DIDACI COVARRVVIAS A LEYVA TOLETANI, EPISCOPI CIVITATENSIS, DVM IN INSIGNI DEI MAX. SALVATORIS COLLEGIO SALMANTIC AE IVra Pontificia publico munere profiteretur, in titu. de Testamen, interpretatio.

EX PRIMA RVB. PAR.

SVMMARIVM.

  • 1 Dictionis testamentum, vera etymologia.
  • 2 Defenditur Iustinianus à calumnia Vallæ.
  • 3 Testamenti definitio ex Vlpiano.
  • 4 Eadem definitio integra ostenditur aduersus Accursium, & Paulum Castrensem.
  • 5 Iusta sentẽtiasententia qualiter in definitione intelligatur.
  • 6 Testamentum Græca lingua, quam dictionem habeat? & quid Græcè & Latinè significet.
  • 7 Sacra scriptura cur nouum & vetus Testamentum dicatur?
PRIMA RVB. PARS.
NIHIL est, optime Lector, quod nodosos, atque perplexos iuris vtriusque locos tractanti sit ipsius disserendæ rei cognitione cōducibiliusconducibilius, præstantiúsue: cùm ob facilem, expeditāexpeditam, & seipsam qualibet in dubitatione offerentem simplicitatem, tum ob legentis continuam, eandemq́ue beneuolam in hisce libris euoluendis operam minimè pœnitendam.
Hinc etenim Iurisconsulti quoties rem difficilem aggrediuntur, eandem ab etymologia, & definitione auspicantur: in quo video non ita passim Iuris Pontificij conditores hanc diligentiam nobis exhibere. Vnde sit, vt potissima laboris pars in ipsis explicandis præludijs frequentissimè contingat. Qua ratione de Testamentis acturus ipsius dictionis notitiam à Iurisconsultis quàm libẽtissimèlibentissime petam. Siquidem Iustinianus testamentum
1
ideò dictum fuisse existimat, quòd testatio mentis sit: sicuti ipse asserit in princ. Instit. de testa. vbi Accursi. & alij hanc esse dictionis etymologiam, apertissimè fatentur, Seruium Sulpitium Iurisconsultum sequuti, qui lib. de testam. 2. testamentum duplex esse verbum, scripserit: compositum inquam à mentis contestatione. Cui tamen Aulus Gelli. lib. 6. c. 12. & Laur. Valla, Latinæ linguæ acerrimus assertor libr. Elegan. 6. c. 36. omninò refragantur, deductionem hanc deridentes: cùm non magis à mente dicatur testamentum, ꝗ̈quam calciamentum, salsamentum, & ornamentum, quib. cōsentitconsentit Catellianus Cotta in memoriali dictione, testamẽtumtestamentum. Verùm si etymologiam, quam Cicero veriloquium appellat, spectemus, planum est, non rectè à Sulpitio nomen hoc deductum fuisse, indeq́;indeque à vero abhorret, dictionem hanc duplicem esse. Est enim simplex, eaq́;eaque à testor deriuatur, ac testamen fit, & tum, syllabam assumit, diciturq́;diciturque testamentum, vt vestimentum: velamen, velamentum: nutrimen, nutrimentum: regimen, regimentum: qua dictione vtitur Iurisconsultus in l. 1. ff. de off. præf. præt. TestamentũTestamentum ergo dicitur, quasi vltimæ voluntatis testimonium. Hinc Vlpia. in l. qui testamẽtotestamento hæres. §. fi. ff. eo. scribit, Et veteres putauerunt eos qui propter solennia testamenti adhibeantur, durare debere, donec suprema cōtestatiocontestatio peragatur. Quo fit, vt testari sit etiam testamẽtumtestamentum facere: cùm testari sit propriè testes nominare, & vocare: quasi testator iudicio ordinato sit solitus dicere. Testes estote huius vltimæ voluntatis. Potest etiam testari in hoc sensu intelligi, pro denunciare, ac palàm facere, illam esse propriam ipsius testantis voluntatem. Quòd si non tam etymum inspiciamus, quàm vocis similitudinem, quam Fabi. tractat lib. 9. c. 3. non abhorrens erit huius nominis appellatio, quod mentis contestatio sit: quod & ipse Gellius animaduertit: idq́ue probat, Iustinianum
2
ab hoc crimine defendens, Alcia. lib. 4. de verb. sig. & in l. tabernæ. ff. eo. tit. Clau. Cantiun. in prin. Insti. de test. potissimùm etenim in testamentis dominatur mẽsmens. Sic possessio dicitur quasi pedũpedum positio Labeoni, & Paulo in l. 1. ff. de acq. pos. in prin. cùm Celsus dicat in l. quod meo. §. si venditorem. ff. de acqui. poss. si vicinum mihi fundum mercatum venditor ex mea turre demonstret, vacuamq́;vacuamque possessionem se tradere dicat, non minus possidere cœpi, quàm si pedem finibus intulissem. Tametsi Alcia. non à pedibus, sed à sedum positione deduci possessionẽpossessionem existimet, lib. 1. dispunc. c. 1. Sic non etymologiam, | sed vocis similitudinem attendens dixit Trebat. lib. 2. de religionib. sacellum, quasi sacram cellam denominari: cùm sacellum sit diminutiuum à sacro. Nec decet ob id Iurisconsultos calumniosè insectari: cùm & veteres Latinę linguæ diligentissimi censores in his deriuationibus, & etymologijs luserint, quandoq;quandoque à vera nominis deductione longè discedentes.
Potest etiam non incongruè dici Iustinianum in hac etymologia testamenti, solāsolam testationem considerasse, adiectumq́;adiectumque, mentis, ad maiorem expressionem: sicuti in explicando nouationis etymo Vlp. adiecit obligationem dicens in l. 1. ff. de nouat. nouationem deduci quasi à noua obligatione. Idem fit in donatione. Donatio, inquit Paul. in l. senatus. §. donatio. ff. de donat. caus. mort. dicta est à dono, quasi doni datio, vbi cùm à solo dono donatio dicatur, additur ad declarationem maiorem, quasi doni datio: sic ergo dicitur à testatum testatio: & à sola testatione testamentum, adiecta tamen vox mẽtismentis est, nec temerè: nam & Theodosius in nouellis titu. 7. illud, inquit, propriè testamentum est, quod testantis meram obtinet voluntatem, atq;atque ita Viglius hanc Iustiniani deductionem tutatur.
Definitio verò testamenti ab Vlp. traditur in l. 1. ff. eo. dicente, testamentum est voluntatis nostræ iusta sententia de eo, quod quis post mortem suam fieri vult. Dixi autem testamentum
3
esse voluntatis sententiāsententiam, loco generis: nam præter testamentũtestamentum plures actus dici possunt sentẽtiæsententiæ voluntatis, atq;atque intelligere oportet definitionẽdefinitionem de voluntate regẽteregente intellectũintellectum: quia sententia est actus intellectus, quod sensit Bal. in d l. 1. in fi. sed tamẽtamen voluntas quandoque regit intellectum, ita vt ipse aliquid intelligam, quia id velim: ex his, quæ Thomas explicuit in 3. senten. distinct. 23. quæst. 1. artic. 2.
Dicitur verò iusta sententia, eo quòd perfecta sit, secundum Bart. & Aret. in d. l. 1. & Marcum Anton. in prin. Insti. de test. num. 40. non enim est perfecta voluntas ante hæredis institutionem. §. ante hæredis. Insti. de legat.
Iustam ergo voluntatis nostræ sententiam Vlp. illam appellat, quæ hærede instituto decernitur. Nulla enim alia morientium dispositio actiones directè in successores vniuersales transmittit. l. quis ergo casus. ff. de pecul. Cui interpretationi accedit l. cùm filiofamiliàs. §. fin. ff. de leg. 3. quæ ætatem perfectam iustam appellat. ad idem l. quod Seruius. ff. de cond. caus. data. verùm huic definitioni ita intellectæ illud oberit, quòd codicilli, donatio causa mortis, ac similes vltimarum voluntatum actus, testamentum dici possint, cùm sententiæ perfectæ sint. quod Paul. Castr. in d. l. 1. animaduertit. Perfectum enim vnumquodque secundum suum genus dicitur. Nec ideò imperfectum animal musca dicitur, quòd sit minor elephante, vti Viglius in princ. Institu. de test. num. 24. argumentatur. Quamobrem ipse Viglius nu. 29. hunc nodum aliter dissoluit, intelligens testamentum esse
4
sententiam iustam, id est, solennẽsolennem. Cuius intellectui Iurisconsultus patrocinatur in l. 1. ff. de iniust. rupt. dicens non iure factum testamentum, cui solennia iuris defuerunt. In codicillis verò ordinandis nulla videtur solennitas introducta. §. fin. Institu. de codicillis. vbi testamenti solennitatem substantialem in hæredis institutione consistere, probatur ex Theophili interpretatione. Quo fit, vt si iusta, id est, solennis intelligatur, congrua fit Vlpiani definitio. Sed & ante Viglium Accurs. ita definitionis verba intellexit in d. l. 1. in princ. quibus minimè concinit Theoph. in princ. Instit. de hæred. quæ ab intest. dum dicit, Aut enim non Iure ciuili factum omissis his, quæ ad solennem testamenti ordinationem spectant. idem Theophil. in princip. quibus mod. test. infirm. dicens, Sed si quid eorum, quæ ad solennitatem, obseruatio nemq́ue spectant, omissum fuerit, dicitur testamentum non Iure ciuili factum, aut verbi compendio iniustum, quamuis idem Accurs. in d. l. 1. & in princ. Instit. de testam. quem Pau. Castr. in d. l. 1. sequitur, addiderit definitioni, Cum hæredis institutione.
Potest etiam dici testamẽtumtestamentum, ex eo ab Vlp. appellari iustam sententiam, de eo, quod quis etc. quod per excellentiāexcellentiam illud nomen, de quo agitur, mereatur. Est enim vera atq;atque omnib. modis absoluta animi destinatio, cùm nihil possit esse hac in vita iucundius, ꝗ̈quam vt voluntas regnet in bonis à testatore relictis etiam extincto corpore, siquidem moriens testamento sententiam suam ita fortiter exprimit, vt post mortem perpetua sit. Nam etsi sint alij modi, quibus vltimæ voluntates enunciantur, hic tamen qui testamẽtotestamento fit, potissimus est, & ob id iustæ sententiæ nomen meretur. Sic apud Iuriscons. in l. 3. §. fi. ff. pro socio. iusta hæreditas dicitur illa, quæ iure sanguinis, & sic iure legitimo obuenit, id est, verè, & ita planè hæreditas, vt hoc nomen præcipuè habeat. Iusta item vxor ea dicitur, quæ verè vxor, & solenniter ducta est, & omni iure coniugij prædita: non occulto consensu, aut simplici. l. si vxor. vbi Bud. adnotauit. ff. de adul. Cice. lib. 1. Tusc. quæst. Metellus, inquit, honoratus quatuor filijs, at quinquaginta Priamus, quib. decem & septem iusta vxore natis, in vtroq;vtroque eandem habuit fortuna potestatẽpotestatem, sed vsa in altero est. Caius etiāetiam Iuriscons. in l. 2. ff. de adop. iustum filiũfilium appellat eum, qui omnib. partibus filiationis, veri filij vicem obtineat. Ad idem plurimum conducit. l. Paulus. ff. de statu homi. vbi probatur, non esse iustum filium eum, qui natus sit ex coniugio à filia patre ignorante contracto: cùm natus non sit ex nuptijs solenniter peractis, pluraq́ue his similia Guli. Budę. congessit in d. l. 3. §. fi. & Alcia. in l. lege obuenire. ff. de verb. sig. Et etiāetiam frequen|tissimus apud Liui. hic sensus, vt iustum dicat illud, quod omni parte plenum est, atq;atque perfectũperfectum, & quod propriè nomine illo, de quo agitur, censeri possit. Hinc apud eum, iustũiustum pręlium, iustus dux, iustus miles, iusta classis, iusta pugna, iustæ stationes, iusta obsidio, iustus exercitus, iustus item cōploratuscomploratus, lib. 5. decad. 3. iusta legio. lib. 8. eiusdem decad. iustum etiam pondus, eodem sensu, apud Ouid. 2. Metamor.
Vt́Vtque labant curuæ, iusto sine pondere naues.
Iusta igitur sententia in testamenti definitione intelligitur plena, perfecta, & solennis, cuiq́;cuique maior diligentia addi non possit: quod & Alciat. probat lib. 4. para. c. 7. Sed & Pet. Lori. de iuris arte. tract. 1. axiomate 2. iustam sententiam ex eo dici existimat, quòd testamentum omni iure verum, & firmum fuerit. quod Theophil. exposuit de Iure naturali. §. 1. codicilli autem ante Augustum admissi non erant. in princip. Instit. de codicillis. Cæterùm quam interpretationem in conuentionibus, & alijs actibus verba hæc: iusta, seu legitima hæreditas, admittant, quo ad quæstionum definitionem, non obstante stricta Alciati, Budæi, & aliorum differentia, tradit diligenter Arius Pinellus Lusita. in l. 2. nu. 4. C. de bon. maternis.
Subdit præterea Vlpianus in definitione de eo, quod quis post mortem suam fieri vult, ad discrimen constituendum inter testamentum, & contractus, qui inter viuos celebrantur, vt nondum expectata contrahentium morte effectum sortiantur. Ex quibus constat testamentum à codicillis maximè differre. Nam in codicillis hæres institui non potest. Distat etiam testamentum à cæteris vltimis voluntatibus, nempe à mortis causa capione, donatione causa mortis, de quibus in vltima huius Rubricæ parte tractabimus, vt manifestiùs horum omnium differentia constet.
Dicitur autem testamentum Græcè διαθήκη, quasi dispositio, à verbo Græco διατίθημι, dispono, testamentum facio, quo in hoc sensu vtitur Iurisconsultus in l. cùm quis decedens. §. Titia testamento. ff. de lega. 3. & in l. ex ea scriptura. ff. de testam. l. 4. ff. de alimen. & ciba. leg. l. qui filium, & filiam. ff. ad Trebel. in cuius significationis testimonium ex Isocrate, Demosthene, & Aeschine plures auctoritates adduxit Budæus in commentarijs linguæ Græcæ, pagina 428. ex prælo Ascensiano. Vtraque verò dictio, tam Latina, quàm Græca, non tantùm morientis vltimam testationem, sed & viuentium pacta significat: sicuti de dictione Græca probatur in l. fin. de colleg. illicit. atque inde factum est, vt in sacris monumentis pollicitatio diuina ab ipso Deo Patriarchæ Abrahamo facta Acto. Apost. capit. 3. testamentum dicatur. idem ex cap. 26. Genes. adnotauit August. lib. 1. locutionis de Gen. nume. 93. Amant, inquit, scripturæ pro pacto ponere testamentum. Idem August. libr. 16. de ciuit. Dei, capit. 27. Idem in enarratione Psalmi 82. col. 3. idem libr. 5. locutionis de Deuteronomio, num. 22. Testamentum, inquit, pro pacto posuit. Quo in loco adhuc in codicibus Parisiensibus mendosè, facto, legitur. Nam & Malachiæ 2. vbi Hebræi habent, vt esset pactum meum cum Leui. Septuaginta interpretes legũtlegunt, vt esset testamentum meum apud Leuitas, vbi Hierony. profitetur, id in plerisque scripturarum locis contingere. Idem Hierony. in epist. ad Galat. capit. 3. sic illud Pauli intelligit. Hoc autem dico testamẽtumtestamentum confirmatum à Deo. Assumitur etiam testamentum in sacra scriptura quandoque pro præcepto, Iosue cap. 7. Peccauit populus, & transgressus est testamentum meum, ita enim illum locum interpretatur Augusti. libr. 6. locutionis de Iesu Naue, quamuis in vulgata editione ita legatur, Et transgressus est pactum meum.
Ex his facilimum erit intelligere, qua ratione diuinæ scripturæ nouum & vetus testamentum appellentur. Potest & alia ratio colligi ex sacræ paginæ interpretibus. Qua in re Lactantij verba adscribere libet: is inquam libro 4. diui. insti. cap. 20. Idcircò, inquit, Moyses, & idem ipsi Prophetæ legem, quæ Iudæis data erat, testamentum vocant, quia nisi testator mortuus fuerit, nec confirmari testamentum potest, nec sciri quid in eo scriptũscriptum sit, quia clausum & obsignatum est. Itaq;Itaque nisi Christus mortem suscepisset, aperiri testamentum, id est, reuelari & intelligi mysterium Dei non potuisset. Verùm scriptura omnis in duo testamenta diuisa est: illud quod aduentum Domini, passionemq́ue antecessit, id est, Lex & Prophetæ, vetus dicitur. Ea verò, quæ post resurrectionem eius suprà scripta sunt, nouum testamentum nominatur. Iudæi veteri vtuntur, nos nouo. Sed tamen diuisa non sunt, quia nouum veteris adimpletio est, & in vtroque idem testator Christus, qui pro nobis mortem suscepit, nos hæredes æterni regni fecit, abdicato & exhæredato populo Iudæorum: sicuti Hieremias propheta testatur. Hactenus Lactantius. Cui conueniunt quę diuus Augustinus scripsit lib. vno de spiritu & litera, cap. 19. & 20. idem lib. 21. de ciuitate Dei, cap. 15. atque alibi sæpissimè. idem Augustinus & Hieronymus hoc ipsum manifestissimè docent. Græca item dictio διαθὴκη, auctore Budæo, ipsam hæreditatem quandoque significat.
Loading...