SEPTIMO igitur solent in Iure
sponsalia dissolui,
† eò, quòd contracta fuerint in minori ætate ex
solo impuberis dissensu: is enim
si dissentiat, sponsalia dissoluuntur, licet verbis de præsenti, re tamen de futuro, ipsa sponsalia sint contracta. verùm hic dissensus ante ætatem perfectam non admittitur, propter ætatis fragilem constantiam: sæpè enim impuberes contraherent, ac sæpè à
contractibus dissentirent. gloss. Card. & Præp.
in c. de illis. in 1. de despons. impube. quamuis
vterque impubes peteret contractus dissolutionem. secundum Præp. ibi. quod probatur
in c. à nobis. eo. tit.
† In contractis verò sponsalibus à duobus impuberibus, is, qui priùs
ad ætatem perfectam peruenit, non tenetur
alium expectare, qui adhuc impubes est: sed
poterit statim contradicere, ac recedere ab
sponsalibus, secundum communem, quam
Abb. & Præp. in d. c. de illis. col. 2. sequuntur. &
probatur:
nānam si hic potest dissentire altero impubere ad pubertatem perueniente, non video, cur modò non possit contradicere, cùm
ipse iam sit ætatis perfectæ, licet glo. in d. c. de
illis. versi. cùm sponsalia. & seq. teneat, hunc
perfectam ætatem adeptum non posse dissentire, donec alter eandem perfectam ætatem
habuerit. Nec
tātùmtantum poterit, imò tenetur statim contradicere, si nolit sponsalibus stare, alioqui postea non poterit. sed erunt illa sponsalia firma, quo ad
effectũeffectum sponsaliorũsponsaliorum, quamuis non, quo ad vim matrimonij. Hosti. col. 2.
Henr. & Præpo. in d. c. de illis. qui hanc asserit
esse
communẽcommunem opinionem. Nec obstat, quòd
secundum hanc communem opinionem nulla videatur
cōstituiconstitui differentia inter vers. si verò, & vers. vltimum. in d. c. de illis. quia constat
manifestũmanifestum discrimen: nam in §. si verò. loquitur text. quando tempore contractus alter erat pubes, & is, qui tempore contractus fuerat impubes, factus pubes, petebat dissolui
sponsalia. at in §. vltim. is, qui tempore
cōtractuscontractus fuit pubes, petebat sponsalia dissolui ante pubertatem alterius, secundum Abb. Præp.
& commu. ibi, quibus suffragatur Reg. l. 8. tit.
1. part. 4. quæ ita illum text. interpretatur. ex
quibus apparet primo casu contradictionem
admittendam esse, non in secundo.
† His adde impuberem sponsalia præstito iuramento
contrahentem ratione ætatis non posse ab his
recedere, sed ille
cōtractuscontractus in vim, & effectum
sponsaliorum firmus est. gloss. quæ singul. est
secundum Abb. ibi in dict. c. de illis. quam &
cæteri Iuris Canonici Interpretes sequuntur,
quod
intelligendũintelligendum est, quando illud iuramentum pręstitum fuit ab impubere, qui tamen
ita erat proximus pubertati, vt intellectum,
ac discretionem haberet: is enim iuramento
se adstringere potest. gloss. Abb. & Doct. in c.
ex literis. in 2. de spons. & probari videtur in l.
fin. §. in eum. ff. de lib. caus. idem Bart. Corne.
& Ias. colum. 4. in Authent. sacramenta puberum. C. si aduers. vendit. dicentes,
† contractum à minore gestum, de Iure tamen inualidum,
iuramẽtoiuramento præstito, validum fore, etiamsi
iuramentum sit præstitum à pupillo, qui tamen erat doli capax. in quo Bart. asserit hanc
opinionem
communẽcommunem esse. idem voluit Abb.
consil. 108. in 2. volu. Deci. in l. pupillum. ff. de
regu. iur. nec me latet gloss. Cynum, & alios in
d. Authenti. sacramenta. contrarium voluisse,
asserentes, non firmari
cōtractumcontractum inualidum
à pupillo, etiam doli capace initum, iuramento ab eo præstito, ex eo, quòd d. Authenti. pubertatem exigat, vt iuramentum firmet contractum Iure inualidum propter ætatis defectum. neque refert, quòd iuramentum valeat
ob discretionem, cùm aliud sit iuramentum
obligare, aliud contractum inualidum ratum
efficere. primo siquidem casu sequitur dandam fore absolutionem, ratione imperfectæ
ætatis, quæ absolutio necessaria est.
nōnon tamen
ex hoc sequitur, ipsum contractum illo iuramento firmari. ita hanc opinionem vltimam
scribit communem esse Alex. in l. quiiurasse.
in princ. ff. de iureiur. & Alciat. qui plures allegat in c. cùm contingat. de iureiur. nu. 141.
vbi eam sequitur. & mihi verior, atque æquior
videtur, præterquàm in sponsaliorum
cōtractucontractu ex d. c. ex literis. in 2. in quo quidem contractu ætas non ita stricta, & certa est, sicut in
cæteris, cùm eam suppleri ex discretione, iudicio, & intellectu constet. qua ratione hanc
opinionem sequor, minimè adhærens responsionibus, quas Alciat. ad text. in d. c. ex literis.
dare conatur. atque huic opinioni, quam ex
Alex. communem esse diximus, suffragantur
duæ Regiæ leges, quarum prima est l. 56. tit. 5.
part. 5. altera est l. 6. titu. 19. part. 6. Cæterùm
hæc omnia intelligenda sunt, quando tempore
† contractus vterque impubes est, vel alter
tantùm: is verò, qui dissentit, impubes contraxerat, vnde in ipso, qui impubes erat tem|
pore contractus sponsaliorum, manifestum
est, nullum dissensui locum esse: imò contractui stare tenetur, quo ad sponsaliorum vim,
vt probat text. in d. cap. de illis. nec mirum esse
debet, hunc contractum ex dissensu impuberis dissolui posse, non tamen ex
cōtradictionecontradictione
puberis, sicuti si maior cum minore contraheret sine tutoris autoritate, contractus teneret vtique in fauorem minoris, nec posset
maior dissentire, licet minor liberè posset à
contractu discedere. l. eo minus. C. de procura.
neq;neque hîc agitur de matrimonio, quod exigit vtriusque consensum perfectum, sed de
promissione futuri matrimonij. & sic de sponsalibus, vti gloss. & cæteri explicant in d. c. de
illis. Hinc constat contractus sponsalibus inter puberem, & impuberem esse sponsalia vtriusque respectu, tametsi minor possit ab eis
recedere. quod aptissimè probat text. in c. fin.
de despons. impub. & in c. vnico. §. 1. eod. tit. in
6. alioqui si non esset in hoc contractu vtriusque ad sponsalia
cōsensusconsensus, non oriretur ex eo
impedimentum publicæ honestatis iustitiæ,
vt constat in c. 1. in princip. de spons. in 6. & tamen oritur id impedimentum. c. literas. & c.
accessit. de desponsa. impu. igitur ex consensu
non tantùm maioris, sed & minoris hic contractus verè est sponsaliorum. quo fit, vt Fortu. Garsias Hispanus apud Italos non minorem in Vtriusque Iuris prudentia gloriam assequutus, quam apud nos in Cæsaris supremo
Hispaniarum Prætorio. in l. 1. col. 3. ff. de pact.
non exactè
† perpenderit text. in d. c. de illis.
ex eo notans Iure Canonico ex pollicitatione
actionem oriri: id enim, sit ne verum, non disputo, tamen ibi non probari
cōtendamcontendam liberè, cùm consensus vtriusque, puberis & impuberis ibi detur. & sic pollicitatio dici illa
promissio non potest.