Ex Cap. primo.

Ex Cap. primo.

SVMMARIVM.

  • 1 Presbyter propria bona habens, in Episcopum eligi potest, & illa bona iure retinet: atatque inibi explicatur, quis fuerit autor Canonis, manifesta 12. q. 1.
  • 2 Clericus habens patrimonium, potest id conseruare, & reditus Ecclesiasticos in proprios vsus expendere.
  • 3 Episcopus habẽshabens patrimonium, potest in eo, quem voluerit, hæredem instituere, etiam omissa propria Ecclesia.
  • 4 Restituitur litera Canonis, Episcop. qui filios. 12. q. 2.
  • 5 Res empta ex pecunia Ecclesiæ, non tamen eius nomine, an Ecclesiæ dominio acquiratur.
  • 6 Bona per Prælatum acquisita, an præsumantur ex reditibus Ecclesiæ habita, & quid de acquisitis per vxorem matrimonio constante.
  • 7 Bona relicta per Prælatum, an censeantur acquisita ab eo, post dignitatem obtentam.
  • 8 Textus in c. 1. 12. q. 5. & in hoc c. 1. ex Epistolis diui Gregorij restituuntur.
  • 9 Prælatus an teneatur inuentarium de rebus Ecclesiæ facere.
  • 10 Judicis arbitriũarbitrium plurímum versatur in inquirendo, an bona per prælatum quæsita ex eius industria, an ex reditibus Ecclesiæ obuenerint.
  • 11 Quæsita per prælatum ex eius industria, & causa personæ, an subijciantur testamento, & liberæ dispositioni.
  • 12 Verba consilij quandoquandoque præceptum inducunt.
  • 13 Ecclesia instituta hæres à Prælato, an teneatur alienationem rei Ecclesiæ per eum factam approbare, & quid in filio hærede.
  • 14 Ecclesia instituta hæres an teneatur eo modo, quo extraneus inuentarium facere.
  • 15 Hæres non conficiens inuentarium, non tenetur ad legata vltra vires hæreditarias, de quib. constat ex confessione legatariorum.
  • 16 Hæres non conficiens inuentarium, an in foro animæ teneatur vltra vires hæreditarias.
  • 17 Testator an possit remittere hæredi confectionem inuentarij.
  • 18 Monachus factus Episcopus, an liberetur à religionis regulis, & statutis.
  • 19 Qui se & sua obtulit Ecclesiæ seculari, an possit ad aliam Ecclesiam transiens, bona illa secum deferre.
  • 20 Monachus à primo monasterio ad secundum recedens, an deferat secum bona primo monasterio iam quæsita.
  • 21 An monasterio acquiratur hæreditas, quæ monacho defertur sine ipsius monachi aditione.
PRIMO, ex hoc ca. colligere licet post Panor. posse ClericũClericum habere proprium, ac licitè in EpiscopũEpiscopum eligi, & deniq;denique electum ad tātamtantam dignitatem illud retinere. quod Gratianus ex
1
concilio AgathẽsiAgathensi, c. 48. comꝓbatcomprobat in c. Epis. 12. q. 1. plures ad id autoritates doctissimè congerens. idem probatur in c. manifesta. ea. q. ex Gręcis Synodis, quas Mart. Bracharen. Episcop. collegit sub Honorio, Papa primo. c. 15. à quibus plurima decreta per eundem Gratia. desumpta fuêre, quæ tamen falsò in vulgatis codicibus Gratiani, Martino Papæ tribuuntur, atque is error frequentissimus est in eo libro, & maximè in dicto capitu. manifesta. Cæterùm, quamuis nouus ille populus Ecclesiæ Catholicæ, sub fortissimis Ducibus felicissima Apostolorum charitate, res omnes communes haberet, earumq́ue distributio fida synceritate perageretur, vti perhibet testimonium liber Actuum Apostolorum, cap. secundo, & capit. 4. non tamen damnandus est, imò ad Clericatum recipiendus is, qui propria bona habere curat, & retinere contendit. capit. certè. & sequent. 12. quæstio. 1. Diuus Augustinus sermone 52. & 53. ad fratres in eremo. Quinimò Clericus habens Ecclesiasticum beneficium, & patrimonium potest in proprios
2
vsus beneficij reditus expendere, & licitè propria bona conseruare, autore Innocentio in capit. Episcopus. de præben. quem Abb. ibi sequitur. idem Abbas in disputatione incipienti, Titius Clericus. 4. dubio. & in capit. 3. de pigno. idem Abbas & Cardinalis colum. final. in cap. postulasti. de rescript. & ibi Felinus numero 6. Socyn. consilio 91. volumine 3. hoc ipsum ex verbis Thomę deducere conatur Caietanus in 2. 2. quæstione 185. articulo 7. respon. ad 3. dignè etenim Sacerdos seruiens altari, & Ecclesiæ, illam mercedem percipit, quæ à Canonibus aut Prælatis sibi distribuitur. c. penul. 1. q. 2. ex concilio Agathensi. c. 36. & c. cùm secundum. de præb. igitur potest stipendia sanctis laboribus debita, & in præmium cōcessaconcessa in alimenta, vsusq́;vsusque necessarios ipsi|us, Sacerdos Ecclesiam habens, licitè expendere. Nec oportet ab hac sententia discedere, nam & eam esse communem fatẽturfatentur Decius in d. c. Episcopus. Feli. & Barb. col. penul. in d. ca. postulasti. quo in loco idem Barb. & Deci. ab opinione discedunt. quibus suffragantur duo. Primum, quod ex Hieronymo ad Damasum Gratianus retulit. 2. q. 2. c. Clericos. Is enim inquit: Clericos autem illos conuenit Ecclesiæ stipendijs sustentari, quibus parentum & propinquorum nulla suffragantur bona. Qui autem bonis parentum, & opibus suis sustentari possunt, si quod pauperum est, accipiunt, sacrilegium profectò committunt. Idem ex Hieron. repetitum est in regul. monach. c. de paupertate. Alterum ex Prosp. adducitur 12. q. 1. c. illi autẽautem. dum Prosper scribit: Jlli autem, qui tam infirmi sunt, vt suis rebus renunciare non possint, si ea, quæ accepturi erant, dispensatori relinquunt, nihil habentibus conferenda, sine peccato possident sua, quia & ipsi quodammodò sua relinquunt, quando proprijs contenti rebus, nihil eorum́eorumque labori vel ordini suo deberi arbitrantur, accipiunt. His igitur sententia communis improbatur, quibus satisfacere oportet, ne tot Sacerdotum animas in discrimen conijciamus, tutissimātutissimam assertionem anxiè nimis omittentes.
Prima etenim autoritas Hieronymi vel consilium potiùs quàm præceptum exprimit, vel probat illa bona, quæ ex reditibus Ecclesiasticis pauperum alimentis vetere instituto destinantur, non debere distribui in alendis Clericis, qui ex parentum bonis, vel à propinquis commodè victum & vestitum, aliaq́ue sibi necessaria consequi possint, non tamẽtamen loquitur de his bonis, quæ in obsequij & laboris mercedẽmercedem dignè presbyteris debentur. Iustus etenim eorum labor pro operis mercenarijs hæc stipendia petit, quo fit, vt apud Hieronymum ipse accipiam stipendia, pro decimis, oblationibus, & alijs rebus, quæ à Christianis viris in Ecclesiam conferuntur, non autẽautem pro mercede, quæ ab Ecclesia Clerico ministranti & seruienti in cultu diuino exhibẽdaexhibenda est. Aut si malis ita accipienda sunt verba Hiero. vt verè locũlocum habeant, data maxima & extrema in pauperib. inopia, vt intellexit Thom. 2. 2. q. 185. arti. 7. ad 3. quo casu Clerici peccarent in abusu, non subuenientes pauperibus ex illis bonis, nec tamen tenerentur ad restitutionem. quod Caieta. ibi probat, & nos alibi dicemus. Prosperi verò dictum est referendum ad illud tempus, quo incipiebat florescere Catholica Ecclesia, & Apostolicis consilijs perpensissima erga Deum religio vtebatur spretis mundani fastus cupiditatibus, quo Clericorum vita mundissima, nullis labefactata vitijs Euangelicam doctrinam referebat: sicuti diuus Hieronymus ad NepotianũNepotianum pientissimè admonet: & idem in Epistola ad Pammachium de morte vxoris. & Grati. in c. pastor. 1. qu. 2. eandem Innoc. opinionem asserit communem. & eam sequitur Sylue. ver. Clericus. 4. q. 16. Socy. consil. 91. vol. 3. colu. 4. Abb. in disput. 4. dubio 4. Eandem probat Domi. Soto. lib. 10. de iust. & iure. q. 4. articu. 3. ad fin.
Secundò, ex eodem capite colligo Episcopum in bonis patrimonialibus, & in his, quæ ab Ecclesia non habuit, testamentum facere posse, & hæredem, quem velit instituere, ita, vt Ecclesiam non teneatur hæredem relinquere. Abb. hic probat hoc ipsum Canon. 40. Apostolorum, à quo Gratia. assumpsit. c. sint manifestæ. 1. q. 1. ibi, sicut voluerit. quæ verba sunt etiam in c. quia nos. ist. tit. & in c. 1. tit. prox. infrà, vbi idẽidem in Episcopis & presbyteris statuitur. ad idem text. in c. fixũfixum. 12. qu. 5. & in c. quicunque. 12. q. 3. notat gloss. in c. Episcopus qui filios. 12. q. 2. etiāsietiamsi Episcopus filijs & propinquis careat. quam opinionem Imo. præ cæteris asserit in d. c. quia nos. vbi Barba. num. 7. & hic col. 3. asserit, eandem communem esse. & in tract. de peste. Cardi. 1. parte. q. 3. num. 76. eandem sententiam sequitur Abb. in ca. si quis Episcopus. de hæreti. vbi glo. Anto. & cæteri Doct. communiter hoc ipsum approbant. His tamen refragatur text. in d. c. si quis Episcopus. dum disiunctiuè dixit, Episcopum instituẽteminstituentem hęreticos aut extraneos à sanguine, esse excommunicandum post mortem. ergo non potest extraneos à sanguine instituere hæredes. Is verò text. ita intelligendus est, vt in eo Episcopo locũlocum habeat, qui hæreticos cōsanguineosconsanguineos, aut extraneos hæreticos hæredes instituit. gloss. recepta cōmunitercommuniter ibi. & Roma. singu. 735. dicens idem esse in quocunque alio Christiano, quod in Episcopo text. optimus in c. sanè profertur. versic. item multi. 24. q. 2. gloss. insignis in cap. Iudæi. in 2. de Iudæis. Præterea aduersus communem opinionem tex. est in c. Episcopus, qui filios. 12. q. 2. Inquit enim ille Canon: Episcopus, qui filios aut nepotes non habuerit, alium quam Ecclesiam non relinquat hæredem. Ergo Ecclesiam tenetur instituere hęredem. Sed ille text. consilium, non necessitatem inducit, secundum glo. & communem. Quòd si attendamus ad verba illius text. quæ multò integriùs extant in consil. Agathensi. cap. 33. parum oberit ille Canon opinioni iam diu receptæ, Ita enim legitur: Episcopus
4
qui filios aut nepotes non habens alium quàm Ecclesiam, reliquit hæredem, si quid de Ecclesia, non in Ecclesiæ causa aut necessitate insumpserit, quod distraxit aut donauit, irritum habeatur. Qui verò filios habens, de bonis, quæ reliquit ab hæredibus eius indemnitatibus Ecclesiæ consulatur. Hactenus igitur ille text. non cogit præcisè Episcopum filijs carentem Ecclesiam instituere. Vnde sentẽtiasententia Doct. verior est, & expressim optimè Henri. sequitur in d. c. si quis Episcopus.
Tertiò ex vltimis huius c. verbis probatur, res emptas à Prælato è pecunia Ecclesiæ
5
domi|nio ipsius Ecclesiæ acquiri, etiamsi proprio Prælati nomine fiat emptio. Abb. & Docto. hîc & idem ferè statuitur in c. fixũfixum. 12. q. 5. c. 1. c. inquirendũinquirendum. de pecu. Cleric. Verùm in his iurib. id tantùm dicitur, debere prædictas res in iura Ecclesiæ conferri: non tamen esse à die emptionis, & in Ecclesiæ dominium translatas: & ideò Hosti. in d. c. inquirendum. fatetur hanc tertiam conclusionem apertè in iure non probari, licet Doctorum maxima autoritate satis sit præmunita. Communis tamen assertio ex verbis huius c. etiam refragante Hostien. optimè colligitur. & in Auth. licentiam. C. de Epis. & Cler. Nec oberit Iuris Ciuilis regula, dictāsdictans, emptum ex pecunia aliena ementi acquiri, non ei, cuius est pecunia. l. si ex ea. C. de rei vendi. quia in Ecclesia erit speciale, vt emptum ex eius pecunia, non ementis, sed Ecclesiæ dominio acquiratur. gl. sing. secundũsecundum Cardi. & Barb. ibi col. 1. in d. c. inquirendũinquirendum. quo in loco cæteri Docto. idem apꝓbantapprobant, quib. accedit Reg. l. 40. tit. 5. par. 5. gl. in c. Apostolicos. 11. q. 2. Cors. in sinver. empt. Rom. in Auth. similiter. C. ad l. Falc. col. 6. Bal. in l. si quis presbyter. C. de Episco. & Cler. Aret. in l. cùm hæredes. in prin. ff. de acq. poss. gl. in l. vxor marito. ff. de donat. inter vir. & vxo. & in l. 2. ff. quando ex fact. tut. & in l. si vt proponis. C. de rei vend. vbi idem dicitur in re empta ex pecunia militis, sicuti in re empta ex pecunia pupilli, aut minoris. l. 2. ff. quādoquando ex fact. tut. l. 3. C. arbitr. tute. Idem videtur in Pręlato, qui emit ex pecunia Ecclesiæ. glo. in l. 1. C. si quis alteri, vel sibi. cuius opinionem asserit communem esse Ripa in l. Senatusconsulto. num. 16. ff. quib. in caus. pig. vel hypoth. Est tamen dubium, an id sit dicendum, quando res pecunia Ecclesiæ emitur, suppresso nomine Ecclesiæ, ab eo, qui Ecclesiæ Prælatus non est, nec administrationẽadministrationem rerũrerum Ecclesię tractat: & ex argumento minoris ad Ecclesiam. c. 1. & c. auditis. de in inte. rest. l. Orphanotrophos. C. de Episco. & Cler. Regia l. fi. tit. vlt. par. 6. Cy. Bar. Alb. Bal. Saly. & Paul. in d. l. si vt proponis. asserunt, non esse idem: imò rem ex pecunia Ecclesiæ emptam ab eo, qui rerũrerum Ecclesię administrationẽadministrationem non gerit, effici emẽtisementis, non Ecclesiæ, nec vendicari ab Ecclesia posse, nisi in subsidiũsubsidium: sicuti in re empta ex pecunia minoris. idẽidem est l. 3. ff. de reb. eo. in prin. l. filiæ. & ibi Bar. ff. de sol. Paris. cons. 75. li. 1. num. 19. quo in loco hāchanc dubitationem explicat Regia l. 46. tit. 5. part. 5. quæ expressim in Ecclesia & minore Bart. Cyni, & aliorum opin. recepit, licet in pecunia militis absque vlla distinctione probet, rem ex ea emptāemptam, etiāetiam ab eo, qui militis res non administrat, effici ipsius militis, quod Cyn. Bar. & alij, exceptis Guliel. de Cun. & Bal. in d. l. si vt proponis. in specie adnotant. Et quamuis præfatis in locis Berna. & Accur. à milite ad Ecclesiam argumententur, atq;atque latiùs Euerard. c. 27. Id tamen argumentũargumentum ita recipiendum est, vt nimium à regulis Iuris non discedamus, quo fit, Bar. sententiam in d. c. inquirendum. col. 2. à vero dissentire, dum idem in Ecclesia, quod in milite dicendum fore existimat.
Quartò, ex eodem c. colligo, omnia bona, quæ Prælatus habet, pręsumi
6
acquisita fuisse ratione bonorum Ecclesiæ, & ob id pro Ecclesia esse maximam iuris præsumptionem, & Episcopi hæredes probare debere, bona ab Episcopo relicta ex patrimonio, alióue titulo, quàm Ecclesiæ causa obuenisse, quod suaderi potest ex l. Quintus. ff. de dona. inter vir. & vx. l. etiam. C. eod. titu. Regia l. 2. tit. 14. part. 3. quibus constat, res, quæ penes vxorem mortuo marito reperiuntur, præsumi esse ipsius mariti, & ideò oportet ipsam vxorem contrarium probare: qua in re sunt, qui id intelligant verum esse in his rebus, quas constat: vel probat mariti hæres fuisse acquisitas matrimonio cōstanteconstante. Hæ etenim res pręsumuntur acquisitæ ex bonis mariti, ne sit locus suspitioni libidinis & adulterij, cuius causa eas vxor acquisierit, vt inquit ipsa lex. Hac verò probatione cessante, non est locus pręfatę pręsumptioni: ita visum est Bald. in l. si vxorem. C. de condict. inser. Saly. in dict. l. etiam. & in d. l. Quintus. Aymon Sauil. consilio 61. numero 7. Alex. consilio 42. volum. 5. Alciatus de pręsumptionibus, regula tertia, præsumpt. 26. numero 6. Quibus tamen obstat Aret. qui contrarium respōdetrespondet consilio 31. post Albericum in dict. l. etiam. dicens, pręsumi illa bona constante matrimonio quæsita fuisse, & ex mariti bonis, nam cùm bona reperiantur tempore dissolutionis matrimonij penes vxorem, præsumendum est, bona illa esse mariti, cui subdita fuit in coniugali consortio ipsa vxor: ex eo etiam, quòd fœminę non ita honestè ac licitè patrimonium ex industria solent acquirere, sicuti viri. Et pręterea, cùm ad maritorum consortium accedunt, res, quas secum deferunt, in libellum & repertorium redactas, maritis tradunt. l. si ego. §. fi. ff. de iur. dot. Ex quibus, quamuis cesset ratio pręsumptionis dict. l. Quintus. adsunt tamen aliæ coniecturæ, quibus opinio Areti. potiùs quàm contraria placet. Nec sequitur, res matrimonio constante acquisitæ, pręsumuntur ex bonis esse mariti: ergo bona, quæ vxor possidet, acquisita fuerunt ante matrimonium. Id verò consequitur optimè, igitur ante matrimonium res habitas ab vxore ipsius esse, non mariti, censendum est. Atq;Atque in his regnis, omnia bona, quæ reperiuntur tẽporetempore, quo matrimoniũmatrimonium soluitur, iudicantur eodẽeodem matrimonio constante acquisita, & ob id communia sunt. l. 203. styli. Minimè tamẽtamen inficior, Sal. opinionẽopinionem posse admitti ex aliquot coniecturis, quæ animum iudicantis inducerent ad credendum, vxorem bona illa, quæ possidet, ante coniugium habuisse. quod Alciat. post Are. animaduertit. In Prælato tandem id a|pertissimi iuris erit, res acquisitas post dignitatem adeptam, præsumi causa Ecclesiæ habitas fuisse. tex. glo. & Doct. in c. 1. de pecu. Cler. id etiam in hoc capite omninò probatur. Ad id tandem disputatio tendit, an
7
in dubio res præsumantur acquisitæ ante dignitatem, an post. qua in re Gofredus in sum. tit. de success. ab intest. scribit, Episcopi hæredibus incumbere probationem Ecclesia possidente: at è contrario possidentibus ipsis hæredibus oportere Ecclesiam probare, res illas acquisitas fuisse post dignitatem. idem Abb. hic & in c. 3. de pecu. Cleri. in fin. Barb. in cap. 1. col. fin. de pecul. Cler. text. elegans in c. 1. 12. quęst. 5. vbi hęc assertio Gofredi probari videtur. Obiter tamen admonendus lector est
8
illius Canonis inscriptionem deprauatam esse: siquidem is Canon est apud diuum Gregorium in Epistola ad Theodatum Episcopum Mediolanensem libro Epistolarum 10. Episto. 43. in li. verò decretorum Gregorio ad Lucidum Episcopum falsò tribuitur: constat item ex eadem Epistola, luminosam, cui bona quædam Constantius Episcopus reliquerat, fuisse filiam fratris eiusdem Episcopi. Nam dum legitur apud Gratianum, Luminosæ ancillæ Dei, & fratribus suis, apud Gregorium multò rectiùs legitur, luminosæ ancillæ Dei filiæ fratris sui, siquidem de sola luminosa in eadem epistola tractatur. Item ex Epistola apparet, bona, quæ Episcopus ille luminosæ reliquit, immobilia fuisse, cùm ex Gratiano mobilia esse colligatur. Addit præterea diuus Gregorius, bona illa non esse auferenda à legataria, nisi Ecclesiæ actores probauerint, post ipsam dignitatem ab eodem Episcopo acquisita fuisse: quibus verbis adhuc Gofredi sententia fortior redditur, quam Abbas etiam sequitur in repe. cap. cùm esses. isto tit. num. 24. Salyce. in d. Auth. licentiam. gloss. in c. sint manifestæ. 12. q. 1. & in d. c. 1. 12. q. 5. Bertac. de Episcopo. 4. lib. 4. par. nu. 6. Rom. cons. 159. fi. col. Ecce qua ratione Gofre. nitatur ad concordiam reducere canonem illum, & huius primi cap. verba, quę eiusdem autoris sunt, diui nempe Gregorij Papæ primi, lib. Epist. 7. Epist. 52. ad Anthemium Campanum subdiaconum de testamento importuni Attellanæ ciuitatis Episcopi: cùm tamen inscriptio vulgaris caput hoc dictet esse Gregorij Papæ tertij ad AntoniũAntonium subdiaconum. Nec eadem omninò litera est vtrobiq;vtrobique. Scriptum enim est in hoc c. Hortamur igitur, vt solicitè discutias, & quicquid ipsum habuisse patuerit, à qualibet persona detineri nullatenus patiaris, nisi hoc solũsolum, quod eum ante Episcopatus ordinẽordinem propriũproprium habuisse constiterit. Apud GregoriũGregorium verò: Hortamur ergo experientiam tuātuam, vt solicita inquisitione discutias: & ꝗcquidquicquid Ecclesię ipsius esse patuerit, à qualibet persona detineri nullatenus patiaris, nisi hoc solum, quod eum ante Episcopatus ordinem propriũproprium habuisse constiterit. Quòd si hæc litera verè est ipsius Gregorij, minimè in hoc tex. probatur quarta hæc Doct. adnotatio. Cæterùm Io. And. in c 3. de pecu. Cle. omninò cōtenditcontendit in dubio bona ab Episcopo vel Prælato dimissa, ex præsumptione Iuris Canonici censeri post ipsam dignitatem acquisita fuisse, siue possideat Ecclesia eadem bona, siue Prælati hæres. Idem Ant. Card. & Io. ab Imo. in d. c. 3. vbi Abb. hanc esse cōmunemcommunem sententiam profitetur. quam puram sibi constans sequitur Barbat. hic. numero 2. Henric. in cap. fina. de pecul. Cleric. Anchara. col. 2. Imol. colu. 3. in cap. cùm in officijs. isto titu. Bald. & Alberic. post glo. in Authen. licentiam. C. de Episco. & Cleri. Areti. consi. 31. col. pen. quam opinionem etiam fatentur communem esse Corne. cons. 314. volum. 3. Socy. cons. 91. col. 3. vol. 3. & Albe. in d. Authent. licentiam. vbi pro hac communi opinione est text. insignis. & in Authen. de Eccle. tit. §. interdicimus. collat. 9. & in c. sint manifestæ. 12. q. 1. Eandem sententiam
9
coadiuuat ratio illa, nam licet sit dubium, an Episcopus vel Pręlatus teneatur repertorium, seu inuentarium rerum Ecclesiæ facere, quibusdam dicentibus eum ad hoc teneri, quia tutori similis est. glo. in cap. qualiter. in 2. verbo, redde. de accusatio. & in c. auditis. de in integ. resti. & in c. nulli. de rebus Eccles. & in cap. ea, quæ. de offi. Archi. & in specie glo. in c. manifesta. 12. q. 1. Paul. Castren. in l. Orphanotrophos. C. de Episco. & Cleric. Bertachi. de Episcopo, libro 4. part. 4. num. 28. sentiunt Anch. Imola, & alij Doctores in dicto ca. cùm in officijs. Areti. in d. consil. 31. colu. penul. Alijs verò contrarium asserentibus, eo, quòd nullibi in iure cautum sit, prælatum teneri ad conficiendum inuentarium rerum Ecclesiæ. ita Abb. eleganter in q. 3. dubio 4. Felin. in c. cùm deputati. colum. fi. de iudi. Barb. in dict. cap. cùm in officijs. num. 10. Nec omninò procedit similitudo prælati, & tutoris. vti notat gloss. in capit. fi. 5. q. 3. Abb. in dict. c. auditis. idem in ca. 2. de donat. nouiores, maximè Deci. in c. reprehensibilis. de appellatio. Anani. in dict. c. qualiter. in princip. col. penul. Baldus in l. fi. ff. de tutor. & curato. datis ab his. Felinus in d. ca. cùm deputati. Tamen Episcopus tenetur tempore, quo dignitatem illam consequitur, inuentarium facere rerum, quas ipse ex patrimonio, alióue titulo acquisiuit. text. in ca. de Syracusanæ. 28. dist. c. manifesta. & c. sint manifestę. 12. quæst. 1. quod Abbas in dict. dubio 4. concedere videtur. Igitur, si prædictum inuentarium non fecerit Episcopus, pręsumptio fraudis minimè cessat: & ob id opinio Ioannis Andr. potiùs quàm Gofredi mihi placet. Non obstat text. in c. 1. 12. q. 5. quem pro Gofredo Abbas & cæteri eius sequaces allegant, quia, vt constat ex Epistola diui Gregorij, non tantùm præsumptio possessionis pro ipsa legataria, sed & fama detulit ad Romanum Pontificem, il|la bona, de quibus erat controuersia, ante Episcopatum quęsita fuisse: & hic est verus intellectus illius Canonis.
Secundò, potest Gofredi opinio maximè procedere, quando constaret tempore promotionis ad Episcopatum ipsum promotum bona aliqua habuisse, ita, vt ex hoc, & ex possessione oriatur præsumptio quædam ad transferendum probandi onus in Actorem, qui Ecclesia non possidente nomine Ecclesiæ illa bona petit, secundum Ioannem Andr. & alios, qui communiter sic intelligunt opinionem Gofredi. Est denique maxima Iuris Canonici præsumptio pro Ecclesia, vt bona relicta à Prælato censeantur causa Ecclesię, seu ex eius bonis acquisita. quod & Dynus notauit in regu. ratum. in fin. de regu. iur. lib. 6. Hæc verò pręsumptio alijs aduersus præsumptionibus eliditur. Nam
10
si Episcopus, tempore, quo habuit dignitatem, habebat patrimonium, iudex arbitrabitur attenta quantitate & qualitate patrimonij, & rerum Ecclesiæ, an bona postmodùm acquisita, sint Ecclesiæ, aut Episcopi hæredibus adiudicanda, vel inter Ecclesiam & hæredes diuidenda. text. quem glo. ibi ita intellexit in cap. Sacerdotes. 12. quęst. 4. dicit singu. Roma. singul. 267. Barb. in tract. de præst. Cardi. 1. part. quæstione 3. numero 47. commendat Abb. in cap. 3. de pecul. Cleric. & in rep. c. cùm esses. ist. titul. numero 24. Item, si prælatus gessit negotia publica in aliquo magistratu, ex quo percipiebat aliquot reditus. His perpensis iudex arbitrabitur, an bona per eum acquisita fuerint ex illius reditibus empta. arg. text. in c. quia nos. & c. relatũrelatum. in 2. ist. tit. quod prędicti Docto. fatentur, & explicant alias notantes coniecturas Corne. consilio 314. volumi. 3. Cardin. consilio 79. in fine. Socy. consilio 91. vol. 3. Nicol. Boëri. decisione 20. Quibus illud addere non omittam, quod Andr. Alciat. scripsit. reg. 1. de præsumpt. 29. præsumpt. ad finẽfinem. dicens res emptas à fratre, vel consanguineo Episcopi, quem ipse Prælatus procuratorem constituerat ad percipiendos reditus Ecclesiasticos, non præsumi emptas fuisse ex reditibus Ecclesiæ. Ratio enim præsumptionis, quæ in ipso Episcopo consideratur, cessat in cōsanguineoconsanguineo Episcopi, qui quidem consanguineus potuit ex proprio labore industria, aut patrimonio res illas acquirere. Erit tamen à iudice attentè ac discretè perpẽdendũperpendendum, an ex hoc fraus fiat Ecclesiæ.
Cæterùm, dubium illud explicare oportet, an quæsita per EpiscopũEpiscopum post dignitatem,
11
ex propria tamen industria sint eiusdem, ita, vt liberè valeat de eis testari? & in presbyteris, qui curam habent animarum in aliqua Ecclesia, aliáue obtinent beneficia Ecclesiastica, expressim id est statutum, eisq́ue permissum est, liberè de ita acquisitis bonis testamentum facere. c. quia nos. c. relatum. in 2. ist. titu. etiamsi presbyter ea bona fuerit consequutus ratione ordinis sacri, nullo tamen prætextu beneficij, vel bonorum Ecclesiæ, nempe pro celebrandis missarum solennibus, aut ex stipendio alicuius prælati, alteriúsue, cui presbyter vti capellanus seruit. Cynus & Docto. in Authent. licentiam. C. de Episcop. & Cler. Hostien. Anto. Ancha. Cardina. & Imol. in dict. c. quia nos. Abb. in c. cùm in officijs. col. 2. & ibi Barb. col. 4. ist. titul. Boêri. decis. 20. Syluest. verb. Clericus. 4. §. 8. Abb. in repe. c. cùm esses. ist. tit. nume. 29. Domi. in c. præsenti. de offic. ordi. in 6. Bolog. in consil. Ananiæ 87. ex quibus constat, hanc opinionem esse communem. quod Barb. fatetur in dict. cap. quia nos. colum. fi. Corne. & Socy. paulò post citandi. In Episcopis verò Iaco. Butri. in l. sacrosanctæ. C. de Episcop. & Cleric. diuersum opinatur, dicens, ipsos testari non posse de bonis post Episcopatum, etiam ex propria industria personæ vtcunque acquisitis. Cui suffragari videtur textus in dicta Authentica, licentiam. dicens, Episcopo acquiri bona, ei post Episcopatum obuenientia à cognatis, cæteris bonis ipsi Ecclesię reseruatis. Præterea textus hic & in capitulo primo, duodecima, quæstione quinta, solum permittit, Episcopis testari de bonis, quæ habuerunt ante Episcopalem dignitatem: acquisitis postea negant, omninò iura Pontificia testandi licentiam, nisi bona illa iure sanguinis acquisierit. Eandem opinionem Iacobi defendit Bar. hic, & latiùs idem in tract. de peste. Cardi. part. 1. q. 3.
Sed si rationem prędictorum Canonum cōsideremusconsideremus, idem erit dicendum in Episcopis, quod in presbyteris Ecclesiarum Rectoribus. Ea etenim, quę post dignitatem à Pręlatis acquiruntur, ex eo Ecclesiæ à Canonibus adiudicantur, quod præsumatur ex bonis, ac reditibus Ecclesiæ acquisita fuisse. text. iuncta glo. in c. 1. de pecul. Cler. quam rationem iam superiùs notauimus, & probatur efficaciter in c. fixum. 12. q. 5. Vnde textus in hoc c. & in d. Auth. licentiam. ita intelligendi sunt, vt idem dicamus de rebus, quas constat, Episcopum ex industria propria nactũnactum fuisse, quod de illis, quæ manifestè ei iure sanguinis obuenerunt: atque ita idem prorsus in Episcopo, quod in cæteris presbyteris notat Abbas hic in fi. ex glo. vltima idem Abb. in d. c. cùm in officijs. Corne. consilio 314. col. 3. vol. 3. dicens communiter reprobari opinionem Iacobi Butrig. idem testatur eandem communem secutus Socyn. consil. 91. 3. vol. & Syluest. verb. Clericus. 4. q. 6. Ex qua opinione in fert Socy. posse Cardinalem testari de illo stipendio, quod à Romano Pontifice datur ratione Cardinalitij galeri, cùm id non detur respectu alicuius Ecclesiæ, sed personæ ipsius Cardinalis, qui ipsum RomanũRomanum Pontificem in regimine Ecclesiæ, consilio & industria coadiuuat. Hinc etiam ipse infe|ro, Episcopos testari posse de his bonis quæ acquirunt ex his, quæ ipsis offeruntur, & dantur ab his, qui sacris ordinibus initiantur & insigniuntur.
Glo. in verbo, Hortamur. dum exponit præcipimus, est prænotanda. quia
12
licet verba exhortationis non inducant præceptum. capit. quod præcipitur. 14. q. 1. aliàs in cap. fi. §. quod præcipitur. optimus text. in cap. 2. de spons. ex quo colligunt ibi Anton. Abb. Præpos. & Feli. per hæc verba, moneas, & inducas, simpliciter in rescripto Principis apposita, non concedi potestatem compellendi ei, qui nullam ad compulsionem iurisdictionem habebat. capit. ex literis. in 2. de spons. idem notat vltima glos. in capitul. cum nostris. de conces. præbe. Ioann. Andre. Ancharan. Domini. & Franc. in capit. si pauper. de præb. in 6. & Ioann. de Imol. in dict. capit. cum nostris. pe. colu. asserit hanc opinionem mente tenendam esse, contrariam tamen magis communem cum Archid. in dict. cap. si pauper, quod ipse non habeo expeditum. Nam & Card. in Clem. 1. q. 11. de offic. deleg. primam sententiam sequitur. Verùm si verba exhortationis sint adiecta rei aut dispositioni, quæ ex propria natura necessitatem obtemperandi præ se fert, pro præceptis assumuntur. ita glo. hic. cui simil. in Cle. 1. de testi. vbi Card. & Imol. alia in c. ad aures, de æta. & qualit. Felin. colum. 6. Deci. numero 13. in cap. 1. idem Felin. in c. nam & concupiscentiam. col. 1. de constitutio.
Glossa in verbo, patiaris, probat ecclesiam prælati hæredem omninò debere approbare pro ea parte, qua sit hæres alienationem rei ecclesiasticæ factam ab
13
ipso prælato absque iuris solennitate, vel eo casu, quo alienari res illa non poterat, nisi inuentarium fecerit: tunc etenim ecclesia alienationem ratam habebit ex ea quantitate, quam ab hæreditate accepit. glos. in capitul. episcopus qui filios. 12. quæst. 2. quas communiter Doctor. hîc approbant. Bart. in l. cùm vir. 2. columna. ff. de vsucap. Alex. cons. 30. column. 2. volumi. 6. l. 1. ff. de except. rei vend. l. venditrici. C. de reb. alien. non alie. l. cùm à matre. C. de rei vendi. l. fin. §. in computatione. C. de iure delib. quibus adde Paris. consil. 2. lib. 1. Et idem erit in filio hærede, qui etiam confecto inuentario tenetur stare alienationi rei propriæ per patrem factæ, eo casu, quo pater alienare non potuit, facta ad hoc, si necesse id fuerit, compensatione legitimæ cum ipsa re alienata. gloss. & ibi Doct. in d. l. cùm à matre. Abb. Imol. & Doct. hîc. Regia l. 24. tit. 13. parte 5. & est communis opinio, teste Iason. in d. §. in computatione, aduersus gloss. ibi. eandem etiam sententiam communem defendit Rodericus Suares in repet. l. quoniam in prioribus. C. de inoffic. testamen. 7. extensione. col. 8.
Eadem glos. verbo, patiaris. fatetur ecclesiam alicuius hæredem, non
14
conficientem inuentarium teneri vltra vires hæreditarias ad debita & onera defuncti: sicuti quilibet extraneus teneretur inuentario non confecto. ex l. final. C. de iure delib. in quo gl. ista singu. est secundum Abb. & eam sequuntur Imo. Anto. & Barb. hîc. idem Imo. in c. 1. de solutio. Salycet. in Authent. sed cùm testator. C. ad legem Falcid. Ias. dicens hanc opinionem esse communem in l. fin. §. fin. C. de iure delibe. restituitur tamen ecclesia ad conficiendum hoc inuentarium aduersus lapsum temporis secundum eos. Et probatur hæc conclusio in Authen. de hære. & Fal. §. pupillis. vbi statuitur, pupillum teneri, vltra vires hæreditarias, si non confecerit inuentarium, nec petierit restitutionem ad id conficiendum: ergo eodem iure ecclesia tenebitur. notat Rom. in Rub. ff. de acquir. hæred. Contrarium tamen, imò ecclesiam vltra vires hæreditarias non teneri, etiam si inuentarium non confecerit, asserunt Card. & Abb. hîc. & in d. c. 1. Bart. in l. 1. num. 46. C. de sacrosanct. eccle. Bal. in l. fina. in prin. C. de iure delib. colum. 1. Abb. in rep. c. ecclesia sanctæ Mariæ. de consti. nu. 18. Ange. in Auth. de aliena. & emphy. §. si verò quilibet. idem Angelus in d. l. fi. §. si verò post quam. Anani. in c. in literis. col. 6. de rapto. Feli. dicens hanc opinionem communem esse in c. de quarta, de præscript. colum. 3. idem profitetur Areti. in Rub. ff. de acquir. hæredit. colum. penul. pro quibus adduci solet text. in l. prima. §. an bona. ff. de iure fisci. vbi fiscus hoc priuilegium habet, ergo & Ecclesia. argumen. glos. in capit. primo, de in integrum restitut. Item suadetur hoc ea ratione, quòd præsumptio subtrahendi res hæreditarias, ex qua statuitur obligatio hæredis non facientis inuentarium vltra vires hæreditarias ad legata, & onera defuncti. text in Authentic. de hæredi. & Falcid. §. sancimus. cessat in ecclesia: igitur ipsa obligatio cessabit.
His verò respondetur, & primò textus in dicto §. an bona. non habere locum, quando bona deueniunt ad fiscum, non iure hæreditario, sed iure deuolutionis, quia vacantia sunt, vel alio simili titulo, vt explicat Bartholus in dicta Rubrica. ff. de acquirend. hæredit. illi autem, qui non sunt veri hæredes, sed vniuersali alio titulo succedunt, non tenentur conficere inuentarium. Inno. in c. in præsentia, de probat. Francis. Porcellinus in tracta. de inuentario. cap. 4. ad finem. Secundò respondeo, argumentum illud ratione cessante minimè conuincere. Nam & in pupillo cessat illa ratio, & tamen in eo locum habet iuris præfati dispositio. Clerici etiam eadem lege censentur, quamuis alieni sint à fraudis suspitione, vt in eadem constitutione de hæredita. & Falcid. expressum est. Nec ratio vltima & principalis dictæ decisionis in præsumptione fraudis consistit: dictione etenim, | forte, qua Iustinianus ibi vtitur, causam impulsiuam legis, non principalem inducit. text. & ibi gl. Imol. & alij in Clem. 1. de appella. gloss. in l. in commodato. §. sicut. ff. commod. Alex. in l. in ratione. §. quod vulgo. ff. ad l. Falcid. num. 13. Feli. in c. 2. col. fin. vt lit. non contest. Dec. in capit. super literis. col. 8. de rescript. quibus diligenter inspectis quæstio ista dubia censetur. Nisi dixerimus primam opinionem quam gloss. hîc asseruit, quo ad creditores hæreditarios procedere, cùm quibus hæres, qui sine repertorij auxilio adit hæreditatem, quasi contrahit. l. apud Iulianum. §. fin. ff. ad Trebel. & ideo adhuc cessante qualibet fraudis suspicione tenetur eis satisfacere, vt defunctus tenebatur, etiam vltra vires hæreditarias. Secunda verò opinio poterit admitti, quoad legatarios, quibus hæres non conficiens inuentarium integra legata soluit, etiam iure Canonico. c. Rainaldus, ad finem. isto tit. ex præsumptione fraudis, & suspicionis, quæ in ecclesia, & eius ministris cessat. atque ita dubium istud dissoluunt Alexand. & Corne. in d. l. §. final. & Aret. in dict. Rub. ff. de acquir. hæredit. quibus accedit Bald in l. filium C. famil. hercis. col. pe. dicens
15
hæredem non conficientem inuentarium non teneri ad soluendum legatarijs integra legata, si ex legatariorum confessione constiterit patrimonium hæreditarium sufficiens non esse ad integram solutionem. idem Alexan. & Areti. 2. col. in dicta Rubric. ff. de acqui. hæred. & Ias. in l. 1. §. si is qui quadringenta. ff. ad senatuscons. Trebel. & quamuis Soci. ibi dubitet, Baldum sequuntur Alexan. & Ias. in l. fin. §. 1. C. de iure deliber. Felin. in c. quoniam. de proba. num. 30. & Catelli. Cotta. in vlt. Memor. dictione: Inuentarium. vbi plures citat de hac decisione dubitantes, qua in re miror Gualdens. de arte test. titul. de acquir. hæred. caute. 8. hanc sententiam Bald. etiam in creditoribus intellexisse. quod à sensu Bald. valde alienum est. Ex his etiam quæstio illa diffiniri poterit, an hæres non confecto inuentario in animæ & conscientiæ iudicio sit
16
obligatus ad soluenda onera defuncti vltra vires hæreditarias. Nam Bart. in d. Rub. ff. de acqui. hære. & alij, quos ibi referunt Alex. & Ias. Bal. in d. l. filium quem habentem. col. pen. idem Bart. in l 1. num. 45. C. de sacros. eccles. Ioan. Andre. & Doct. in c. quanquam, de vsur. in 6. Feli. in c. 1. de const. numer. 44. tenent in foro conscientiæ hæredem, non confecto inuentario, minimè esse obligatum ad onera hæreditaria, vltra vires patrimonij à defuncto relicti, quasi in eo foro præsumptio fraudis cesset, quam opinionem communem esse fatetur Ias. in dicta Rub. & Carol. Ruinus cons. 20. lib. 4. Rursus Freder. Senensis in cons. 21. & Paul. à Castro in eadem Rub. diuersum opinantur, ac nullum esse inter conscientiæ forum, & iudiciale discrimen existimant. Lex etenim humana, quæ iusta est, etiam in foro animæ est seruanda. gloss. recepta communiter in c. quæ in ecclesiarum, de constit. Thom. 2. 2. quæstio. 96. art. 4. Ea verò lex Ciuilis, quæ non confecto inuentario cogit hæredem hæreditaria onera subire, iusta est, nec in præsumptione consistit, vt modò diximus: ergo iniudicio interiori seruabitur. Verùm, isthæc ratio quoad creditores admittenda est, ita vt in eis locus sit opinioni Freder. Sed
17
quo ad legatarios communis sententia sibi locum vendicabit. quod visum est Areti. in d. Rub. ff. de acquir. hæred. His proximum est, quod notant Paul. Aret. & Alexand. in l. nemo potest. ff. de legat. 1. Bald. in l. fin. §. cùm igitur. col. pe. C. de iure deliber. Ias. in d. l. nemo potest. lect. 1. numer. 55. & ibi Crot. col. 19. Deci. cons. 418. colum. 3. Aymon cons. 174. Ferdi. Loazes Illerdensis præsul in l. filiusfamiliâs. §. diui. ff. de legat. 1. num. 71. Guido Pap. cons. 63. colum. pen. vnanimi consensu dicentes, testatorem non posse remittere hæredi confectionem inuentarij in præiudicium creditorum, quibus ipse testator pręcisè satisfacere tenetur, nec potest eis præiudicium inferre. Poterit tamen testator prædictam remissionem facere in præiudicium legatariorum. quod expressim notant Paul. Aret. Alex. Deci. Aymon, paulò antè citati. & Baldus in l. cùm tale. §. Titius. ff. de condict. & demonst. quorum opinio communis est, sicuti Alexan. asseruit in dicta lege, nemo potest. colum. 5. & Aymon. d. consil. 174. col. fin. Tametsi Bald. in l. fin. C. arb. tutor. contrarium teneat, cui assentiuntur Ias. in d. l. nemo. 1. lect. in fi. Crot. ibi. 19. col. & Guido Pap. d. cons. 63. col. penul. Quin & Aymon in dict. cons. 174. respondit, testatorem posse hæredem grauare, vt etiam confecto inuentario eius beneficio non vtatur, ac teneatur creditoribus, & legatarijs satisfacere, perinde, ac si inuentarium non fecisset, quod notandum esse existimo. His verò alia proximè aptari quæstio poterit. Nam iure satis compertum est, iuramentum in litem deferri aduersus tutorem, qui inuentarium conficere omiserit. l. tutor qui repertorium. ff. de administ. tuto. tradit Ias. in l. in actionibus. ff. de in lit. iur. & in l. si quando. C. vnde vi. Est etenim dubium, an idem sit dicendum contra eum, qui se hæredem esse alicuiùs existimans, eius hæreditatem obtinuit, vel ea ratione, vt deliberare possit, de hæreditate adeunda bona accepit: qui quidem hæreditatem omittens, aliaúe de causa à veris hæredibus conuenitur, controuertitur, sitne locus iuramento in litem aduersus eum, qui repertorium facere omiserit. & Raphael Ful. in l. vltima. §. sed si post deliberationẽdeliberationem. C. de iure deliberan. scribit locum esse delationi iuramenti in litem aduersus eum, qui hæreditatem alicuius defuncti, eiusq́ue bona accepit, atque occupauit: nec tamen inuentariũinuentarium confecerit, etenim | postea contra eum actum sit petitione hæreditatis, & obtentum, cogendus erit reddere rationem bonorum per inuentarij seriem, aut contra ipsum in litem iurabitur, sicuti aduersus tutorem, qui repertorium facere omiserit, Sic enim Iustinianus scribit: Si quis autem temerario proposito deliberationem quidem petierit, inuentarium autem minimè conscripserit, & vel adierit hæreditatem, vel minimè eam repudiauerit: non solum creditoribus insolidum teneatur, sed etiam legis Falcidiæ beneficio minimè vtatur: quod si post deliberationem recusauerit, inuentario minimè conscripto, tunc res hæreditarias creditoribus, vel his, qui ad hæreditatem vocantur, legibus reddere compelletur, quantitate earum sacramento res accipientium manifestanda, cum taxatione tamẽtamen à iudice facienda. Hactenus Codicis tex. à quo Fulgos. prædictam opinionem deducit. Accursius tamen verbo, sacramento, eam decisionem visus est intelligere, non de iuramento in litem circa rerum quantitatem, sed de iuramento in litem, quo ad æstimationem rerum, quas habuisse reus ipse ab hæreditate constiterit. In litem, inquit, si non restituat omnes res, quas constat eum habuisse: & licet Corne. exponat Accurs. verbum constat, id est per iuramentum in litem, ea expositio admodum est violenta, & sensui glo. ac Doc. omnino contraria. Nam verè constitutio ipsa Iustiniani, & glo. de iuramento in litem loquuntur. text. quidem quoad rerum quantitatem, glo. quoad earum æstimationem: quæ admodum distincta videntur. Nos verò existimamus, iuramentum in litem, quoad rerum hæreditariarum quantitatem non confecto inuentario, deferri actori aduersus eum, qui bona defuncti & hæreditatem eius accepit, in ea specie tantùm, cuius mentio fit in d. §. si quis autem. id etenim negari non potest: quandoquidem ea constitutio satis expressa est absque vlla interpretum calumnia: idemq́ue asseuerant inibi dicentes id speciale esse in eo casu Petrus à Bella pertica, Cynus, Alex. & Corne. quorum sententiam quicquid gl. dixerit, ita esse accipiendam censeo, vt in specie d. §. non confecto inuentario iuramentum deferatur in litem, taxatione Iudicis præmissa super quantitate bonorum ipsius hæreditatis, non super æstimatione. Hoc autem idcircò statutum fuisse opinamur ob temeritatem illius, qui absque bonorum & rerũrerum repertorio hæreditatẽhæreditatem nondũnondum certus de eius acceptatione receperit, eiusq́;eiusque res occupauerit. ItẽItem eo quod maxima sit doli præsumptio aduersus eum, qui repudiat hęreditatũhęreditatum, quāquam semel obtinuit, & accepit, cum termino & facultate deliberandi: forsan enim ex ea plura surripuit. Atq;Atque ideò ęquissimum est, quod ratione bonorum hæreditariorũhæreditariorum ex repertorio reddat. Nec eadem constitutio in vniuersum accipienda est, nec extendenda ad quæcunq;quæcunque bona defuncti, vel hæreditatem alterius obtinentẽobtinentem: siquidem quod de tutore Fulgo. adducit, maximè verum est, propter conseruandũconseruandum pupilli & minoris patrimoniũpatrimonium, quod nullum alium præter tutorẽtutorem defensorem habet, in quo maior est præsumptio doli. vnde Fulgos. opinio admittenda non est extra casum d. §. si quis autẽautem. vel forsan erit eidem locus aduersus eum, qui mala fide vera hæreditatem alienam, nec ad eum pertinentẽpertinentem iniquissimè occupauerit.
Glossa penultima duplici intellectu tex. interpretatur, quorum prior minimè conuenit literæ, qua exprimitur hunc Episcopum potuisse iure optimo testari de rebus proprijs. igitur non erat monachus, nec renunciauerat proprijs bonis religionem professus, quia tunc testari non posset. Posterior autem intellectus applaudet ex his, quæ iam satis latè tradidimus. Nam Episcopus testari non poterat de acquisitis post ipsam dignitatem, ipsius ecclesiæ causa, & ex eius bonis, quod in dubio præsumitur. Potest tamen de his bonis, quæ vel ante dignitatem Epicopalem habuit, vel post dignitatem acquisiuit, quę tamen probantur ex personæ industria, vel aliàs quàm ex reditibus ecclesiæ acquisita fuisse, saltẽsaltem sufficientibus coniecturis, quę possessorem hæredẽhæredem, aut legatarium defendant. Ex priori tamen intellectu huius gl. colligitur, monachũmonachum promotum ad Episcopatum acquirere ecclesiæ, cuius curam gerit, etiāsietiamsi ex industria personæ aliqua bona adsequatur, cuius assertionis difficultas tria exposcit. Primum, an monachus factus Episcopus sit immunis ab oneribus religionis.
Secundum, an bona per eum quæsita post obtentam dignitatem ex industria, acquirantur monasterio, an ecclesiæ?
Tertium, cui monasterio sint adiudicanda bona illius monachi, qui facta professione, ad aliam religionem transierit.
Quo ad primum communiter traditur, monachum factum Episcopum, nec à
18
delatione habitus, nec à tribus votis substantialibus liberum esse. quod probatur in cap. Clerici officia, de vita & honesta. Cleri. vbi statuitur, monachum factum Episcopum debere monachi habitum deferre. gloss. in c. noua. 16. quæst. 7. & in cap. de monachis. in 1. 16. q. 1. adeò vt talis monachus habitũhabitum religionis dimittens, & exteriorem Episcopalem tunicam assumens sit excommunicatus. quod Syluest. sentit verbo, religio. 7. q. 11. argum. text. in cap. 2. ne Cleric. vel mona. in 6. notat in hac specie Iaso. in Authen. ingressi. C. de sacrosan. eccle. col. 2. quod apud me dubium est. non enim est aliquo Canone excommunicatio indicta monacho, qui prætextu episcopalis dignitatis, non dimisso habitu monachorum, assumit albam illam & candidācandidam vestẽvestem, quæ ab Episcopis exteriùs defertur, tametsi malè faciat monachus episcopus | ea vtens. Ab his verò quæ substantialia vota sunt, non est exemptus monachus per dignitatem Episcopalem, licèt à prohibitione carnium, à iurisdictione Abbatis, ab alijsq́;alijsque ipsius religionis statutis sit liber. gl. in dict. cap. de monachis. & in c. 1. 18. q. 1. Ias. in dict. Authen. ingressi. 2. col. Cardi. in Clem. 2. in princip. q. 2. de censib. id autem, quod dicitur in d. c. 1. exemptum esse monachum episcopum à iurisdictione Abbatis, non est ex eo, quòd sit exemptus à voto obedientiæ, quia adhuc illi subiectus est, sed quia Abbatem non habet, cui obediat, dicimus eum à iurisdictione prælati regularis liberum esse. ex diuo Tho. 2. 2. q. 185. arti. 8. ibi tamen idem Tho. asserit aduersus præmissam solutionem, monachum factum Episcopum subditũsubditum esse omnibus religionis regulis & statutis, quæ officium Episcopale minimè impediunt, à reliquis verò eximi, quamuis ex causa possit Episcopus monachus sibi indulgere, sicut prælati religionem. Atque ex hoc notat ibi Caie. à ieiunijs, à prohibitione esus carnium, non esse monachum factum Episcopum omninò exemptum. Et infert eum peccare mortaliter, si in sexta Feria, qua dies natalitius Domini nostri Iesu Christi ab Ecclesia colitur, carnes comederit. c. explicari, de obser. ieiunio. eandem sententiam Thomæ probat Syluest. verb. religio. 6. q. 10. Idem verò Caieta. in opere. 27. q. cap. 22. à communi sententia parum discedens, aliter opinionem diui Thomæ intellexit, dicens, monachum per Episcopalem dignitatem non eximi à tribus votis substantialibus: à regulis autem, & statutis quoad obligationem legalem, & eius coactionem immunem esse, non tamen quoad morale vinculum ipsorum statutorum, quasi monachus Episcopus teneatur ex morali vinculo seruare statuta religionis, & regulas ipsius ordinis monachorum: à pœnis verò ipsorum statutorum, ac subinde à mortali peccato liber sit: cùm coactioni legali non sit subiectus, quod ipse Caieta. latiùs tradit dicens, monachum Episcopum non peccare mortaliter, si sexta feria, qua natiuitas Domini celebratur, carnes comederit. idem probat Domini. Soto libro 10. de iustitia & iure. quæst. 5. artic. 7. & hoc verius esse existimo, attenta frequentiori nostratũnostratum sententia. His ergo constat, monachum Episcopum testari non posse, cùm id repugnet paupertatis voto, à quo non est liber, secundum communem hîc. Bald. Paul. & alios in Authentic. licentiam. C. de Episcop. & Cleric. & Thom. in d. artic. 8. Ias. in d. Authent. ingressi. 2. col.
Ad secundum pręmitto eum, qui se & sua bona obtulerit ecclesiæ
19
seculari, res illas, quas obtulit, secum ad aliam ecclesiam transferre posse, in quam se ipsum licitè confert. text. vbi Anto. Abb. & Imol. in cap. 3. de renunciatio. Cardi. Abb. Imol. & Doct. in cap. quod à te. de Cleri. coniug. Is autẽautem, qui à monasterio ad Episcopatum transit, bona ante transitum acquisita, monasterio verè acquisiuit, illa autem quæ postea habuerit, etiam ex industria personæ, Episcopali ecclesiæ acquirit. c. statutum. 18. quæst. 1. Ioan. Andr. Abb. & Doctor. hic communiter, quod ex sequenti disputatione apertius explicabitur. Maior verò est dubitatio, quando monachus transit à primo monasterio ad alterum diuersæ religionis in casu à iure vel à Romano Pontifice permisso, & tunc bona tacitè
20
primo monasterio acquisita, transmitti ad secundum cum persona, asserunt Archid. in cap. 1. 17. quæst. 4. Collecta. in capit. 3. de renunciatio. Hostien. Ioann. And. Anto. Henric. Cardin. & Abb. in dict. cap. quod à te. à quibus adducitur text. in capit. si quis rapuerit. 27. quæst. 1. & in Authent. de sanctis. episc. §. fin. collat. 9. quæ tamen iura locum habent, quando secundum monasterium compellitur recipere monachum, vt ipse pœnitentiam agat alicuius criminis per eum cōmissicommissi: & prętereà in eo casu bona quoad vsumfructum cum persona transmittuntur, non quoad dominium, sed ad vitam ipsius monachi: ex Imol. in dicto capitulo, quod à te. & Hostiens. in summa de Cleric. coniug. §. final. Nos verò loquimur, quando ex licentia iuris vel principis libentissimè à secundo monasterio monachus recipitur, quod distinctum est. Item adducitur pro Archid. sententia text. in dicto capitulo, statutum. 18. quæstio. 1. quem Abb. inducit ex eo, quòd spes succedendi parentibus monacho competens tempore, quo primum monasterium fuerit ingressus, transit cum monacho ad secundum monasterium: & tamem illa spes succedendi quæsita fuit primo monasterio. Cui inductioni responderi potest, si aduertamus spem succedendi ante mortem non esse verè acquisitam, ita vt illa hæreditas, quam expectamus, inter bona iam quæsita connumerari valeat. Nam in dicto capitulo, statutum. pater monachi non obijt mortem tempore, quo monachus prioris monasterij religionem profitebatur, sed postea eodem monacho ad monasterium secundum translato: atque ita animaduertit Corne. consil. 88. volumine secundo, sensit gloss. in dict. capitu. statutum. dicens, illam spem succedendi primo monasterij quæsitam deficere, ex eo, quòd persona monachi ab illo monasterio discedit ante veram acquisitionem. Ex quo infertur verum esse, quod Paul. & Cardi. quæstio. 16. in Clement. final. de electio. & ibi Imo. columna 2. & Bonifac. nume. 38. respondent dicentes, legatum factum monacho sub conditione, acquiri illi monasterio, in quo monachus vitam agit tempore euenientis conditionis, & non alteri, in quo tempore facti legati commorabatur. Idem Feli. in cap. in præsentia, de probatio. numero 56. & Collecta. in | capit. cùm in officijs. isto titul. quamuis sit secùs in promissione facta sub conditione, in qua attenditur, quoad transmissionem, tempus contractus. Nam in vltimis voluntatibus spes non transmittitur ad hæredes. l. cum hæredes. ff. quan. dies lega. cedat. In contractibus verò bene transmittitur. l. si filiusfamiliâs. ff. de verb. obligat. Vnde si eo tempore, quo monachus est in primo monasterio, ei ex alterius morte deferatur hæreditas, ipsi
21
monasterio fit acquisitio, nec transit hæreditas ad secundum cum monacho ipso, ita vt sic parentũparentum hæreditas transmittatur in monasterium primũprimum, etiam mortuo monacho, hæreditate non adita, ac poterit aditio fieri à monasterio. Cy. in l. Deo nobis. C. de episcop. & Cleric. Bald. cons. 494. volum. 5. Guli. Bene. in c. Rainuntius, de testament. verb. mortuo. in 2. nu. 150. Imò idem erit dicendum in alia quacunque hæreditate monacho delata, vt monacho mortuo ius adeundi in monasterium transmittatur, & monasterio acquiratur sine aditione monachi. Ioan. And. Anto. Abb. & Doct. communiter in d. c. in præsentia. & hæc est opinio communis apud iuris Pontificij professores, vt testantur Socin. consil. 183. lib. 2. columna 1. Corne. d. consil. 272. lib. 3. idem Corn. dict. cons. 88. 2. colu. & Alexand. dicens fortè eam veriorem esse in l. 1. num. 26. ff. de vulga. & inibi Ripa nume. 150. vbi Bart. num. 24. contrarium probat, & Soci. ibi. & idem Soci consi. 52. vol. 4. dicens Bart. sententiam à iuris Cæsarei interpretibus frequentiori calculo receptam esse. Tutior tamen est opinio præcedens, teste Guliel. Benedict. in capit Rainutius. titul. de vulgari. numer. 91. & eam sequitur Bald. consil. 494. volum. 5. Nec poterit monachus ad aliud monasterium translatus adire hęreditatem, in præiudicium primi monasterij, cui delata fuerat.
Quòd si velis effugere Bart. opinionem, poterit monasterium primum petere restitutionem in integrum aduersus omissam aditionem hæreditatis, cùm monachus ad secundum monasterium transiens esset cogendus hæreditatem illam adire, quod Corne. consuluit dict. consi. 88. Tametsi per hoc non sit cautum illi damno, quod immineret monasterio, attenta Bartol. opinione, si monachus iam mortuus esset non adita hæreditate: quo fit, vt Canonistarum opinio sit potiùs admittenda, quidquid dixerit Soci. cons. 51. colum. fin. vol. 4.
Hactenus verò id egimus, vt opinio Abb. & aliorum in d. c. statutum. minimè probetur. Est deniq;denique in hac ipsa quæstione alia & secunda opinio, quæ asserit, bona acquisita à monacho ipsi monasterio ex eius professione, ita religioni & monasterio illi acquiri, vt eorũeorum proprietas ad aliud monasterium, quo se monachus transferat, nequaquam pertineat, nisi quatenus ad ipsius monachi alimenta sint necessaria. Hostien. in summa. ti. de Cler. coniug. §. fin. Imol. in d. c. quod à te. col. 4. optimus tex. in Authen. de monachis. §. si verò relinquens. col. 2. & in d. c. statutũstatutum. gl. in c. si quis rapuerit. 27. q. 1. & in c. delapsis. 16. q. 6. Specula. titu. de statu mona. §. 1. versi. sexto. Calderi. cons. 23. titul. de regul. Antoni. consil. 75. Corne. consil. 88. volum. 2. Paul. Castren. in l. 1. §. si quis. in 2. ff. depositi. idem in lege, inter antiquos. C. de vsufru. vbi Bal. & Salyce. idem notant, & Petrus à Perusio in d. c. quod à te. Syluest. verbo, religio. 4. §. 10. Flor. 3. par. titul. 16. c. 4. §. 3. Socin. dicens hanc opinionem communem d. consil. 52. vol. 2. cui opinioni consentire videtur Constanti. Harmeno. lib. 5. tit. 4. in fin.
Hi etenim omnes vnanimi iudicio negant quoad proprietatem, bona quæ monachus tempore professionis primæ habebat, ad secundum monasterium pertinere. Nam illa bona, quæ monachus acquisiuit, dum in primo monasterio habitauit, non transire ad secundum, fatentur Doctor. qui primam sententiam defendunt, maximè Abb. & Cardi. & probatur idem in dicto capitulo, statutum. Apud Gallos consuetudine & praxi obseruantissima, sublatæ & antiquatæ sunt decisiones tex. in Auth. ingressi. C. de sacrosanct. eccle. & in l. Deo nobis. C. de Episcopis & Clericis. Nam bona ingredientis religionem, nisi ex pacto monasterijs reseruentur, ad consanguineos proximiores pertinent, nec monasterium ex persona monachi succedit patri, nec matri, nec consanguineis intestatis: quemadmodum testatur Rebuffus in proœmio Regiarum constitutionum, gl. 5. nu. 21. & 22. qui & alios Authores citat.
Loading...