tempora ipso iure suspensum esse, etsi in eisdem ordinibus ministrauerit, irregularem, cum quo solus Papa dispensare valeat. Huius constitutionis meminere Gonsalus in dicto capit. de suspensione. colum. 3. Syluest. in verb. irregularitas. §. 10. regula, cancellariæ Clementis septimi. 22. Ioan. Bernard. in practica criminali. cap. 22. & eam transcribit Petrus Rebuffus in tractat. de beneficijs, secunda parte, tit. de clericis, ad sacros ordines malè promotis. gloss. 4. quam ob rem cauere debent, qui ante legitimam ætatem, aut extra tempora iure statuta fuerint sacris ordinibus donati, ne in eisdem absque dispensatione ministrent. is verò qui bona fide celebraret, putans id sibi licere, fortassis non foret censendus irregularis: sicuti optimè tradit egregius vir Martinus Azpilcueta, in repet. capit. accepta. de restitutione spoliato. oppo. 8. nume. 34. hoc ipsum intelligens, quo ad forum interius & exterius, modò id factum fuerit probabili ignorantia, atq;atque ita ipse præcitatam extrauagantem constitutionem interpretatur ex his, quæ in simili voluerunt glo. in cap. solet. de sentent. excom. in 6. in glo. penul. & Card. in Clem. 1. de priuileg. quæst. 38.
Tertiò ab eadem ratione deducitur, non esse irregularem, publicum, aut manifestum peccatorem,
5
etiam si ante pœnitentiam publicè in sacris ordinibus ministrauerit. is enim est suspensus quo ad se, non quo ad alios, quod notant præter alios Henric. colum. 6. & Cardinal. colum. 2. in dicto capitul. si celebrat. de | cleric. excom. ministra. Socinus in capitul. ad audientiam. de homicid. numer. 23. qui & ibi probat primam huius quæstionis illationem, sic etenim est intelligendus text. in capit. vlt. de temporibus ordinat. sunt tamen qui ab hac tertia illatione excipiant notorium concubinarium, ita eo vitio oppressum, vt nulla valeat excusatione ipsum crimen celare, quasi hic sit ipso iure ante pœnitentiam suspensus, quo ad se, & quo ad alios, textus in capitul. si qui sunt. 85. distinctione. & capit. præter. 32. distinctione. Eaq́ue ratione si ante pœnitentiam hic celebrauerit missarum solennia, nouam contrahit irregularitatem à solo Papa delebilem. Huius sententiæ auctores sunt Panormitanus in capit. vestra. columna 4. de cohabitatione clericorum & mulierum. Chosmas in pragmatica sanctione, titulo de concubinarijs, in verbo, inhabiles. Aluarus Pelagius de planctu ecclesiæ, folio 27. colum. 4. Et Syluester in summa, in verb. concubinarijs. §. 4. Gonsalus à Villadiego, de irregularitate, capit. de suspensione, columna 3. Abulensis Episcopus in tractatu, de concubinarijs clericis, conclusione 7. & Petrus Rebuffus in concordatis, titulo, de publicis concubinarijs, in principio. Guido Papæ, quæstione 558. Florent. in 3. parte, titulo 27. capit. 3. Ioannes Bernar. Diaz de Luco, Episcopus Callagurritanus in Practica criminali Canonica. cap. 73. Paludanus in 4. sentent. distinct. 27. quæst. 4. colum. 2. Hostiens. in dicto capitul. si celebrat. Et Bermondus in tract. de concubinarijs, pagin. 270. qui asseuerat, hanc opinionem communem esse. Quibus suffragatur textus in capitulo vltim. de cohabitatione clerico. & mulierum. quo manifestè constat, hunc notorium fornicatorem suspensum esse ipso iure, quo ad se, & quo ad alios. Fit igitur eum irregularem esse, si ea suspensione extante diuinis officijs operam dederit. His accedit Gratiani sententia, in dicto capitul. præter. §. prohibentur. qua probatur, Clericum notoriè concubinarum suspensum esse, & censeri ipso iure, quo ad se, & quo ad alios. Vnde & irregularis erit: Nam & Hostien. in capitul. tanta. de simonia, scribit, clericum propter aliquod crimen suspensum, quo ad se, & quo ad alios, irregularem esse, si nondum ea suspensione sublata proprio fuerit vsus officio. Idem tenet Archidiac. in c. 1. de re iudic. lib. 6. Idem notant Henricus in dicto capit. si celebrat. col. penult. Ioan. in summa confess. lib. 3. titul. 29. quæst. 5. contrariam equidem opinionem iure veriorem esse censent Innocent. & Ioan. And. in dicto capit. si celebrat. Cardin. in cap. vestra. & capit. quæsitum. de cohab. cleric. & mulier. Speculat. tit. de dispensatione. §. iuxta propositionis. num. 20. Ioan. de Imola, in cap. 1. col. 4. de iudic. Nicola. Plouius de irregularitate, regul. 41. Archidiac. in capit. præter. §. ad hæc verò. 32. distinct. Martinus Azpilcueta in capit. si quando. de rescript. columna 53. Qui tamen fatetur præcedentem, ac priorem sententiam communem esse. Sed & opinio Innocentij ex eo quibusdam placet, quòd irregularitas minimè contrahatur nisi in casibus iure expressis, quod non semel probauimus: nullibi autem in iure decisum est, publicum fornicatorem irregularem esse, si diuina officia celebrauerit. Dices statim, rationem istam tolli, quia fornicator notorius suspensus est ipso iure, quo ad se, & quo ad alios, suspensum autem irregularem esse, si suspensionis tempore celebrauerit. capit. 1. de re iud. in 6. & cap. 1. de sent. excom. eod. lib. tunc sanè respondetur, hoc verum esse de suspensione, quæ directè à iure indicta est propter delictum in eius pœnam, non de ea, quæ ratione cuiusdācuiusdam honestatis ab ipso Canone fit potius ob decorem, quàm in pœnam directam criminis, & ipsius delinquentis, sicuti paulò antè diximus de corpore vitiatis, & de illegitimis. Ego quidem, & si videam priorem opinionem pluribus placuisse: nam & eam tenent Anania columna 1. & Felin. 2. in cap. cùm dilectus. de accusat. & Anton. numero 32. in c. 1. de iudic. atque eam fore intelligendam, vbi publicus concubinarius diuinis se immiscuerit eo tempore, quo publicè in eodem versatur vitio, non aliàs: quemadmodum intellexere Cald. in d. capit. si celebrat. & Præpos. in d. cap. præter. §. ad hoc. num. 15. 32. dist. idemq́ue à plerisque eiusdem assertionis autoribus deducitur, quicquid alij senserint, adhuc censeo duram esse nimis hanc communem conclusionem, nec auderem secundum eam iudicare quenquam irregularem esse, tametsi consulerem, vt absolutio, aut dispensatio impetraretur à Romano Pontifice. Illud tamen fateor, suspensum ab homine, vel à iure in pœnam directādirectam & propriam, etiam ad tempus certum, vel donec pœniteat, irregularem esse, si tempore suspensionis diuinis rebus operam dederit, quod visum est Innocentio, Ioan. Andreæ, Host. Henric. col. 4. & alijs in d. capit. si celebrat. Speculat. in d. §. iuxta propositionis. num. 21. vers. crassa autem. ac Socin. in dicto cap. ad audientiam. de homicid. nu. 24. quorum opinio, ni fallor, magis communis est, licet quidam contrariam probare conentur. Sunt verò & aliquot crimina, quorum authores iure Pontificio, etiam peracta pœnitentia, etiam occulti, suspensi sunt ab exequutione officij, & ordinis ecclesiastici, in quibus planè seruanda est regula tex. in c. 1. de re iud. &c. 1. de sent. excom. in 6. de his etenim traditur in c. vlt. de tempo. ordin. & in c. nisi cùm pridem. de renunciat.
Solet deniq;denique controuerti de sodomita
6
nefandi criminis reo, an is sit ipso iure suspensus ab ordinis ecclesiastici exequutione, adeò vt interim in eodem ordine ministrans sit irregularis, iuxta cap. 1. de re iud. in 6. & profectò re|ceptum est, sodomitam adhuc occultum, etiam peracta pœnitentia suspensum esse ab exequutione ordinis, & ideò interim celebrantem irregularem esse, ea quidem irregularitate, quæ à solo Papa delebilis sit: quẽadmodumquemadmodum Antoni. & alij notarunt ex c. nisi cùm pridem. §. 1. de renunciat. & in c. vlt. de temporib. ordina. in specie Bellenzinus in apostillis ad Panor. in c. clerici. de excessib. prælat. Speculat. in d. §. iuxta propositionis, num. 17. Hostien. & Ioan. Andre. in d. c. nisi cùm pridem. §. 1. Archid. Domi. & Præp. in c. de his. in 2. 50. dist. Mari. Socin. in d. c. ad audientiam. nu. 27. quam opinionem asseuerans communem esse defendit Cęsar Lamberti. in tract. de iure patron. 1. part. 2. lib. q. 9. art. 18. nu. 4. & licet Aret. in c. cùm non ab homine, de iud. nu. 90. contrarium probare conetur, nec possit omninò ex iuris rigore defendi communis sententia: cùm nullus sit iuris Pontificij locus, qui hāchanc irregularitatem induxerit, attamen propter tanti criminis grauitatem tuenda est ea opinio, quę tot doctissimorum virorum auctoritatem habet. Nam & eam sequitur Bertachinus in tract. de episco. 1. part. 2. lib. 30. q. idcircò Rebuff. in tract. de pacif. poss. nu. 208. censet, sodomitam non posse eligi ad ecclesiasticum beneficiũbeneficium, nec validam esse collationẽcollationem beneficij eidem factam, quod & Lamberti. in d. art. 18. latiùs probare conatus est, quibus multa patrocinantur, quæ de huius nefandi criminis grauitate traduntur, præsertim à S. Thoma 2. 2. quæst. 154. arti. 11. c. vsus. c. adulterij. 32. q. 7. l. cùm vir nubit in fœminam, viros paritura quid cupiatur. C. de adul. c. infames. 3. q. 7. l. 1. §. remouet. ff. de postulan. Auth. vt non luxurientur contra naturam. collat. 6. §. 2. Inst. de pub. iudic. in Archiepiscopatu. de raptorib. c. vt clericorũclericorum. de vita & honesta. cleric. l. 2. tit. 21. part. 7. l. 2. tit. 9. lib. 4. fori. pragmatica Regum Catholicorum Fernandi, & Elysabeth. l. 85. Lambertinus multa tradit in d. art. 18. & Matthæus Afflictus in constitut. Neapo. libr. 3. Rubr. 42. num. 10. nos item aliquot adduximus in Epitome ad 4. Decret. 2. part. capitul. 7. §. 5. numer. 6. Paulus Parisius consil. 163. lib. 4. Lucas de Penna in l. 3. colum. 3. C. de exactor. & exceptori. libro 12. text. optimus in d. c. Clerici. de excess. prælat. ad hæc & Valerius Maximus libro 6. capite 1. de pudicitia, quædam veterum exempla commemorat de huius sceleris punitione. Maximè laudat C. Marij Imperatoris disciplinam, cuius & Quintilianus meminit in declamatione, cui titulum fecit, Miles Marianus, & Plutarchus in Mario, alia itidem refert Aymarus Riuallius libr. 3. historiæ Iuris ciuilis. c. de lege Scatinia. quæ lata fuit in huius sceleris Reos: cuius meminit & Tertullianus in libro de monogamia. Huius criminis auctorem non posse facere testamentum, etiam ante accusationem & condemnationem, probare conantur Anastasius Platus inter consilia Barba. consil. vlti. libr. 1. Gulielm. Benedict. in c. Raynutius. de testamen. in verb. mortuo itaque testatore. in 1. nume. 134. Deci. in l. 1. C. de secundis nupt. nume. 8. At Speculat. titul. de instrument. editione. §. compendiosè. vers. 13. asseuerat, sodomitam huius criminis damnatum testari non posse: quasi velit, hunc ante damnationem testari iure posse: sed prior opinio ex eo probatur, quòd sodomita sit ipso iure infamis. dict. l. cùm vir. vbi gl. l. 1. §. remouet. & ibi gl. ff. de postul. c. infames. 3. q. 7. infamis autem ipso iure testari prohibetur. l. is cuius. §. vlti. ff. de testamen. & præterea huius criminis autor ipso iure dominio bonorum priuatur, quod glo. notat in c. cùm secundum leges. de hæreti. in 6. in verbo, naturæ contrarias. quæ confirmatur auctoritate regiæ pragmaticæ sanctionis in d. l. 85. qui verò omnium bonorum, præsentium & futurorum dominio ipso iure priuatus est, testari minimè potest, vt explicat Bald. in Authent. incestas. C. de incest. nupt. quibus tandem rationibus persuaderi poterit ea sententia, quæ dictat, sodomitam, etiam ante condemnationem, testari non posse. Sed & de pœna ignis extat ante Iustinianum elegans constitutio libro 9. Codicis Theodos. tit. 7. in hunc modum, Impp. Valenti. Theodosi. & Arcadi. A. A. A. Orontio Vicario vrb. Rom. Omnes, quibus flagitij vsus est, virile corpus muliebriter constitutum, alieni sexus damnare patientia: nihil enim discretum videtur habere cum fœminis: huiusmodi scelus spectante populo flammæ vindices expiabunt. P. P. in foro Traiani octauo idus Aug. Valentiniano. A. IIII. & Neotherio Coss.
De illo autem, qui simoniæ crimen commiserit
7
itidem dubitatur, an sit ipso iure ab officio suspensus ea suspensione, quæ ipsum efficiat irregularem, si diuinis se immiscuerit, & vbi simonia fuerit in ordine commissa, quoad ipsum, & quoad alios, ipse simoniacus est suspensus ab ordine per simoniam suscepto, & ab alijs ordinibus. text. in c. pręter. §. verùm. 32. distinct. c. reperiuntur. q. 1. c. eos. 81. distin. Innocen. & Doct. in c. tanta. Abb. in c. per tuas. in 2. numero 5. & in cap. de simoniaco. text. in c. si quis. & ibi Panor. de simo. Syluest. verb. suspensio. q. 7. Hostien. in summa, titu. de simonia. §. qua pœna. quorum opinio communis est, nec poterit iure negari: quia in præcitatis locis probatur. atque ideò irregularis erit simoniacus, qui eo tempore nondum sublata suspensione, ordinibus ministrauerit, etiam post pœnitentiam. Quòd si commissa fuerit simonia in beneficio ecclesiastico adquirendo, idq́;idque crimen fuerit notorium & publicum, est simoniacus quo ad seipsum, & quoad alios ipso iure suspensus, secundum Innocentium in d. c. tanta. & Panormita. in c. accusatum, de simonia. idcircò irregularitas ab eo cōtrahiturcontrahitur | per solum Romanum Pontificem delenda, si celebrauerit ante huius criminis peractam pœnitentiam: quod ita visum est Gonsalo à Villadiego de irregularitate, cap. de simoniaco. & plerisque alijs, quorum opinio licet dubia olim potuerit esse, hodie tamen cōstatconstat per extrauagant constitutionem Pauli Vene. de simonia, qua inflicta est ipso iure excommunicatio aduersus simoniacum in beneficio acquirendo. cuius constitutionis ipse memini in reg. peccatum. 2. part. §. 8. num. 7. de reg. iur. in 6. fit igitur, vt simoniacus in acquirendo beneficio, cùm excommunicatus sit, ipso iure irregularis omninò sit, si in ordinibus ante absolutionẽabsolutionem ministrauerit, eaq́;eaque irregularitas à solo Papa delebilis est. c. 1. de re iudi. & c. 1. de sen. excom. in 6. sic etenim sunt intelligenda quæ hoc in dubio solent per Doctores adduci ad huius quæstionis decisionem. Nec mirum hoc cuiquam videri debet, cùm istud crimen grauissimum sit, & in Christiana Republica perniciosum valde.
2

SVMMARIVM.

  • 1 Bigamia quid sit, & vnde originem hæc irregularitas duxerit.
  • 2 Bigamus quis dicatur, & quot modis vitium hoc contrahatur.
  • 3 Bigamus non est qui à seipso vitiatam vxorem duxerit.
  • 4 Romanus Pontifex potest cum bigamo dispensare, non Episcopus.
  • 5 Baptismus an tollat irregularitatem ex bigamia vel homicidio antè contractam.
  • 6 Religionis professio bigamiam non tollit.
  • 7 Neophyti an sint ad ordinis sacramentum admittendi, & ad beneficia ecclesiastica eligendi.
  • 8 Neophytus, an sit recipiendus ad officia secularia, & quid de his, qui genus, ac nomen à Judæorum gente deducunt.
§. SECVNDVS.
EST & inter alias irregularitates non postremus bigamiæ locus: cùm & ea vetustissimis decretis & institutis Iure Pontificio fuerit statuta. Ea verò sic definitur: Bigamia est
1
irregularitas ex defectu sacramenti procedens: quemadmodum Hostiens. & Summa, definiuit, quem alij sequuti sunt, præsertim Ioan. Montaigna in tracta. de irregularita. Bigamiæ. in principio. & probabatur multis, quæ statim tradentur. Sacramenti autem, cuius hîc defectus consideratur, notissima est significatio: siquidem id matrimonium est, de quo nos olim Salmanticæ epitomen in quartum Decretalium concinnauimus, eiusq́ue secunda part. c. 1. ad finem explicuimus, quid matrimonij sacramentum significet perfecta eius significatione. Hæc sanè irregularitas originem ducit à veteris testamenti legibus. Leuitici enim c. 21. scriptum est de sacerdote: scortum, & vile prostibulum non duces vxorem, nec eam, quæ repudiata est à marito. apud Ethnicos, auctore Aulo Gellio, libro Noctium Atticar. capit. 15. flamen, si vxorem amisit, flaminio decedebat, eò quòd non poterat secundam vxorem accipere. Septimius item Tertulianus in lib. de exhortatione ad castitatem inquit: Monogamia apud ethnicos in summo honore est, vt & virginibus legitimè nubentibus vniuira pronuba adhibeatur, & si auspicij initium est. item in quibusdam solennibus, & auspicijs, vt prior sit vniuiræ locus. certè flaminia non nisi vniuira est, quæ flaminia lex est. Nam duo ipsi Pontifici maximo iterare matrimonia non licet, quod monogamiæ gloria est. hæc Tertullianus, qui idem repetit in libr. 1. ad vxorem. & in lib. de monogamia, ad finem. & in lib. de præscriptionibus aduersus hæreticos. idem & diuus Hieronymus in Epistola ad Gerontiam de monogamia ita scribit: flamen vnius vxoris ad sacerdotium admittitur: flaminia quoque vnius mariti eligitur vxor. ad Tauri Aegyptij sacra semel maritus adsumitur. hæc Hieronymus. cuius ex nouioribus meminit Ludouic. Cælius lib. lectio. antiq. 15. capitu. 22. primus autem bigamus Lamech videtur fuisse, Geneseos capitul. 4. quo in loco id adnotauit Nicolaus à Lyra. hoc ipsum testatur Tertullianus in lib. de exhortatione ad Castitatem. Pausanias itidem commemorat, Gorgophonem Persei filiam omnium primam mortuo priore cōiugeconiuge Oebalo nupsisse, atque initium dedisse secundis nuptijs. sed & post legem Euangelicam statim bigamia ab Apostolis instituta fuit, quòd sacris ordinibus, & officijs esset impedimento. Nam ad Timotheum Paulus capitu. 3. inquit: Oportet enim Episcopum irreprehensibilem esse: vnius vxoris virum. idem & in canonibus Apostolorum probatur, capitu. 18. Multis autem modis bigamia contrahitur, quorum mentionem hîc subijciemus, exponentes quid in eorum quolibet considerandum sit. de quibus & Regia lex tractat. l. 13. titulo 8. part. 7.
Primò is est verè bigamus,
2
qui secundas contraxit nuptias, cæteri autem impropriè, & ad similitudinem quandam bigami censentur. glos. communiter recepta in capi. 2. de bigamis, probatur in c. 1. & c. debitum. de biga. c. vnius. c. Acutius. capit. deinde. 26. distinctio. atque idem erit siue quis duas vxores legitimas diuersis temporibus habuerit, siue illegitimam earum alteram eodem tempore. c. nuper. de bigam. quo in loco communis omnium sententia hoc ipsum asserit: est tamen necessarium ad contrahendum hoc bigamiæ vitium in vniuersum, quòd carnalis cōmistiocommistio | intercedat. tex. optimus in d. c. nuper. gl. communis in c. vnico. de cler. coniug. in 6. Doct. in 4. senten. distinct. 27.
Secundò bigamus item censetur, qui viduam in vxorem adhuc primam acceperit, & cognouerit carnali commistione. text. in c. si quis viduam. 50. dist. ex synodis orientalibus, quas Martinus Bracharensis Episcopus compilauit tempore Honorij Papæ primi, easq́ue Lucensi Episcopo nuncupauit: earum enim c. 16. continetur, quod à Gratiano in d. c. si quis viduam, exponitur. Idem tradit, & respondet Innocentius Papa primus in epistola 2. ad Victritium Rothomagensem Episcopum c. 5. c. si quis viduam. in 1. 34. distinct. cuius pars prior deducitur ex d. c. 5. posterior autem ex capit. 6. eiusdem epistolæ. est & ad hoc Canon decimusoctauus Apostolorum, à quo Gratianus adsumpsit cap. si quis viduam. in 234. distinct. vbi idem traditur de eo, qui fœminam ab alio repudiatam vxorem duxerit. quod & Hieronymus probat ad Fabiolam de veste sacerdotali. capit. vidua. 34. distinctio. Nec refert quo ad irregularitatem ex bigamia contrahendam, quòd matrimonium sit iure validum, vel nullum: satis equidem est ipse coniugalis affectus: quemadmodum probatur in c. vltimo, & in cap. nuper. de bigamis. ex quibus Doctor. ibi, & in distinctione 27. quarti Sententiarum, ita plenè frequentissimo omnium consensu adnotarunt. Illud tamẽtamen exigitur, quòd hæc vidua, aut repudiata, cognita fuerit à priori viro, secundum communem sentẽtiamsententiam eorum, quos modò citaui, & statim in hoc tractatu quo ad bigamiæ vitium citabo. vnde infertur verus intellectus ad text. in c. quotquot. 27. q. 1. ex synodo Anchyritana. cap. decimooctauo. ex quo notauit Speculat. titul. de dispensatione. §. iuxta. versic. contrahitur, bigamum esse Clericum, vel monachum, qui cum virgine matrimonium impediente sacro ordine, aut professione, nullum contraxerit. etenim licet hic, vt bigamus puniatur, minimè tamen bigamus est, nec verus, nec fictus, aut interpretatiuus. tex. optimus in c. sanè. in 2. de cleri. coniugat. qua ratione quamuis solus Papa dispenset circa bigamiæ irregularitatem, tamen in hac specie Episcopus dispensabit, etiāetiam quo ad maiores ordines suscipiendos. notat Syluest. in verb. bigamus. §. 7. & sensit Montaigna in trac. de bigamis, quæstione 4. idem docet Panorm. in cap. 1. & 2. ne cleri. vel vouent. & tamen cùm dispensatio necessaria sit, vt probatur in dicto capit. 1. visum fuit quibusdam, hunc bigamum esse saltem quadam similitudine, quod explicat Palud. in 4. sententiarum, distinct. 27. quęstione 4. columna 4.
Tertiò is bigamus est, qui etiam vnicam vxorem habuerit, corruptam tamen, non virginem. c. debitum. vbi Card. & Doct. de biga. c. 1. de Clericis coniug. in 6. c. curandum. c. si quis de Laicis. 34. dist. quod adeò verum est, vt idem vitium locum habeat, si quis inscius, & ignorans corruptam vxorem duxerit: sicuti probatur in d. c. curādumcurandum. & est communis opinio, quam sequuntur Card. in Clem. cùm ex eo. colum. 1. de sentent. excom. & Henri. in c. 1. col. 3. de biga. text. in c. qui in aliquo. 51. distin. idem eritsi quis matrimonium, quod nullum est, cum fœmina corrupta contraxerit: adhuc enim bigamus censetur. tex. in d. c. vlt. de bigamis. vbi communis omnium sententia hoc ipsum probat. Quid autẽautem de eo qui fœminam
3
corruptam, ab eodem tamẽtamen stupro vitiatam in vxorem duxerit? sunt enim qui censent, & hunc bigamum esse. huius sententiæ auctores sunt Host. Ioan. And. Anch. Anto. & Imol. in c. sanè. de cler. coniug. quorum opinio profectò falsa est. Nec enim hæc fœmina diuisit carnem suam in plures, cùm ab vno tantùm fuerit cognita. c. debitum. idcircò virginem dicitur accepisse in vxorem, qui à seipso corruptam, & stupro vitiatam vxorem duxit: siquidem per matrimonium subsequens, præcedens vitium omninò purgatur. c. tātatanta. qui filij sint legi. atq;atque ita in hac quæstione opinionem istam tenent gl. in c. qualis. 30. q. 5. & in c. sanè. in 1. de cleric. coniu. & c. vnico, de cler. coniugat. in 6. glos. & communis in d. c. debitum. Abb. in d. c. sanè. Ant. & Ancha. sibi contrarij in d. c. tanta. Ioan. Andr. Domi. & Franc. d. c. vnico. S. Thomas in 4. senten. distin. 27. q. 3. Floren. 3. part. tit. 28. c. 3. Syluest. in verbo, bigamus. in princ. Angel. quæst. 5. Capella Tholosa. 219. & 254. & vtrobique Aufrerius. Archid. in cap. nemo. 32. dist. vbi Domi. fatetur, hanc opinionem esse communem: idem asseuerant Cardin. in d. c. sanè. Henri. in c. 1. de biga. colum. 4. Imola in d. c. sanè. Gonsalus à Villadiego in tracta. de irregularita. q. de bigamia. Ioan. Montaigna in tract. de bigamia. q. 6. & Alber. Trot. lib. 2. de vero & perf. cler. c. 11. num. 3. Ioan. in Summa confess. lib. 3. tit. 3. q. 5. probaturq́ue veritas huius sententiæ ex his, quæ statim explicabimus ad rationem huius irregularitatis.
Quartò, bigamię vitium cōtrahiturcontrahitur ab eo, qui etsi vnicam, & virginem vxorem habuerit, eam tamen post adulteriũadulterium ab ea cōmissumcommissum carnali cōiunctioneconiunctione cognouerit, etiam adulterij ignorans. c. si quis vxorem. 34. dist. & c. seq. notant Abb. Ana & Doct. in c. 3. de adul. quorum opinio cōmuniscommunis est, & obtinet, etiamsi ex pręcepto ecclesiæ adulteram vxorem inuitus cognouerit. Hosti. in summa de bigamis. q. 9. S. Thom. Palud. & alij in 4. sent. dist. 27. q. 4. Florent. in d. c. 3. glos. in d. c. si cuius vxorem. & ibi Doct. Capella Tolosana 255. Aufre. in Clem. 1. de offi. ord. reg. 1. fallen. 8. horũhorum opinio tutior est, secundũsecundum Hen. in d. c. 1. de biga. col. 4. & magis communis, vt asserunt Alber. Trotius in d. c. 11. n. 2. & Syluest. verb. bigamia. q. 1. licet contrariācontrariam tenuerit Inno. in c. inquisitioni. de sent. | excom. & quidam alij, quorum sententiam vltimo loco retulit Ioann. in Summa confessorum, libro 3. titul. 3. c. 9. imò & irregularis est qui adulteram post pœnitentiam sibi reconciliatam cognouerit. Anania in c. 3. de adulter. Felin. in c. ius generale. colum. 6. distin. 1. idem sensit Ancha. consil. 124. & sentiunt omnes, qui proximam opinionem probarunt.
Huius verò irregularitatis plures traduntur rationes, præsertim à gl. in summa. 26. dist. etenim licet matrimonium contractum cum corrupta verum sit sacramentum repræsentans per mutuum consensum coniunctionem Christi & animæ iustæ, non est tamen quo ad significationem omninò perfectum sacramentum: siquidem minimè significat coniunctionem Christi cum vnica, & immaculata sponsa ecclesia. c. acutius. 26. dist. c. debitum. de bigamis. vnde bigamus cùm patiatur defectum quoad significationem in sacramento matrimonij, prohibetur item à sacramento ordinis. deinde pati non debet defectum in sacramento, qui sacramenta ministraturus est. quibus, & alijs rationibus Iure Pontificio hæc fuit irregularitas instituta: quas equidem rationes tradidere Thomas & reliqui theologi in 4. sententia. distinct. 27. Ioan. in Sum. confesso. dict. titul. 3. quæstione secunda. Hostien. & alij Canonistæ paulò antè nominatim citati.
Hinc deducitur & illud dubium, quo quęri solet, quæ sit ratio cur vxor corrupta efficiat maritum bigamum, non sic debetur bigamia ex ipsius mariti corruptione, ita quidem, vt licet ipse vir non sit virginitatis laurea tempore matrimonij pręditus, non ex hoc efficiatur irregularis, si virginem vxorem acceperit. & glos. in dict. capit. debitum, de bigamis. tres vel quatuor rationes exponit, quas improbat eleganter S. Thomas in 4. sentent. distinctio. 27. quæst. 3. scribens eam esse veram rationem: quia actus contrahendi, aut contrahentis matrimonium non cadit super seipsum, sed super alterum coniugem: atque ideò vitium corruptionis nullum efficit defectum quoad corruptum, sed quo ad alterum. eandem rationem sequuntur Antonius in dict. cap. debitum. numero 9. Henri. in cap. 1. de bigamis. colum. 4. & Syluest. in verb. bigamus. quæstio. 5. quæ quidem ratio communi omnium consensu probata videtur.
Patet deinde ex prænotatis, manifestam esse quorundāquorundam hæreticorum calumniam, qui Pauli apostoli verba ita acceperunt, vt dicerent ex Pauli testimonio eum esse bigamum, & repelli, qui eodem tempore duas vxores haberet: non autem eum, qui successiuo tempore secundam vxorem legitimè accepit: quasi hic non sit irregularis ex bigamiæ causa. horum impudens error Iuris Pontificij manifesta interpretatione, & ipsius Pauli vero sensu refellitur, quod & præter Canones à me superiùs citatos ostendit Albertus Pighius in controuersia 15. versic. impudens verò calumnia.
Ex his etiam consequitur, Romanum Pontificem
4
posse dispensare, vbi bigamus in susceptis ministret, & ad superiores ordines accedat: cùm hoc vitium, aut impedimentum à Iure humano Pontificio inductum fuerit, tametsi originem habeat hæc institutio à lege diuina veteri, & à gentilium ritu, quam sententiam planè omnium consensus admisit: præsertim S. Thom. in 4. sent. distin. 27. quæst. 3. & inibi alij Doctores, Florent. 3. part. titu. 28. c. 3. gl. & Canonistæ in c. super eo. de bigamis. imò esse hanc opinionem cōmunemcommunem fatetur Ioan. Montaigna in tracta. de bigamia. quæst. 7. quæ itidem obtinet adhuc de potestate ordinaria: quia per legem ipsam naturalem, diuinam, & humanam principi legislatori summo, licet per dispẽsationemdispensationem humanis constitutionibus derogare. idcircò hæc potestas ordinaria est, cùm lege sit data & constituta, non autem absoluta: siquidem in humano principe potestas absoluta tyrannidi potiùs, quàm legitimæ potestati tribuenda est, quod nos alioqui adnotauimus libro 3. Variar. resolut. cap. 6. nume. 8. Qua ratione mihi non placet hac in controuersia quod quidāquidam adnotarunt, maximè Henric. in c. de bigamis. colum. 5. & Ioan. Staphi. de lit. grat. & iusti. col. vlt. asserentes, posse summum Pontificem cum bigamo dispensare ex potestate absoluta, non autem ex potestate ordinaria. Nam, vt modò explicuimus, poterit Papa hac vti dispensatione potestate ordinaria. Non enim est de necessitate præcisa Iuris diuini, qua ad sacramentum ordinis, vt sacramentum sit, characteremq́ue imprimat, quòd ordines suscepturus bigamus non sit. is etenim bigamus etsi non sit ad ordines promouendus, si promotus fuerit, characterem recipit, & ordinis sacramentum. c. quicunq;quicunque. in 2. 50. dist. & c. pœnitens. notant omnes, præsertim Host. in sum. tit. de bigamis. §. vlt. Ant. in d. c. debitum. de biga. Alber. Trotius in d. c. 11. nu. 6. quorum opinio communis est Theologorum & Canonistarum, quam & Ioan. Arboreus probat lib. 2. Theosophiæ. c. 16. solus autẽautem Romanus Pontifex dispensat super hac irregularitate, secundum Inno. & communem in d c. super eo. quibus ea ratio suffragatur, quod bigamiæ irregularitas ab apostolis, & à veterib. vniuersalis ecclesiæ concilijs inducta fuit, & in his non est dispensatio expressim permissa, atq;atque ideò Episcopus minimè poterit dispensari, iuxta communem resolutionem traditam in c. at si Clerici. §. vlt. de iudic. & maximis rationibus comprobatam ab eruditissimo, prudentia & moribus ad modum illustri D. Didaco ab Alaua, Episcopo Abulensi, curiæ Granatensis præside integerrimo in l. 1. de concilijs. c. 2. nu. 2. Sic sanè non posse EpiscopũEpiscopum dispensare in hac specie & irregularitate asserunt omnes paulò antè citati, quo|rum opinionem communem esse fatetur Præpo. in d. c. lector. 50. dist. eandem tenent Ang. in ver. bigamus. Gonsalus à Villadiego de irregularit. q. vlt. Ioan. Montaigna in d. tract. de biga. q. 7. qui & hanc esse cōmunemcommunem asseuerat. sed Cardin. à Turre Crema. in d. c. lector. post Tho. in d. q. 3. & Sylue. in ver. bigamus. q. 7. probare conantur, posse Episcopum dispensare cum bigamo in minorib. ordinibus. Quæ quidem opinio poterit admitti, quoties maxima subsit dispensandi causa. quemadmodum Ludo. Gomezi. opinatur in tract. breuium, num. 20. aut sanè vbi qui bigamiam contraxit, eo tempore merus erat Laicus, hæc etenim irregularitas quoad minores ordines tolli poterit Episcopi dispensatione, secundum Henr. in c. 1. de biga. in fin. Quasi eo autore sit secùs dicendum in eo, qui post clericatum bigamiæ vitium contraxerit, vt cum hoc nec in minoribus possit Episcopus dispensare. hic enim ex hoc amisit omninò Clerici & Ecclesiastici ordinis priuilegium ipso iure. c. vnico, de biga. in 6. & ideò non potest idem ex Episcopi dispensatione recipere. Non inficior hanc opinionẽopinionem Henrici probabilem esse: eam tamen dubiam nimis esse censeo: illud certò sciens, etiam summum Pontificem maxima cum difficultate in hoc bigamiæ vitio dispensare. Quod & post alios Ioan. Staphylæ. fatetur in dict. tract. de liter. gratiæ & iustitiæ. ad finem.
Verùm in hoc de bigamia tractatu est considerandum,
5
homicidium commissum ante baptismum minimè efficere quem irregularem. c. si quis viduam. 50. dist. idq́ue omnes fatentur. At bigamia contracta ante baptismum dubiam efficit disputationem, an ex ea detur irregularitas: aut semel data per baptismum tollatur. Nam diuus Hieronymus in epistola ad Oceanum in ea est sententia, vt existimet, bigamiam ante baptismum cōtingentemcontingentem minimè irregularem quem constituere. Huius opinionem Gratianus retulit in c. 1. 26. distin. eandem tuetur rursus idem Hieronymus super epistolam ad Titum, cap. 1. Glossa ordi. & Nicol. Lyranus 1. ad Timothe. capitul. 3. hoc ipsum probat textus in c. 1. 33. distinct. ex canonibus Apostolorum capit. 17. & defendunt Ioan. Maior in 4. sentent. distinct. 27. quæst. 6. versi. dubitatur. & Iaco. Almain in distinct. 25. quæstion. 1. & Henri. à Gandauo ab eodem, & alijs citatus. Huius opiniōisopinionis ea est ratio, quòd bigamiæ irregularitas Iure humano Pontificio statuta sit, & hoc non ligauerit infideles: igitur irregularis non est qui ante baptismum bigamiam contraxerit. deinde Paulus Apostolus cùm scripsit, Episcopum debere esse vnius vxoris virum, dubio procul de fidelibus iam baptizatis intellexit: idcircò de irregularitate à baptizato cōtractacontracta Apostolus tractat: non de ea, quæ infideli ante baptismum aptari nequit: & præterea constat, per baptismum omnia peccata, etiam mortalia, & actualia tolli, ac dimitti. c. gaudemus. de diuor. cap. deinde. 26. distinct. notat S. Thomas 3. part. q. 68. artic. 3. & 4. & arti. 6. ergo & irregularitas, & si contracta fuerit, cùm sępissimè absque labe & crimine contingat, per baptismum tollitur. in contrariam sententiam itum est à diuo Augustino, qui in lib. de bono coniugali cap. 18. opinatur, irregularem esse eum, qui ante baptismum vnam vxorem habuerit, & ea mortua, aliam post baptismum acceperit. Idem Gratianus refert in c. acutius. 26. dist. quo in loco ad eandem opinionem citat Innocentium primum in epistola 22. ad Ruffum & Eusebium Macedoniæ Episcopos. c. deinde. & in c. penult. diuum Ambrosium, qui lib. 1. de Officijs. c. vlt. eandem sententiam probat, quam S. Thomas & alij sequuntur in 4. senten. dist. 27. q. 3. Canonistæ in d. c. gaudemus. Ioan. Arbor. lib. 2. Theosophiæ c. 16. Iaco. Almain in 4. sent. dist. 33. q. 2. rursus est & ad hoc tex. in c. acutius. 29. q. 3. ex diuo Augustino in d. c. 18. libr. de bono coniugali: cuius sententia recepta est omnium ferè cōsensuconsensu aduersus Hiero. cuius rationibus sic respondendum est, duabus equidem priorib. in hunc modum, quod licet lex Pontificia non afficiat eius vinculo infideles, dum infideles sunt, tamen si ipsi ad catholicācatholicam fidem trāsierinttransierint, & velint sacris ordinib. insigniri, non sunt ad eos admittendi, si habuerint ea vitia, & defectus, qui Iure canonico impedimentũimpedimentum pręstant. Cuius rei exemplũexemplum sit in corpore vitiatis: maximè ꝗaquia in specie, quam Hieron. tractat, bigamia contracta fuit post baptismũbaptismum, cùm iam baptizatus secũdassecundas cōtraxeritcontraxerit nuptias. sic sanè diuus Paulus de baptizatis agit: hi enim, qui nondũnondum Christi fidem susceperunt, non promouentur ad ordines sacros, & tamen baptizatus potest bigamus esse ob matrimonia contracta ante baptismũbaptismum. postremę autẽautem rationi ex eo satisfaciendum est, quod per baptismum tolluntur peccata omnia vi sacramenti, & interiori confessione, saltem Deo facta cum peccatorũpeccatorum pœnitentia, quo ad culpam, & satisfactionẽsatisfactionem offensæ diuinæ, secundum Tho. in d. q. 68. art. 3. & 4. non tamen quo ad forum exterius, nec quo ad iudicialem punitionem, quemadmodum ipse tradidi in lib. 2. Varia. reso. c. 10. nu. 4. nec item tolluntur per baptismum defectus sacramenti, quos ipse infidelis patiebatur: nẽpenempe in contractu coniugali, cuius causa carnem suam in plures diuiserit. Nam & apud infideles matrimonium est legit imum cōsensuconsensu quidem: imò & id dici poterit sacramentũsacramentum habitu, licet non actu, cùm absq;absque fide sacramentum ratum contingere non possit. c. quātoquanto. & d. c. gaudemus. de diuor. quorum intellectum & nos explicuimus in Epitome ad 4. decret. 2. part. c. 1. §. vnico. num. 4. Nec opinioni Augustini obstat tex. in d. c. si quis viduam. & c. 1. 33. distin. siquidem inibi probatur, bigamiam post baptismum | contingentem efficere quem irregularem, non tamen negatur, quòd idem non sit, si ante baptismum ea contigerit. Quibus tandem fit, opinionem Aug. magis receptam esse, & Innocen. Papæ auctoritate probatam fuisse.
Superest tamen adhuc scrupulus quidam, qui malè iuris vtriusque Doctores torquet. HorũHorum etenim quidam censet, irregularitatem ex homicidio ante baptismum procedentem, tunc per Baptismum tolli, cùm homicidium acciderit cum peccato, quasi in hac specie irregularitas tollatur, vt cōsequensconsequens peccato, quod tollitur per baptismum: secùs autem dicẽdumdicendum sit, vbi homicidium contigerit absque peccato, vt in iudice: eo siquidem casu irregularitas non tollitur per baptismum, quemadmodum probant gl. in d. c. si quis viduam. 50. dist. Arch. Dom. & Præp. gl. Arch. & Præp. post alios in d. c. deinde. 26. dist. Host. Ioan. And. Anto. & Ancha. in d. c. gaudemus. Gonsal. à Villadiego de irregu. c. vlt. regia lex 17. tit. 6. part. 1. contrariam sententiāsententiam defendere conantur. Cald. Abb. Card. & Præpo. in d. c. gaudemus. Innocent. in c. presbyterum. de homi. Henri. in d. c. gaudemus. Palu. in 4. sen. dist. 4. q. 1. Ioan. Minor dist. 27. q. 6. & Iaco. Almain dist. 25. q. 1. & dist. 33. q. 2. Hosti. in sum. tit. de homicidio. §. qua pœna, ver. & hoc Syluest. in verb. irregularitas. q. 28. quorum opinio verior est, & eam rationem habet, quòd irregularitas procedens ab homicidio solum oritur ex horrore illo, quo afficitur is qui iustè, aut iniquè alium occiderit, hîc verò horror per baptismum aboletur: & ideò irregularitas ratione homicidij contingens, siue homicidium sit peccatũpeccatum, siue non, per baptismum aboletur. Non sic in bigamia respondendum erit: nam is defectus minimè per baptismi sacramentum suppletur. Quamobrem posterior sententia magis applaudet, quam fatetur communem esse Syluest. in d. q. 28.
Ingressus autem religionis
6
eam irregularitatem tollit, quæ non procedit à culpa, vel actu ipsius monachi, nempe natalium defectum, non tamen eam, quæ ab actu proprio deducitur, secundum gl. in c. 2. de Aposta. quæ probari videtur auctoritate text. in Auth. de sanctis. episc. §. nullam. & c. vlt. 19. q. 3. quibus constat, ingratitudinis causam quo ad exhæredationem filiorum tolli per ingressum religionis. Qua de re nos aliquot nouiter adnotauimus in c. Raynutius. de testa. in prin. nu. 10. Quidquid tamen sit de ingratorum filiorum Iure, & causis, quo ad præsentem quæstionem illud potiùs obtinet, quod quęcunque irregularitas minimè tollatur per religionis professionem, nisi in casibus iure expressim statutis: tametsi religionis fauore facilior sit dispensatio. quod notat Abb. & Ana. in d. c. 2. Gonsalus in d. q. vlti. & Syluest. in d. q. 18. tradit Socin. in c. ad audientiam. col. vlt. de homicid.
De Neophytis potissimè controuertitur, an hi sint apud sacros ordines, & altaris ministerium admittendi. De clinicis etenim Eusebi. scribit lib. 6. Hist. eccle. c. 33. olim non licuisse Clericum fieri eum, qui in necessitate constitutus, morboq́;morboque grauatus in lecto baptizatus fuisset: qui vulgo Clinicus dicebatur. id verò ea ex causa prohibitum fuit, vt idem Eusebius sensit, quod nondum reliqua, quæ baptismum subsequi solent, essent in hoc solenniter adimpleta, ne Clinicus hic foret chrismatis signaculo consummatus. ex tat verò de his clinicis elegans Diui Cypriani epistola, quæ septima est lib. 4. Neophytum
7
autem appello nouiter in Christiana religione plantatum, qui equidem multis auctoritatibus excluditur ab huius sacramenti ordinis susceptione. Nam & Paulus Apostolus prima ad Timothe. cap. 3. inquit, non Neophytum, ne fortè elatus in superbiam in iudicium incidat, & in laqueum diaboli, hoc est, in arrogantiam, quæ est diaboli ruina: secundum Gratianum in summa 48. dist. Huc pertinet quod scripsit Innocen. Papa primus epistola 12. ad Aurelium, Miserum est, inquit, eum fieri magistrum, qui nec dum didicit esse discipulus. Nicæna item synodus Canone 2. in specie vetuit, neophytum ad Episcopatum vel presbyterium admitti. c. quoniam. 48. dist. idem diuus Gregorius lib. 7. epist. 111. ad Stagrium episcopum. c. vlti. eadem dist. inquit, Sicut Neophytus dicebatur, qui in initio sanctę fidei erat eruditione plantatus, sic modò neophytus habendus est, qui repentè in religionis habitu plantatus ad ambiẽdosambiendos sacros ordines irrepserit. idem Gregor. lib. 8. episto. 23. ad Fortun. Neapolitanum Episcopum scribit, neminem ad religionem conuersum ante bienniũbiennium debere tonsurari. c. monasterijs. 19. q. 3. sed & de neophytis concilium Arelatense secundũsecundum sub Syluestro Papa primo celebratum statuit, eos non esse ad diaconatus, vel sacerdotij officium ordinandos: quod in eiusdẽeiusdem synodi Canone 1. continetur. Idem prohibuit conciliũconcilium Laodicense, celebratũcelebratum sub Liberio Papa. c. 3. apud LaodiceāLaodiceam Phrygiæ vrbem, prouinciale quidẽquidem, sed cōprobatũcomprobatum in sexta synodo generali. Siritius Papa huius nominis primus hoc ipsum ꝓhibetprohibet in epist. 3. ad vniuersos orthodoxos, docens, vt Neophyti sacerdotes non fiant. sic & in Neocæsariensi concilio, c. 12. statutum est, quòd in ægritudine baptizatus ad sacerdotium non admittatur: nulla quidẽquidem alia ex causa, quàm quòd nondum sit satis in fide confirmatus. c. 1. 57. dist. cuius inter eius singularia meminit Ludo. Rom. sing. 416. est & optimus tex. in c. si officia. 59. dist. ex Vrbano Papa, qui respōditrespondit, officia ecclesiastica gradatim danda esse instructis iam admodũadmodum in Christianæ religionis documẽtisdocumentis, quemadmodũquemadmodum & secularia. Officia verò ac munera publica reipublicę secularis non esse danda neophytis, probat tex. iuxt. intellectũintellectum gl. inibi in c. cōstituitconstituit. 17. q. 4. ex | concil. Tolet. 4. c. 63. de Iudæis. etenim id scripsit Gregorius Nonus in c. pen. de Iudæ. idem statutum fuerat in c. cùm sit. eo. tit. c. nulla. 54. dist. ex concil. Toletano tertio, c. 14. quod & in d. c. constituit, expressim traditur, quo in loco idem adĩjcituradijcitur de his, qui ex Iudæis sunt, vt hi apud Christianos officia publica minimè obtineant. Hos glos. intellexit esse Neophytos, quem sensum sequuti sunt Rom in singu. 672. Iason in Rubr. ff. de iusti. & iure. col. 1. qua de relatè disputat Montaluus in l. 2. tit. 3. lib. 4. Fori, contendens non esse Toletanum concilium intelligendum de his, qui ex gente Iudæorum Christi fidem susceperint, quos admitti ad officia secularia non est vetitum, sed de ipsismet Iudæis, & his, qui sunt sub eorum familia. hi etenim non sunt apud Christianos ad munera publica eligendi, ne Christianis præsint: regia lex 3. tit. 24. par. 7. l. 4. tit. 3. lib. 8. ordina. tex. elegans in l. vltim. C. de Iudæ. quæ procedit non tantùm iure ordinario, sed & delegationis ratione, vt nec ex commissione tanquam delegatus alterius possit Iudæus apud Christianos officia publica exercere, sicuti docet Iacob. de Nigris in Rub. de offic. eius cui est mand. iurisd. col. 6. contra Mart. Laudensem ibi. Priuatam verò dignitatem poterit Iudæus obtinere, nempè primogeniũprimogenium familiæ: vt probat Andre. Tiraquel. de primogenijs. q. 66. nu. 40. & seq. Nec oberit text. in l. 3. §. vlt. ff. de decurionib. ex quo constat, Iudæos posse esse decuriones. Nam vel lex illa est correcta, vel tractat de Christianis, quod paulò pòst examinabitur, aut tandem obtinuit in municipio, quod Iudæos incolas, vel gentiles habet, non de eo, quod ChristianorũChristianorum legem obseruat, & eorum Iurisdictioni, ac regimini subditur, & Christi fidẽfidem suscepit. Sed quæritur an Iudæus possit esse Christiani tutor? & Fulgos. ac Martinus Laudensis in Rub. ff. de iustitia & iure, tenẽttenent id fieri posse, text. opt. in l. spadonem. §. iam autem. ff. de excusat. tuto. iam autem Iudęi quoque non Iudæorum tutores erunt, quemadmodum cætera munera subeunt. Namque eos constitutiones solutos esse volunt solis illis rebus, per quas superstitio eorum pollui videatur. Hactenus Modestinus ex Latina Antonij Augustini traductione. Et tamen verius est, quod Iudæus tutor Christiani esse non possit, ne prauis moribus pupillum, & Iudaicis superstitionibus erudiat, atq;atque ita, licèt varijs rationibus, tenet Bart. & Iason in Rub. ff. de iustit. & iure. Roma. in l. pactum. C. de collat. nume. 11. Anania in Rub. de Iudæ. nu. 7. Angel. Aretinus in §. præterea. co. 25. de exceptioni. Feli. in c. cùm sit. col. 1. de Iudæ. Soci. cons. 70. lib. 1. col. 55. & Bertach. de gabellis. 3. par. q. 8. qui, & Ias. in d. Rub. ff. de iust. & iur. intellexere. d. l. 3. §. vltim. secundum primum & vltimum intellectum, quos paulò antè ipse tradidi. Non me latet hac in controuersia plura posse tradi, quæ de Neophytis discernendis à veteribus, seu veteranis Christi militibus passim obuia sunt, nos tamẽtamen aliquot proponemus conclusiones, ad quorundam canonum intellectum.
Prima conclusio. Neophytus is propriè dicitur, qui ex Iudaica lege, aut Mahumetica, vel Ethnica nuper legem Christi professus fuerit, non is, qui ex ipsa natiuitate iam Christi nomen acceperit, genus tamen à Iudęorum gente deducens. hoc probatur ab ipsius dictionis propria significatione, & est communis omnium, quos in hoc tractatu ipse legerim, obseruatio: ita etenim omnes iuris vtriusque Doct. dictionem istam acceperunt, vel ipsius Pauli testimonio, qui non appellat Neophytum eum, qui è gente Iudæorum, iam olim, iam diu legem Christi fuerit professus, alioqui & ipse Paulus Neophytus diceretur, eodemq́;eodemque nomine reliqui apostoli censeri rectè possent. Secunda conclusio. Neophytus non est ad ordines sacros, nec adhuc ad minores prouehendus. Probatur hæc conclusio in præcitatis authoritatibus diui Pauli, ConciliorũConciliorum, & sanctorum Doctorum, quibus satis constat hanc conclusionem veram esse: nam præter alios eam tradidit Ioan. in sum. confes. 51. 3. tit. 14. & Canonistæ in dictis locis paulò antè, per me nominatim adductis. fuit verò olim, & nunc est maximè vtilis hæc prohibitio multis sanè de causis, quæ eam iustissimam efficiunt.
Tertia conclusio. Neophytus quacunque ex lege Christianam legem professus, tunc demum poterit ad sacros ordines, & ecclesiastica beneficia promoueri, cùm Episcopo visum fuerit, eum iam moribus, & Christiana disciplina satis instructum esse, ita quidem, vt iam veteranus Christi miles censeri iustè possit. text. optimus in c. 1. 57. distinct. ex quo Rom. id notauit in singul. 416. Felin. in capitul. cùm sit, de Iudæ. Deci. col. 3. in c. eam te, de rescrip. vbi est tex. secundum hanc conclusionem intelligendus. Nam ibidem Felyn. & Ripa num. 31. fatentur, posse ad ordines & Ecclesiastica beneficia admitti eum, qui non nuper, sed iam diu relicta gentilium, aut iudæorum lege, Christianam & Euangelicam fuerit professus. Sic denique multi fuere olim ad ordines sacros, & ecclesiasticas dignitates admissi, qui à Iudaica vel gentilium lege fidẽfidem Christi susceperint, & tamen ob vitæ, & morũmorum probitatem, atq;atque ideò, quia iam diu Catholicæ religionis institutis fuerant edocti, nomen Neophytorum amiserant. Is siquidem Neophytus non est, qui iam diu Christianam religionem profitetur, vnde non est, nisi fallor, hæc irregularitas quæ ad Neophytos pertinet, alijs omninò similis, cùm non sit expectanda Romani Pontificis dispensatio, sed tantùm sit arbitrio Episcopi considerandum, an sit nouiter conuersus ad fidem, iam dicendus veteranus miles Christianæ religionis, vel ex morum probita|te, & integra legis Euangelicæ instructione, vel ex antiqua, & veteri Christianæ legis professione, quod cautè discernendum erit.
Quarta conclusio. Neophytus
8
paulò antè Christianam religionẽreligionem sacro baptismate professus non est, nec ad secularia officia eligendus, hanc assertionem probat concilium Toleta. in d. capitul. constituit. 17. q. 4. & ibi gl. & Archi. post eos Anania & Feli. in c. cum sit. col. 1. de Iudæ. Iason in Rub. ff. de iust. & iur. col. 1. Roma. in singu. 672. quibus & ea ratio admodum accedit, quòd indecorum sit, veteranis Christi militibus munere publico præfici eum, qui paulò ante Christianam religionem vel idolorum cultu, aut Iudaicis ceremonijs, & superstitionibus insectabatur. Potissimè hęc ipsa conclusio est admittenda, ne in superbiam Neophytus elatus in præcipitium ruat, & diabolica suggestione peior fiat, atque à noua, & vera religione, quæ humilitatẽhumilitatem docet, prorsus abstineat: quinimò & ipse Feli. in dicto capit. cùm sit. & in c. Iudæi, de Iudæ. asseuerat, hunc Neophytum non esse testem idoneum, nec ad testimonium admittendum contra Christianum, citat adhoc text. in c. non potest. 2. quæst. 7. ex Concilio Toletano quarto. c. 62. vbi id minimè probatur. Concilium etenim de eo tractat, qui cùm Iudęus esset, Christianus effectus fuit, & tandem pòst in legem Christi est præuaricatus, non autem de eo Neophyto, qui nouam religionem Catholicè obseruat: vnde mihi non omnino placet hæc Felini sententia: licèt eam sequatur Francis. à Ripa in d. c. eam te. nu. 30. libenterq́ue admonitos esse velim iudices, vt in hac opinione ad praxim recipienda cautissimè, proprio ac discreti viri arbitrio vtantur.
Quinta conclusio. Qui iam diu CatholicāCatholicam fidem relicta falsa religione suscepit, & miles est veteranus militiæ Christianæ, nulla lege prohibetur ad secularia officia eligi & admitti: imò Regia constitutione expressim admittitur. tex. celebris in l. 6. titul. 24. part. 7. cuius meminit latè hanc conclusionem probans Montaluus in d. l. 2. titul. 3. libr. 4. Fori. hoc idem notant Felin. & Ripa in d. capit. eam te. nu. 31. Feli. in d. c. cùm sit. de Iudæ. & licet Regia lex indistinctè admittendos esse censeat ad publica munera eos, qui relicta Iudęorum aut Maurorum lege, Christo nomen dederunt, ipse tamen censeo eam legem esse intelligendam secundum hanc quintam conclusionem, in hoc, qui iam diu legem Christi veteranus profitetur, alioqui indecorum est, quòd apud Christianos præficiatur is in muneribus publicis, qui nuper falsam religionem mordicùs, & animo contumaci obseruauerat.
Sexta conclusio. Satis iure communi constat, nec à beneficijs ecclesiasticis, nec à dignitatibus, nec à sacris ordinibus, nec ab officijs publicis, & secularibus prohiberi eum, qui à tempore natiuitatis, ab ipsa quidem infantiæ ætate Christianus est, tametsi patrem, auum, aut proauum Iudæum, vel Saracenum habuerit. Hic etenim dubio procul Neophytus non est dicendus, secundum propriam huius dictionis significationem, licet vulgò apud Hispanos appelletur Conuersus, aut Marranus. Hinc sanè apparet qualiter sit intelligendum, quod scripsit Io. Staphilæ. de literis gratiæ, & iust. col. vlt. ita enim inquit: Cum Neophytis, qui vulgò dicuntur Marrani, dispensatur ad omnes, & beneficia: dummodò ipsi semper vixerint vt catholici. Nam dispensatio ista necessaria non est in his, de quibus tractat hæc sexta conclusio, vt ipse opinor. Ipsi verò Iudæi, quod paulò antè notauimus, apud Christianos magistratus, & publica munera nequeũtnequeunt obtinere, præsertim ea, quę infamibus cōmitticommitti non possunt. Nam Bar. per tex. in l. vlt. C. de postu. Ana. in Rub. de Iudæ. col. 2. Ias. in Rub. ff. de iust. & iure. col. 1. & And. Tiraq. in tract. de nobili. c. 29. nu. 12. existimant, IudęũIudęum non posse aduocatum esse, cùm infames hoc officium minimè valeant exercere. l. 1. §. ait prætor. in 2. ff. de postu. cap. infames. 3. q. 7. sic & Diuus Augusti. lib. vno adnotationum in Iob. ca. 30. appellat Iudæ orum gentem ignobilem propter Christi occisionem. Quintilianus idem hoc ipsum testatur lib. 3. c. 9. Est, inquit, & conditoribus vrbium infame, contraxisse aliquam perniciosam cæteris gentem, qualis est primus Iudaicæ superstitionis author. His equidem verbis Quintilianus, & si impiè incusauerit Mosen, & eius leges, quæ ad Christi vsq;vsque passionẽpassionem sanctissimæ fuerunt, gentem tamẽtamen Iudæorum infamem apud Romanos fuisse insinuat. Obiter etenim illud est animaduertendum, Iudaicam superstitionẽsuperstitionem apud Quintilianum intelligendam esse Iudæorum legem, quæ superstitio Iudaica appellatur in l. quoniam multi. C. de hæreti. c. Iudæi. 28. q. 1. capi. augurijs. 26. q. 5. l. 3. §. vltim. ff. de decurionibus. & licèt Alciatus libr. 3. dispunctio. capit. 8. libr. 10. C. locum Quintiliani ita intellexerit, vt Christianam religionem à Quintiliano appellari Iudaicam superstitionem contendat, minimè congruit ea inter pretatio ipsi Quintiliano, qui de Christo Iesu nequaquam egerit, cùm is nullam terrenam vrbem condiderit. Quod aduersus Alciatum adnotarunt Anto. August. de excusat. tutor. pagina 367. & Aemilius Ferrettus in præfatione ad Cornelium Tacitum. Nec inficior quandoq;quandoque ab Ethnicis Christianam religionem dictam fuisse superstitionem Iudaicam. Quod satis constat ex Arriano de dictis Epicteti capit. 9. Non tamen ita dicta est à Quintiliano, nec ab Vlpiano in d. l. 3. §. vlti. vt constat ex l. spadonum. §. iam autẽautem & Iudæi. ff. de excusatio. tutor. quo in loco relatio fit ad Vlpiani responsum in d. §. vlt. licèt Accursius id non satis perceperit, vnde communis est | Bar. & omnium consensus, dict. l. 3. §. vlt. abrogatam esse. per l. vlt. C. de Iudæ.
Hæc verò sint satis pro prima huius operis parte, quæ hactenus de irregularitate in genere, & de quibusdam eius speciebus tractauerit, atque ideo secunda subsequitur pars.
Loading...